Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

10

LIBER XI.
Carmine dum tali filuas, animosque ferarum
Threïcius vates, et saxa fequentia ducit;
Ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis
Pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt
Orphea , percussis sociantem carmina neruis.
E quibus vna, leuem iactato crine per auram,
En, ait, en hic est nostri contemtor : et hastam
Vatis Apollinei vocalia misit in ora.
Quae foliis praesuta notam fine vulnere fecit.
Alterius telum lapis est : qui miffus, in ipso
Aëre concentù victus vocisque, lyrae que est;
Ac veluti supplex pro tam furialibus ausis,
Ante pedes iacuit. sed enim temeraria crescunt
Bella : modusque abiit : insanaque regnat Erynnis.
Cunctaque tela forent cantu mollita : fed ingens
Clamor, et inflato Berecynthia tibia cornu ,
Tympanaque, plaususque, et Bacchei vlulatus
Obstrepuere sono citharae. tum denique faxa
Non exauditi rubuerunt fanguine vatis.
At primum attonitas etiamnum voce canentis
Innumeras volucres, anguesque, agmenque ferarum ,
Maenades Orphei titulum rapuere theatri :
Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris ;
Et coëunt, vt aues; fi quando luce vagantem
Noctis aue cernunt: structoque vtrimque theatro

15

2Q

Ceu

40

[ocr errors]

P. OVID. NAS. METAM. LIB. XI. 225
Ceu matutina ceruus periturus arena,
Praeda canum elt: vatemque petunt; et fronde virenti
Coniiciunt thyrsos, non haec in munera factos.
Hae glebas, illae dereptos arbore ramos,
Pars torquent filices. neu desint tela furori,

30
Forte boues preslo subigebant vomere terram:
Nec procul hinc, multo fructum sudore parantes,
Dura lacertosi fodiebant arua coloni.
Agmine qui viso fugiunt, operisque relinquunt
Arma sui: vacuosque iacent dispersa per agros

35
Sarculaque , rastrique graues, longique ligones.
Quae poftquam rapuere ferae, cornuque minaci
Diuellere boues ; ad vatis fata recurrunt:
Tendentemque manus, et in illo tempore primum
Irrita dicentem, nec quidquam voce mouentem
Sacrilegae perimunt. perque os (pro Iuppiter!) illud ,
Auditum faxis, intellectumque ferarum
Senfibus, in ventos anima exhalata recellit.
Te maeftae volucres, Orpheu, te turba ferarum,
Te rigidae filices, tua carmina saepe fecutae

45
Fleuerunt filuae : pofitis te frondibus arbos,
Tonsa comam,

luxit : lacrimis quoque flumina dicunt
Increuifle suis : obscuraque carbasa pullo
Naïdes et Dryades, passosque habuere capillos.
Membra iacent diuersa locis. caput, Hebre, lyramque 50
Excipis ; et (mirum) medio dum labitur amne,
Flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua
Murmurat exanimis: respondent flebile ripae.
Iamque mare inuectae flumen populare relinquunt;
Et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi.

55
Hic ferus expofitum peregrinis anguis arenis
Os petit. et sparsos ftillanti rore capillos.
Tandem Phoebus adeft; morsusque inferre parantem
Arcet; et in lapidem rictus serpentis apertos
Congelat ; et patulos ( vt erant) indurat hiatus.
Vmbra subit terras : et, quae loca viderat ante ,
Cuncta recognoscit. quaerensque per arua piorum
P. Ouid. Naf. Opera. Tom. II.

P

Inne.

[ocr errors]

Inuenit Eurydicen, cupidisque amplectitur vlnis.
Hic modo coniunctis spatiantur paffibus ambo:
Nunc praecedentem sequitur: nunc praeuius anteit :

65 Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus.

Non impune tamen fcelus hoc finit efle Lyaeus,
Amisloque dolens facrorum vate suorum,
Protinus in filuis matres Edonidas omnes,
Quae fecere nefas, torta radice ligauit.

70
Quippe pedum digitos, in quantum quaeque fecuta est,
Traxit : et in folidam detrusit acumine terram.
Vtque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,
Crus vbi commisit volucris, fenfitque teneri;
Plangitur ; ac trepidans adstringit vincula motu :

75 Sic, vt quaeque solo defixa cohaeferat harum, Exsternata fugam fruftra tentabat. at illam Lenta tenet radix, exsultantemque coërcet. Dumque vbi funt digiti , dum pes vbi quaerit, et vngues, Adfpicit in teretes lignum fuccedere furas.

80 Et conata femur maerenti plangere dextra ; Robora percuffit. pectus quoque robora fiunt: Robora funt humeri. porrectaque brachia veros Effe putes ramos; et non fallare putando. Nec fatis hoc Baccho est. ipfos quoque deserit agros: 85 Cumque choro meliore, fui vineta Tymoli, Fattolonque petit: quamuis non aureus illo Tempore, nec caris erat inuidiofus arenis. Hunc adfueta cohors Satyri , Bacchaeque frequentant : At Silenus abeft. titubantem annisque, meroque , Ruricolae cepere Phryges : vin&tumque coronis Ad regem traxere Midan: cui Thracius Orpheus Orgia tradiderat, cum Cecropio Eumolpo. Qui fimul agnouit focium comitemque facrorum , Hofpitis aduentu festum genialiter egit

95 Per bis quinque dies, et iunctas ordine noctes. Et iam stellarum fublime coëgerat agmen Lucifer vndecimus, Lydos cum laetus in agros Rex venit; et iuueni Silenum reddit alumno.

100

105

110

115

Huic Deus optandi gratum , fed inutile , fecit
Muneris arbitrium, gaudens altore recepto.
Ille male vsurus donis, ait, Effice, quidquid
Corpore contigero, fuluum vertatur in aurum.
Adnuit optatis : nocituraque munera soluit
Liber; at indoluit, quod non meliora peciflet.
Laetus abit; gaudetque malo Berecynthius heros :
Pollicitamque fidem tangendo fingula tentat.
Vixque sibi credens, non alta fronde virentem
Ilice detraxit virgam: virga aurea facta est.
Tollit humo faxum : saxuin quoque palluit auro.
Contigit et glebam : contactu gleba potenti
Masla fit. arentes Cereris decerpsit aristas:
Aurea meffis erat. demtum tenet arbore pomum:
Hesperidas donasse putes. fi poftibus altis
Admouit digitos ; poftes radiare videntur.
Ille etiam liquidis palmas vbi lauerat vndis,
Vnda fluens palmis Danaën eludere poffet.
Vix fpes ipse suas animo capit, aurea fingens
Omnia. gaudenti menfas posuere ministri,
Exstructas dapibus, nec tostae frugis egentes.
Tum vero, fiue ille fua Cerealia dextra
Munera contigerat; Cerealia dona rigebant.
Siue dapes auido conuellere dente parabat,
Lamina fulua dapes admoto dente nitebant.
Miscuerat puris auctorem muneris vndis,
Fusile per rictus aurum fuitare videres.
Attonitus nouitate mali, diuesque, miserque
Effugere optat opes: et, quae modo vouerat ,

odit.
Copia nulla famem releuat ; fitis arida guttur
Vrit, et inuiso meritus torquetur ab auro.
Ad coelumque manus, et splendidą brachia tollens ,
Da veniam, Lenaee pater; peccauimus, inquit:
Sed miserere, precor, fpeciosoque eripe damno.
Mite Deûm numen Bacchus peccasse fatentem
Restituit, pactamque fidem, data munera , foluit.
Neue male optato maneas circumlitus auro,

P 2

120

125

130

135

Vade ,

140

145

150

Vade, ait, ad magnis vicinum Sardibus amnem;
Perque iugum montis labentibus obuius vndis
Carpe viam; donec venias ad fluminis ortus.
Spumiferoque tuum fonti, qua plurimus exit,
Subde caput: corpusque fimul, fimul elue crimen,
Rex iussae fuccedit aquae. vis aurea tinxit
Flumen, et humano de corpore cefsit in amnem.
Nunc quoque iam veteris percepto semine venae
Arua rigent, auro madidis pallentia glebis.

Ille, perosus opes, filuas et rura colebat,
Panaque montanis habitantem femper in antris.
Pingue sed ingenium manlit: nocituraque, vt ante,
Rursus erant domino ftolidae praecordia mentis.
Nam, freta profpiciens, late riget arduus alto
Tmolus in adscensu, cliuoque extentus vtroque ,
Sardibus hinc, illinc paruis finitur Hypaepis.
Pan ibi dum teneris iactat sua carmina Nymphis,
Et leue cerata modulatur arundine carmen;
Ausus Apollineos prae fe contemnere cantus,
Iudice sub Tmolo certamen venit ad impar.
Monte fuo senior iudex.confedit; et aures
Liberat arboribus. quercu coma caerula tantum
Cingitur; et pendent circum caua tempora glandes.
Isque Deum pecoris fpectans, In iudice, dixit
Nulla mora est. calamis agreftibus insonat ille:
Barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti)
Carmine delenit. poft hunc facer ora retorfit
Tmolus ad os Phoebi: vultum sua filua fecuta est.
Ille caput fauum lauro Parnafide vinctus
Verrit humum, Tyrio faturata murice palla :
Instructamque fidem gemmis et dentibus Indis
Sustinet a laeua : tenuit manus altera plectrum.
Artificis status ipfe fuit. tum stamina docto
Pollice sollicitat: quorum dulcedine captus
Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.
Iudicium fanctique placet fententia montis
Omnibus. arguitur tamen, atque iniusta vocatur

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« AnteriorContinua »