Imatges de pàgina
PDF
EPUB

360

365

370

375

1

Templa mari subsunt, nec marmore clara, nec auro ;
Sed trabibus denfis , lucuque vmbrosa vetusto.
Nereïdes Nereusque tenent. hos nauita templi
Edidit effe Deos , dum retia litore ficcat.
luneta palus huic est, denfis obsessa salictis,
Quam reftagnantis fecit maris vnda paludem.
Inde, fragore graui ftrepitans , loca proxima terret,
Bellua vasta, lupus. vluisque palustribus exit,
Oblitus et spumis, et spiffo fanguine rictus
Fulmineos; rubra fuffusus lumina flamma.
Qui, quamquam faeuit pariter rabieque, fameque ,
Acrior est rabie. neque enim ieiunia curat
Caede boum, diramque famem fatiare, fed omne
Vulnerat armentum , fternitque hoftiliter omne.
Pars quoque de nobis funeito faucia' morsu,
Dum defenfamus, leto est data. fanguine litus
Vndaque prima rubent, demugitaeque paludes.
Sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit :
Dum supereft aliquid, cun&ti coëamus, et arma,
Arma capellamus, coniunctaque tela feramus.
Dixerat agrestis. nec Pelea damna mouebant:
Sed, memor admisli, Nereïda colligit orbam
Damna suo inferias exstincto mittere Phoco.
Induere arma viros, violentaque sumere tela
Rex jubet Oetaeus; cum quis fimul ipse parabat
Ire. sed Halcyone coniux excita tumultu
Prosilit, et, nondum totos ornata capillos,
Disiicit hos ipfos : colloque infusa mariti ,
Mittat vt auxilium fine se, verbisque precatur
Et lacrimis; animasque duas vt feruet in vna.
Aeacides illi, Pulchros, Regina , piosque
Pone metus : plena est promisfi gratia vestri.
Non placet arma mihi contra noua monftra moueri.
Numen adorandum pelagi eft. erat ardua turris ;
Arce focus summa; feffis loca grata carinis.
Adfcendunt illuc, stratosque in litore tauros
Cum gemitu adspiciunt ,, vastatoremque cruento

380

385

390

395
Ore

400

405

410

Ore ferum, longos infe&tum fanguine villos.
Inde manus tendens in aperti litora ponti,
Caeruleam Peleus Psamathen, vt finiat iram,
Orat; opemque ferat. nec vocibus illa rogantis
Fle&titur Aeacidae. Thetis hanc pro coniuge supplex
Accepit veniam. sed enim irreuocatus ab acri
Caede lupus perftat, dulcedine fanguinis asper ;
Donec inhaerentem lacerae ceruice iuuencae
Marmore mutauit. corpus, praeterque colorem
Omnia feruauit: lapidis color indicat, illum
Iam non esse lupum, iam non debere timeri.
Nec tamen hac profugum consistere Pelea terra
Fata finunt: Magnetas adit vagus exsul, et illic
Sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto.

Interea fratrisque sui, fratremque secutis
Anxia prodigiis turbatus pectora Cëyx,
Consulat vt facras , hominum ohlečtamina , fortes,
Ad Clarium parat ire Deum: nam templa profanus
Inuia cum Phlegyis faciebant Delphica Phorbas.
Consilii tamen ante sui , fidisiima, certam
Te facit, Halcyone. cui protinus incinia frigus
Offa receperunt; buxoque simillimus ora
Pallor obit: lacrimisque genae maduére profusis.
Ter conata loqui, ter Aeribus ora rigauit :
Singultuque pias interrumpente querelas,
Quae mea culpa tuam, dixit, carissime, mentem
Vertit ? vbi eft, quae cura mei prius effe folebat ?
Jam potes Halcyone securus abesle relicta.
Jam via longa placet. iam fum tibi carior absens.
At (puto) per terras iter est, tantumque dolebo ;
Non etiam metuam; curaeque timore carebunt.
Aequora me terrent, et ponti tristis imago.
Et laceras nuper tabulas in litore vidi;
Et faepe in tumulis fine corpore nomina legi.
Neue tuum fallax animum fiducia tangat,
Quod focer Hippotades tibi fit; qui carcere fortes
Contineat ventos, et, cum velit, aequora placet.

415

420

[ocr errors]

425

430

Cum

435

440

445

Cum semel emisli tenuerunt aequora venti ;
Nil illis vetitum est; incommendataque tellus
Oninis , et omne fretum. coeli quoque nubila vexant;
Excutiuntque feris rutilos concurfibus ignes.
Quo magis hos noui, (nam noni, et saepe paterna
Parua domo vidi) magis hoc reor efle timendos.
Quod tua fi fleati precibus fententia nullis,
Care, poteft, coniux ; nimiumque es certus eundi;
Me quoqne tolle simul. certe iactabimur vna:
Nec, nisi quae patiar, metuam: pariterque feremus
Quidquid erit: pariter fuper aequora lata feremur.
Talibus Aeolidos dictis lacrimisque mouetur
Sidereus coniux : neque enim minor ignis in ipso eft.
Sed neque propositos (pelagi dimittere cursus ,
Nec vult Halcyonen in partem adhibere pericli :
Multaque respondit, timidum folantia pectus.
Nec tamen idcirco caussam probat. addidit illis
Hoc quoque lenimen, quo folo flexit amantem :
Longa quidem nobis omnis mora: sed tibi iuro
Per patrios ignes (fi me modo fata remittent)
Ante reuersurum, quam Luna bis impleat orbem.
His vbi promiffis fpes est admota recursus ;
Protinus eductain naualibus aequore tingui,
Aptarique suis pinum iubet armamentis.
Qua rursus visa, veluti praesaga futuri,
Horruit Halcyone: lacrimasque emisit obortas :
Amplexusque dedit: tristique miserrima tandem
Ore, Vale, dixit : collapsaque corpore tota est.
Aft iuuenes, quaerente moras Cëyce, reducunt
Ordinibus geminis ad fortia pectora remos :
Aequalique ictu scindunt freta. sustulit illa
Humentes oculos, ftantemque in puppe recurua,
Concussaque manu dantem sibi signa maritum
Prima videt: redditque notas. vbi terra recessit
Longius, atque oculi nequeunt cognoscere vultus ;
Dum licet, infequitur fugientem lumine pinum.
Haec quoque vt haud poterat, spatio fubmota , videri ;

[blocks in formation]

470

475

480

485

Vela tamen spectat fummo finítantia malo.
Vt nec vela videt; vacuum petit anxia lectum :
Seque toro ponit. renouat lectusque, locusque
Halcyonae lacrimas : et quae pars, admonet, ablit.
Portubus exierant; et mouerat aura rudentes;
Obuertit lateri pendentes nauita reinos :
Cornuaque in furnma locat arbore ; totaque malo
Carbala deducit; venientesque accipit auras.
Aut minus, aut certè medium non amplius aequor
Puppe secabatur; longeque erat vtraque tellus,
Cum mare sub noctem tumidis albescere coepit
Fluctibus; et praeceps fpirare valentius Eurus.
Ardua, jamdudum, demittite cornua, rector
Clamat; et antennis totum fubnectite velum.
Hic iubet; impediunt aduersae iuffa procellae :
Nec finit audiri vocem fragor aequoris vllam.
Sponte tamen properant alii subducere remos,
Pars munire latus ; pars ventis vela negare.
Egerit hic fluctus : aequorque refundit in aequor :
Hic'rapit antennas. quae dum sine lege geruntur ;
Aspera crescit hiems; omnique e parte feroces
Bella gerunt venti; fretaque indignantia miscent.
Ipfe pauet; nec fe, qui fit status, ipfe fatetur
Scire ratis rector; nec quid iubeatue, vetetue :
Tanta mali moles, totaque potentior arte est.
Quippe sonant clamore viri, ftridore rudentes,
Vndarum incursu grauis vnda, tonitribus aether.
Fluctibus erigitur, coelumque aequare videtur
Pontus ; et inductas adspergine tinguere nubes.
Et modo, cum fuluas ex imo verrit arenas,
Concolor est illis; Stygia niodo nigrior vnda:
Sternitur interdum, spumisque fonantibus albet.
Ipfa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis :
Et modo sublimis, veluti de vertice montis ,
Despicere in valles : imumque Acheronta videtur :
Nunc, vbi demiffam curuum circumftetit aequor ,
Suspicere inferno summum de gurgite coelum ,

490

495

500

505

Saepe

[merged small][ocr errors][merged small]

Saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem:
Nec leuius pulsata fonat, quam ferreus olim
Cum laceras aries ballistaue concutit arces.
Vtque folent , sumtis in cursu viribus , ire
Pečtore in arma feri , praetentaque tela leones ;
Sic vbi se ventis admiserat vnda coortis ,
Ibat in arma ratis ; multoque erat altior illis.
Iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae
Rima patet ; praebetque viam letalibus vndis.
Ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres :
Inque fretum credas totum descendere coelum :
Inque plagas coeli tumefactum adfcendere pontum.
Vela madent nimbis; et cum coeleftibus vndis
Aequoreae miscentur aquae. caret ignibus aether ;
Caecaque nox premitur tenebris hiemisque, suisque.
Discutiunt tamen has, praebentque micantia lumen
Fulmina: fulmineis ardescunt ignibus vndae.
Dat quoque iam faltus intra caua texta carinae
Fluctus : et, vt miles, numero praestantior omni,
Cum saepe adfiluit defensae moenibus vrbis ,
Spe potitur tandem; laudisque accenfus amore
Inter niille viros, murum tamen occupat vnus.
Sic vbi pullarunt acres latera ardua Au&tus;
Vaftius insurgens decimae ruit impetus vndae:
Nec prius abfiftit fessam oppugnare carinam,
Quam velut in captae descendat moenia nauis.
Pars igitur tentabat adhuc inuadere pinum ;
Pars maris intus erat. trepidant haud fecius omnes,
Quam solet vrbs, aliis murum fodientibus extra ,
Atque aliis murum, trepidare, tenentibus intus.
Deficit ars: animique cadunt: totidemque videntur ,
Quot veniant fluctus, ruere atque irrumpere mortes.
Non tenet hic lacrimas; stupet hic: vocat ille beatos ,
Funera quos maneant: hic votis numen adorat;
Brachiaque ad coelum, quod non videt, irrita tollens
Poscit opem: subeunt illi fratresque, parensque ;
Huic cum pignoribus domus, et quod cuique relićtum eft.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« AnteriorContinua »