Imatges de pàgina
PDF
EPUB

545

[ocr errors]

550

555

560

Halcyone Cëyca mouet : Cëycis in ore
Nulla nisi Halcyone est : et, cum defideret vnam ,
Gaudet abeffe tamen patriae quoque vellet ad oras
Respicere , inque domum supremos vertere vultus.
Verum, vbi fit, nescit. tanta vertigine pontus
Feruet: et inducta piceis e nubibus vmbra
Omne latet coelum: duplicataque noctis imago eft.
Frangitur incursu nimbofi turbinis arbos :
Frangitur et regimen: fpoliisque animofa fuperftans
Vnda, velut victrix, sinuatas defpicit vndas.
Nec leuius , quam si quis Athon, Pindumue, reuulfos
Sede sua , totos in apertum euerterit aequor,
Praecipitata ruit: pariterque et pondere , et i&tu
Mergit in ima ratem. cum qua pars magna virorum
Gurgite pressa graui , neque in aëra reddita , fato
Functa suo est. alii partes et membra carinae
Trunca tenent. tenet ipse manu , qua fceptra folebat,
Fragmina nauigii Cëyx: focerumque, patremque
Inuocat (heu!) frustra. fed plurima nantis in ore
Halcyone coniux. illam meminitque , refertque:
Illius ante oculos vt agant fua corpora fuctus ,
Optat; et exanimis manibus tumuletur amicis.
Dum natat, absentem, quoties finit hiscere fluctus,
Nominat Halcyonen, ipsisque immurmurat vndis.
Ecce super medios fluctus niger arcus aquarum
Frangitur: et rupta mersum caput obruit vida.
Lucifer obscurus, nec quem cognoscere poffes,
Illa nocte fuit: quoniamque excedere Olympo
Non licuit, denfis texit sua nubibus ora.
Aeolis interea tantorum ignara malorum
Dinumerat noctes: et iam, quas induac ille,
Festinat vestes; iam quas, vbi venerit ille,
Ipsa gerat: reditusque fibi promittit inanes.
Omnibus illa quidem Superis pia tura ferebat:
Ante tamen cunctos (unonis templa colebat:
Proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras.
Veque foret fufpes coniux suus, vtque rediret,

565

570

573

580

Opta.

585

590

595

Optabat; nullamque fibi praeferret. at illi
Hoc de tot votis poterat contingere folum.
At Dea non vltra pro functo morte rogari
Sustinet; vtque manus funestas arceat aris;
Iri, meae, dixit, fidiffima nuntia vocis,
Vise soporiferam Somni velociter aulam:
Exstinctique iube Cëycis imagine mittat
Somnia ad Halcyonen, veros narrantia casus.
Dixerat. induitur velamina mille colorum
Iris, et arquato coelum curuamine fignans
Tecta petit iusli fub rupe Jatentia regis.
Elt prope Cimmerios longo fpelunca recessi,
Mons cauus, ignaui domus et penetralia Somni :
Quo nunquam radiis oriens, nediusue, cadensue
Phoebus adire poteft. nebulae caligine mixtae
Exhalantur humo, dubiaeque crepuscula lucis.
Non vigil ales ibi cristati cantibus oris
Fuocat Auroram: nec voce filentia rumpunt
Sollicitiue canes, canibusue fagacior anser.
Non fera , non pecudes, non moti flamine rami,
Humanaeue fonum reddunt conuicia linguae.
Muita quies habitat. faxo tamen exit ab imo
Riuus aquae Lethes : per quem cum murmure labens
Inuitat somnos crepitantibus vnda lapillis.
Ante fores antri fecunda papauera florent,
Innumeraeque herbae : quarum de lacte foporem
Nox legit, et fpargit per opacas humida terras.
Ianua, quae verso stridorem cardine reddat,
Nulla domo tota ; custos in limine nullus.
Ac medio torus est, hebeno sublimis in atra ,
Plumeus, atricolor, pullo velamine tectus :
Quo cubat ipfe Deus, membris languore solutis.
Hunc circa paslim, varias imitantia formas,
Somnia vana iacent totidem , quot meffis aristas,
Silua gerit frondes, eiectas litus arenas.
Quo fimul intrauit, manibusque obftantia virgo
Somnia dimouit; veftis fulgore reluxit

605

610

615

Sacra

Sacra domus: tardaque Deus grauitate iacentes
Vix oculos tollens; iterumque, iterumque relabens,
Summaque percutiens nutanti pectora mento,

620
Excuslit tandem fibi se: cubitoque leuatus ,
Cnid veniat, (cognorat enim ) fcitatur. at illa :
Somne, quies rerum, placidiflime Somne Deorum ,
Pax animi, quem cura fugit ; qui corda diurnis
Fesla ministeriis mulces, reparasque labori ;

625 Somnia, quae veras aequent imitamine formas, Herculea Trachine iube , fub imagine regis, Halcyonen adeant; fimulacraque naufraga fingant. Imperat hoc Iuno. poftquam mandata peregit Iris, abit. neque enim vlterius tolerare vaporis

630 Vim poterat. Jabique vt Somnum sensit in artus ; Effugit, et remeat per quos modo venerat arcus. At pater e populo natorum mille suorum Excitat artificem, fimulatoremque figurae , Morphea. non illo iussos follertius alter

635 Exprimit incessus, vultumque , sonumque loquendi., Adiicit et vestes, et consuetissima cuique Verba. sed hic folos homines imitatur: at alter Fit fera , fit volucris , fit longo corpore serpens. Hunc Icelon Superi , mortale Phobetora vulgus

640 Nominat. est etiam diuerfae tertius artis Phantasos. ille in humum, faxumque, vndamque, trabemque , Quaeque vacant anima, feliciter omnia transit. Regibus hi , ducibusque fuos ostendere vultus Nocte folent: populos alii plebemque pererrant.

645 Praeterit hos senior cunctisque e fratribus vnum Morphea, qui peragat Thaumantidos edita , Somnus Eligit: et rursus molli languore folutus Deposuitque caput, stratoque recondidit alto. Ille volat, nullos ftrepitus facientibus alis ,

650 Per tenebras, intraque morae breue tempus in vrbem Peruenit Haemoniam: pofitisque e corpore pennis In faciem Cëycis abit: formaque fub illa Luridus, exsangui fimilis, fine veftibus vllis , Coniugis ante torum miserae ftetit. vda videtur

655 P. Ouid. Naf. Opera. Tom. II.

Q

Barba

660

665

670

Barba viri, madidisque grauis fuere vnda capillis.
Tum lecto incumbens, fletu super ora refuso,
Haec ait: Agnofcis Cëyca , miserrima coniux ?
An mea mutata est facies nece? respice; nofces :
Inueniesque tuo pro coniuge coniugis vmbram.
Nil opis, Halcyone, nobis tua vota tulerunt.
Occidimus. falsae tibi me promittere noli.
Nubilus Aegaeo deprendit in aequore nauim
Auster, et ingenti iactatam flamine foluit :
Oraque nostra, tuum frustra clamantia nomen ,
Implerunt fluctus. non haec tibi nuntiat auctor
Ambiguus: non ista vagis rumoribus audis.
Ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo.
Surge, age: da lacrimas ; lugubriaque indue: nec me
Indeploratum sub inania Tartara mitte.
Adiicit his vocem Morpheus; quam coniugis illa
Crederet esse sui. fletus quoque fundere veros
Visus erat: gestumque manus Cëycis habebant,
[ Ingemit Kalcyone lacrimans, motatque lacertos
Per fomnum: corpusque petens ample&titur auras :
Exclamatque, Mane. quo te rapis ? ibimus vna. )
Voce fui, fpecieque viri , turbata foporem
Excutit: et primo fi fit circumspicit illic,
Qui modo visus erat. nam moti voce ministri
Intulerant lumen. postquam non inuenit vsquam;
Percutit ora manu: laniatque a pectore vestes :
Pectoraque ipsa ferit. nec crinem foluere curat;
Scindit: et altrici', quae luctus causla, roganti,
Nulla eft Halcyone, nulla est, ait: occidit vna
Cum Cëyce suo. folantia tollite verba.
Naufragus interiit. vidi, agnouique ; manusque
Ad discedentem, cupiens retinere, tetendi.
Vmbra fuit: fed et vmbra tamen manifesta, virique
Vera mei. non ille quidem , fi quaeris , habebat
Adsuetos vultus: nec, quo prius ore, nitebat.
Pallentem, nudumque, et adhuc humente capillo
Infelix vidi. ftetit hoc miserabilis ipso
Ecce loco : et quaerit, vestigia fi qua fuperfint.

675

630

685

690

Нос

Hoc erat,

hoc animo quod diuinante timebam ; Et ne, me fugiens, ventos fequerere rogabam ?

695 At certe vellem, quoniam periturus abibas, Me quoque duxisses. ¡tecum fuit vtile, tecum Ire mihi. neque enim de vitae tempore quidquam Non siniul egissem: nec mors discreta fuiflet. Nunc absens pereo, iactor nunc Auctibus absens :

700 Et, fine me, me pontus habet. crudelior ipso Sit mihi mens pelago : fi vitam ducere nitar Longius ; et tanto pugnem superesse dolori. Sed neque pugnabo : nec te, miserande, relinquam : Et tibi nunc faltem veniam comes. inque fepulcro,

705 Si non vrna, tamen iunget nos litera: fi non Offibus offa meis, at nomen nomine tangam. Plura dolor prohibet ; verboque interuenit omni Plangor: et attonito gemitus e corde trahuntur. Mane erat: egreditur tectis ad litus: et illum

710 Maesta locum repetit, de quo spectarat euntem. Dumque, Moratus ibi; dumque, Hic retinacula soluit , Hoc mihi discedens dedit oscula litore, dicit, [ Dumque notata oculis reminiscitur acta , fretumque } Prospicit ; in liquida , fpatio distante, tuetur

715 Nescio quid, quasi corpus, aqua ; primoque, quid illud Effet, erat dubium. postquam paullo adpulit vnda ; Et, quamuis aberat, corpus tamen effe liquebat; Qui foret , ignorans, quia naufragus, omine mota est, Et, tamquam ignoto lacrimam daret, Heu miser, inquit, 720 Quisquis es, et fi qua eft coniux tibi ! Auctibus actum Fit propius corpus. quod quo magis illa tuetur , Hoc minus, et minus est amens fua. iamque propinquae Admotum terrae, iam quod cognofcere poffet, Cernit : erat coniux. Ille est, exclamat : et vna

725 Ora, comas, veftem lacerat: tendensque trementes Ad Cëyca manus, Sic, o cariffime coniux , Sic ad me, miserande, redis ? ait. adiacet vndis Facta manu moles: quae primas aequoris iras Frangit ; et incursus quae praedelaslat aquarum.

730 Infilit huc: mirumque fuit potuifle; valabat :

Q 2

Per

« AnteriorContinua »