Imatges de pàgina
PDF
EPUB

560

565

570

.

575

Inque sinu iuuenis pofita ceruice renidens
Sic ait: ac mediis interserit oscula verbis.

Forsitan audieris aliquam certamine cursus
Veloces superasie viros. non fabula rumor
Ille fuit: fuperabat enim. nec dicere pofles,
Laude pedum, formaene bono praestantior effet.
Scitanti Deus huic de coniuge , Coniuge, dixit,
Nil opus est, Atalanta, tibi. fuge coningis vsum.
Nec tamen effugies : teque ipsa viua carebis.
Territa forte Dei, per opacas innuba filuas
Viuit: et instantem turbam violenta procorum
Conditione fugat : Nec sum potiunda , nisi, inquit,
Vięta prius cursu. pedibus contendite mecum.
Praemia veloci coniux thalamique dabuntur;
Mors pretium tardis. ea lex certaminis efto.
Illa quidem immitis: fed (tanta potentia formae est )
Venit ad hanc legem temeraria turba procorum.
Sederat Hippomenes cursus fpectator iniqui:
Et, Petitur cuiquam per tanta pericula coniux ?
Dixerat: ac nimios iuuenum damnarat amores.
Vt faciem, et pofito corpus velamine vidit,
Quale meum, vel quale tuum , fi femina fias;
Obstupuit: collensque manus, Ignoscite , dixit,
Quos modo culpaui: nondum mihi praemia nota ,
Quae peteretis, erant. laudando concipit ignem ,
Et, ne quis iuuenum currat velocius, optat ,
Inuidiaque timet. Sed cur certaminis huius
Intentata mihi fortuna relinquitur ? inquit.
Audentes Deus ipfe iuuat. dum talia fecum
Exigit Hippomenes: pafsu volat alite virgo.
Quae quamquam Scythica non secius ire fagitta
Aönio visa est iuueni ; tamen ille decorem
Miratur magis : et cursus facit ipse decorem.
Aura refert oblata citis talaria plantis :
Tergaque iactantur crines per eburnea, quaeque
Poplitibus suberant picto genualia limbo:
Inque puellari corpus candore ruborem

$80

585

598

Traxe.

1

Traxerat. haud aliter , quam cum super atria velum 595
Candida purpureum simulatas inficit vmbras.
Dum notat haec hospes; decursa nouissima meta est:
Et tegitur festa victrix Atalanta corona.
Dant gemitum vi&ti , penduntque ex foedere poenas.
Non tamen euentu iuuenum deterritus horum

600
Constitit in medio; vultuque in virgine fixo,
Quid facilem titulum superando quaeris inertes ;
Mecum confer, ait, feu me fortuna potentem
Fecerit; a tanto non indignabere vinci.
Namque mihi genitor Megareus Onchestius ; illi

605
Eft Neptunus auus: pronepos ego regis aquarum:
Nec virtus citra genus eft. feu vincar, habebis
Hipponene vićto magnum et memorabile nomen.
Talia dicentem molli Schoeneïa vultu
Adfpicit; et dubitat, superari, an vincere malit.

610.
Atque ita, Quis Deus hunc formofis, inquit, iniquus
Perdere vult ? caraeque iubet discrimine vitae
Coniugium petere hoc ? non fum , me iudice, tanti.
Nec forma tangor. poteram tamen hac quoque tangi.
Quid? quod adhuc puer est. non me mouet ipfe, fed aetas. 615
Quid ? quod inest virtus, et mens interrita leti?
Quid ? quod ab aequorea numeratur origine quartus ?
Quid? quod amat, tantique putat connubia nostra,
Vt pereat; fi me Fors illi dura negarit ?
Dum licet, hospes, abi; thalamosque relinque cruentos. 620
Coniugium crudele meum eft. tibi nubere nulla
Nolet: et optari potes a fapiente puella.
Cur tamen eft mihi cura tui , tot iam ante peremtis?
Viderit: intercat: quoniam tot caede procorum
Admonitus non eft ; agiturque in taedia vitae.
Occidet hic igitur, voluit quia viuere mecum ?
Indignamque necem pretium patietur amoris ?
Non erit inuidiae victoria nostra ferendae.
Sed non culpa mea est. vtinam defiftere velles !
Aut quoniam es demens. vtinam velocior esses !

630 At quam virgineus puerili vultus in ore eft!

625

[ocr errors]

635

640

645

Ah, miser Hippomene, nollem tibi vifa fuiffem !
Viuere dignus eras. quod fi felicior effem;
Nec mihi coniugium fata importuna negarent ;
Vnus eras, cum quo fociare cubilia poffem.
Dixerat: vtque rudis, primoque Cupidine tacta ,
Quid facit ignorans, amat, et non sentit amorem.
Iam folitos pofcunt cursus populusque, paterque ;
Cum me follicita proles Neptunia voce
Inuocat Hippomenes. Cythereïa, comprecor, aufis
Adfit, ait, noftris; et, quos dedit, adiuuet ignes.
Detulit aura preces ad me non inuida blandas;
Motaque fum, fateor. nec opis mora longa dabatur.
Est ager, indigenae Tamaseum nomine dicunt;
Telluris Cypriae pars optima : quem mihi prisci
Sacrauere senes: templisque accedere dotem
Hanc iuffere meis. medio nitet arbor in aruo;
Fulua comam, fuluo ramis crepitantibus auro.
Hinc tria fortę niea veniens decerpta ferebam
Aurea poma manu: nullique videnda , nifi ipsi:
Hippomenen adii; docuique, quis vsus in illis.
Signa tubae dederant ; cum carcere pronus vterque
Emicat, et summam celeri pede libat arenam.
Posle putes illos ficco freta radere paffu ,
Et fegetis canae ftantes percurrere aristas.
Adiiciunt animos iuueni clamorque, fauorque,
Verbaque dicentum, Nunc, nunc incumbere tempus,
Hippomene: propera. nunc viribus vtere totis.
Pelle moram: vinces. dubium Megareïus heros
Gaudeat, an virgo magis his Schoeneïa dictis.
O quoties, cum jam posset transire, morata est;
Spectatosque diu vultus inuita reliquit !
Aridus e laflo veniebat anhelitus ore :
Metaque erat longe. tum denique de tribus vnum
Foetibus arboreis proles Neptunia misit.
Obstupuit virgo; nitidique cupidine pomi
Declinat cursus aurumque volubile tollit.
Praeterit Hippomenes. resonant spectacula plausu.

650

655

660

665

Illa

670

675

690

685

Illa moram celeri, cessataque tempora, cursu
Corrigit : atque iterum iuuenem post terga relinquit.
Et rursus pomi iactu remorata secundi,
Consequitur, transitque virum. pars vltima cursus
Reftabat: Nunc, inquit, ades', Dea'muneris auctor :
Inque latus campi, quo tardius illa rediret,
Jecit ab obliquo nitidum iuueniliter aurum.
An peteret, virgo visa est dubitare: coëgi
Tollere ; et adieci sublato pondera malo :
Inipediique oneris pariter grauitate moraque.
Neue meus sermo cursu sit tardior illo;
Praeterita est virgo: duxit fua praemia vittor.
Dignane, cui grates ageret, cui turis honorem
Ferret, Adoni, fui ? nec grates inmemor egit:
Nec mihi tura dedit. fubitam conuertor in iram :
Contemnique dolens, ne fim fpernenda futuris ,
Exemplo caueo: meque ipsa exhortor in ambos.
Templa Deûm Matri, quae quondam clarus Echion
Fecerat ex voto, nemorosis abdita filuis,
Transibant: et iter longum requiescere suasit.
Illic concubitus intempeftiua cupido
Occupat Hippomenen, a numine concita noftro.
Luminis exigui fuerat prope templa recessus,
Speluncae fimilis, natiuo pumice tectus;
Relligione facer prisca : quo multa facerdos
Lignea contulerat veterum fimulacra Deorum.
Hunc init ; et vetito temerat facraria probro.
Sacra retorserunt oculos: turritaque Mater ,
An Stygia fontes, dubitauit , mergeret vnda.
Poena leuis visa eft. ergo modo leuia fuluae
Colla iubae velant: digiti curuantur in vngues:
Ex humeris armi fiunt: in pectora totum
Pondus abit: fummae cauda verruntur arenae.
Iram vultus habet: pro verbis murmura reddunt:
Pro thalamis celebrant filuas : aliisque timendi
Dente premunt domito Cybeleïa frena leones.

care mihi , cumque his genus omne ferarum ,

695

695

700

Hos tu ,

705 Quae

710

715

720

Quae non terga fugae, sed pugnae pectorą praebent,
Effuge: ne virtus tua fit damnofa duobus.

Illa quidem monuit, iunctisque per aëra cygnis
Carpit iter : sed stat monitis contraria virtus.
Forte suem latebris, vestigia certa secuti,
Exciuere canes; filuisque exire parantem
Fixerat obliquo iuuenis Cinyreïus ictu.
Protinus excuffit pando venabula roftro.
Sanguine tincta suo: trepidumque, et tuta petentem
Trux aper insequitur : totosque sub inguine dentes
Abdidit ; er fulua moribundum strauit arena.
Vecta leui curru medias Cytherea per auras
Cypron olorinis nondum peruenerat alis.
Agnouit longe gemitum morientis : et albas
Flexit aues illuc. vtque aethere vidit ab alto
Exanimem, inque suo iactantem sanguine corpus;
Desiluit: pariterque sinus, pariterque capillos
Rupit, et indignis, percussit pectora palmis.
Questaque cum fatis, At non tamen omnia vestri
Iuris erunt, inquit. luctus monumenta manebunt
Semper, Adoni, mei: repetitaque mortis imago
Aunua plangoris peraget fimulamina noftri.
At cruor in florem mutabitur. an tibi quondam
Femineos artus in olentes vertere menthas,
Persephone, licuit? nobis Cinyreïus heros
Inuidiae mutatus erit ? fic fata , cruorem
Nectare odorato spargit: qui tactus ab illo
Intumuit; fic, vt pluuio perlucida coelo
Surgere bulla folet. nec plena longior hora
Facta mora est, cum fios e sanguine concolor ortus.
Qualem, quae lento celant fub cortice granum ,
Punica ferre folent: breuis est tamen vsus in illo.
Namque male haerentem, et nimia leuitate caducum
Excutiunt idem, qui praestant nomina, venti.

725

730

735

P. OVI

« AnteriorContinua »