Imatges de pàgina
PDF
EPUB

1

175

180

185

190

Vnius sermone Midae. nec Delius aures
Humanam ftolidas patitur retinere figuram ;
Sed trahit in spatium, villisque albentibus implet;
Instabilesque imo facit; et dat posle moueri.
Cetera sunt hominis. partem damnatur in vnam :
Induiturque aures lente gradientis aselli.

Ille quidem celat, turpique onerata pudore
Tempora purpureis tentat velare tiaris.
Sed, folitus longos ferro resecare capillos,
Viderat hoc famulus. qui, cum nec prodere visum
Dedecus auderet, cupiens efferre sub auras,
Nec posset reticere tamen, fecedit; humumque
Effodit ; et, domini quales adspexerit aures,
Voce refert parua; terraeque immurmurat haustae.
Indiciumque fuae vocis tellure regesta
Obruit, et scrobibus tacitus discedit opertis.
Creber arundinibus tremulis ibi surgere lucus
Coepit: et, vt prinum pleno maturuit anno,
Prodidit agricolam. leni nam motus ab Austro
Obruta verba refert, dominique coarguit aures.

Vltus abit Tmolo, liquidumque per aëra vectus
Angustum citra pontum Nepheleïdos Helles
Laomedonteis Latoïus adftitit aruis.
Dextera Sigaei, Rhoetaei laeua profundi
Ara Panomphaeo vetus eft facrata Tonanti.
Inde nouae primum moliri moenia Troiae
Laomedonta videt: susceptaque magna labore
Crescere difficili; nec opes exposcere paruas.
Cumque tridentigero tumidi genitore profundi
Mortalem induitur formam; Phrygioque tyranno
Aedificant muros, pacto pro moenibus auro.
Stabat opus: pretium rex infitiatur; et addit
Perfidiae cumulum falfis periuria verbis.
Non impune feres, rector maris inquit: et omnes
Inclinauit aquas ad auarae litora Troiae.
Inque freti formam terras conuertit; opesque
Abstulit agricolis ; et fluctibus obruit arua.

P 3

195

200

205

210 Poena

[ocr errors][merged small][merged small]

Poena neque haec fatis eft : Regis quoque filia monstro
Pofcitur aequoreo. quam dura ad faxa reuinctam
Vindicat Alcides : promissaque munera, dictos
Poscit equos : tantique operis mercede negata ,
Bis periura capit superatae moenia Troiae.
Nec, pars militiae, Telamon, fine honore receffit :
Hefioneque data potitur. nam coniuge Peleus
Clarus erat Diua. nec aui magis ille fuperbit
Nomine, quam foceri. fiquidem louis esse nepoti
Contigit haud vni: coniux Dea contigit vni.

Namque fenex Thetidi Proteus, Dea, dixerat, vndae,
Concipe: mater eris iuueni , qui fortibus a&is
A&ta patris vincet: maiorque vocabitur illo.
Ergo, ne quidquam mundus Ioue maius haberet ,
Quamuis haud tepidos sub pectore senserat ignes
Jupiter aequoreae Thetidis connubia vitat:
In suaque Aeaciden succedere vota nepotem
Jussit; et amplexus in virginis ire marinae.
Eit finus Haemoniae curuos falcatus in arcus :
Brachia procurrunt. vbi, fi foret altior vnda,
Portus erat: summis inductum est aequor arenis.
Litus habet solidum, quod nec vestigia feruet ;
Nec remoretur iter ; nec opertum pendeat alga.
Myrtea filua subest, bicoloribus obfita baccis.
Eft specus in medio; natura factus, an arte,
Ambiguum; magis arte tamen : quo saepe venire
Frenato delphine fedens , Theti nuda, folebas.
Illic te Peleus, vt fomno vincta iacebas,
Occupat: et quoniam precibus tentata repugnas ;
Vim parat , innectens ambobus colla lacertis.
Quod nisi venisses, variatis saepe figuris ,
Ad folitas artes; auso foret ille potitus.
Sed modo tu volucris ; ( volucrem tamen ille tenebat )
Nunc grauis arbor eras : haerebat in arbore Peleus.
Tertia forma fuit maculofae tigridis : illa
Territus Aeacides a corpore brachia foluit.
Inde Deos pelagi, vino super aequora fuso,

230

235

240

1

245

Et pecoris fibris, et fumo turis adorat.
Donec Carpathius medio de gurgite vates
Aeacida, dixit, thalamis potiere petitis.

250
Tu modo, cum gelido sopita quiescet in antro,
Ignaram laqueis vincloque innečte tenaci.
Nec te decipiat centum mentita figuras :
Sed preme quidquid erit: dum, quod fuit ante, reformet.
Dix haec Proteus : et condidit aequore vultum ;

255 Admisitque suos in verba nouiffima fluctus. Pronus erat Titan, inclinatoque tenebat Hesperium temone fretum : cum pulchra relicto Nereïs ingreditur consueta cubilia ponto. Vix bene virgineos Peleus inuaserat artus;

260 Illa nouat formas: donec sua membra teneri Sentit: et in partes diuerfas brachia tendit. Tum demum ingemuit: Neque, ait, fine numine vincis : Exhibita eftque Thetis. confeffam amplectitur heros, Et potitur votis ; ingentique implet Achille.

265 Felix et nato, felix et coniuge Peleus; Et cui, fi demas iugulati crimina Phoci, Omnia contigerant. fraterno sanguine fontem , Expulsumque domo patria Trachinia tellus Accipit. hic regnum fine vi, fine caede, tenebat

270 Lucifero genitore fatus, patriumque nitorem Ore ferens Cëyx; illo qui tempore maestus, Disfimilisque fui, fratrem lugebat ademtum. Quo postquam Aeacides fessus curaque, viaque , Venit; et intrauit paucis comitantibus vrbem;

275 Quosque greges pecorum, quae fecum armenta trahebat, Haud procul a muris fub opaca valle reliquit. Copia cum facta est adeundi prima tyranni. Velamenta manu praetendens supplice, qui fit, Quoque fatus, memorat, tantum fua crimina celat.

280 Mentitusque fugae cauffam, petit vrbe, vel agro Se iuuet. hunc contra placido Trachinius ore Talibus adlognitur : Mediae quoque commoda plebi Nostra patent, Peleu ; nec inhospita regna tenemus.

P4

Adii.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Adiicis huic animo momenta potentia, clarum
Nomen, auumque Iouem. nec tempora perde precando:
Quod petis, omne feres. tuaque haec pro parte videto,
Qualiacunque vides. vtinam meliora videres !
Et flebat. moueat quae tantos cauffa dolores,
Peleusqué, comitesque rogant. quibus ille profatur :
Forsitan hanc volucrem, rapto quae viuit, et omnes
Terret aues, femper pennas habuisse putetis.
[ Vir fuit: et tanta est animi constantia, quantum)
Acer erat, belloque ferox, ad vimque paratus,
Nomine Daedalion ; illo genitore creatus
Qui vocat Auroram, coeloque nouiffimus exit.
Culta mihi pax est, pacis mihi cura tenendae ,
Coniugiique fuit: fratri fera bella placebant.
[Illius virtus reges, gentesque fubegit:
Quae nunc Thisbeas agitat mutata columbas. ]
Nata erat huic Chione : quae dotatissima forma
Mille procis placuit, bis septem nubilis annis.
Forte reuertentes Phoebus, Maiaque creatus
Ille fuis Delphis, hic vertice Cyllenaeo ,
Videre hanc pariter, pariter traxere calorem.
Spem Veneris differt in tempora no&tis Apollo;
Non tulit ille moras: virgaque mouente soporem
Virginis os tangit. tactu iacet illa potenti :
Vimque Dei patitur. Nox coelum sparserat aftris ;
Phoebus anum fimulat; praeceptaque gaudia sumit.
Vt sua maturus compleuit tempora venter ,
Alipedis de ftirpe Dei, versuta propago,
Nafcitur Autolycus, furtum ingeniofus ad omne :
Qui facere adfuerat, patriae non degener artis,
Candida de nigris, et de candentibus atra.
Nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos )
Carmine vocali clarus, citharaque Philammon.
Quid peperisse duos, et Dis placuiffe duobus ;
Et forti genitore, et progenitore Tonanti
Elle satam prodest? an obest quoque gloria multis ?
Obfuit huic certe. quae se praeferre Dianae

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

325

330

335

Sustinuit; faciemque Deae culpauit. at illi
Ira ferox mota est : Fa&tisque placebimus, inquit.
Nec mora ; curuauit cornu : neruoque fagittam
Impulit ; et meritam traiecit arundine linguam.
Lingua tacet: nec vox tentataque verba fequuntur :
Conantemque loqui cum sanguine vita reliquit.
Quem (misera o pietas!) ego tum patruoque dolorem
Corde tuli, fratrique pio folatia dixi.
Quae pater haud aliter, quam cautes murmura ponti ,
Accipit: et natain delamentatur ademtam.
Vt vero ardentem vidit: quater impetus illi
In medios fuit ire rogos: quater inde repulsus
Concita membra fugae mandat: fimilisque iuuenco
Spicula crabronum preffa ceruice gerenti,
Qua via nulla, ruit. iam tum mihi currere visus
Plus homine est: alasque pedes sumsiffe putares.
[Effugit ergo omnes; veloxque cupidine leti ]
Vertice Parnasli potitur. miseratus Apollo,
Cum se Daedalion faxo mififfet ab alto,
Fecit auem,

et subitis pendentem sustulit alis;
Oraque adunça dedit, curuos dedit vnguibus hamos,
Virtutem antiquam, maiores corpore vires.
Et nunc accipiter, nullis satis aequus, in omnes
Saeuit aues ; aliisque dolens fit cauffa dolendi.

Quae dum Lucifero genitus miracula narrat
De conforte fuo; cursu festinus anhelo
Aduolat armenti custos Phoceus Anetor.
Heu Peleu, Peleu, magnae tibi nuntius adfum
Cladis, ait! quodcumque ferat, iubet edere Peleus :
Pendet, et ipse nietu trepidat Trachinius heros.
Ille refert: Feffos ad litora curua iuuencos
Adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe
Tantum respiceret, quantum supereffe videret.
Parsque boum fuluis genua inclinarat arenis,
Latarumque iacens campum fpectabat aquarum:
Pars gradibus tardis illuc errabat, et illuc:
Nant alii, celloque exstant super aequora collo.

340

345

350

355

[blocks in formation]
« AnteriorContinua »