Imatges de pàgina
PDF
EPUB

370

375

330

385

Soluerat. at virgo Cinyreïa peruigil igni
Carpitur indomito, furiofaque vota retractat.
Et modo desperat; modo vult tentare: pudetque ,
Et cupit;' et, quod agat, non inuenit. vtque securi
Saucia trabs ingens, vbi plaga nouissima restat,
Quo cadat, in dubio est, omnique a parte timetur :
Sic animus vario labefactus vulnere nutat
Huc leuis, atque illic; momentaque fumit vtroque.
Nec modus , aut requies, nisi mors, reperitur amoris.
Mors placet. erigitur : laqueoque innectere fauces
Destinat: et, zona summo de pofte reuincta ,
Care vale Cinyra, caussamque intellige mortis,
Dixit: et aptabat pallenti vincula collo.
Murmura verborum fidas nutricis ad aures
Perueniffe ferunt, limen feruantis alumnae.
Surgit anus, referatque fores: mortisque paratae
Instrumenta videns, fpatio conclamat eodem ,
Seque ferit , scinditque finus, ereptaque collo
Vincula dilaniat. tum denique Aere vacauit ;
Tum dare complexus, laqueique requirere cauffam.
Muta filet virgo , terramque immota tuetur:
Et deprensa dolet tardae conamina mortis.
Instat anus; canosque suos, et inania nudans
Vbera, per cunas alimentaque prima precatur,
Vt fibi committat, quidquid dolet. illa rogantem
Auerfata gemit. certa est exquirere nutrix:
Nec folam fpondere fidem. Dic, inquit, opemque
Me sine ferre tibi. non est mea pigra senectus.
Seu furor est ; habeo quae carmine fanet, et herbis.
Siue aliquis nocuit; magico lustrabere ritu.
Şiue est ira Deûm, facris placabilis ira.
Quid rear vlterius ? certe fortuna domusque
Sospes, et in curfu eft: viuunt genetrixque, paterque.
Myrrha , patre audito, suspiria duxit ab imo
Pečtore. nec nutrix etiamnum concipit vllum
Mente nefas : aliquemque tamen praesentit amorem.
Propositique tenax, quodcumque fit, orat, vt ipfi
Indicet, et grémio lacrimantem tollit anili:

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Atque ita complectens infirmis colla lacertis,
Senfimus, inquit; amas: et in hoc mea (pone timorem)
Sedulitas erit apta tibi : nec sentiet vmquam
Hoc pater. exsiluit gremio furibunda, torumque

410
Ore premens, Discede, precor; miseroque pudori
Parce, ait. inftanti, Discede , aut define, dixit,
Quaerere quid doleam. fcelus est, quod fcire laboras.
Horret anus; tremulasque manus annisque, metuque,
Tendit : et ante pedes supplex procumbit alumnae.

415
Et modo blanditur; modo , fi non conscia fiat,
Terret : et indicium laquei , coeptaeque minatur
Mortis : et officium commisso fpondet amori.
Extulit illa caput, lacrimisque impleuit obortis
Pečtora nutricis : conacaque faepe fateri,

420
Saepe tenet vocem : pudibundaque vestibus ora
Texit: et, 0, dixit, felicem coniuge matrem !
Hactenus; et gemuit. gelidos nutricis in artus,
Ofsaque (fenfit enim) penetrat tremor : albaque toto
Vertice canities rigidis ftetit hirta capillis.
Multaque, vt excuteret diros, fi poflet, amores
Addidit. at virgo fcit, se non falsa moneri,
Certa mori tamen eft ; fi non potiatur amato.
Viue , ait haec; potiere tuo ; non ausa, parente,
Dicere, conticuit: promissaque numine firmat.

430
Festa piae Cereris celebrabant annua matres
Illa, quibus niuea velatae corpora veste
Primitias frugum dant, fpicea serta , fuarum :
Perque nouem noctes Venerem, tactusque viriles
In veritis numerant. 'turba Cenchreis in illa

43
Regis abeft coniux, arcanaque sacra frequentat.
Ergo legitima vacuus dum coniuge lectus;
Nacta grauem vino Cinyram male sedula nutrix,
Nomine mentito, veros exponit amores ,
Et faciem laudat. quaesitis virginis annis,

440
Par, ait, elt Myrrhae. quam poftquam adducere iuffa eft,
Vtque domum rediit, Gaude mea , dixit, alumna :
Vicimus. infelix non toto corpore sentit
Laetitiam virgo; praesagaque pectora maerent,

04

Sed

445

450

ter omen

455

460

Sed tamen et gaudet, tanta est discordia mentis.
Tempus erat, quo cuncta silent; interque Triones
Flexerat obliquo plaustrum temone Boötes.
Ad facinus venit illa suum. fugit aurea coelo
Luna: tegunt nigrae latitantia fidera nubes ;
Nox caret igne suo. primos tegis, Icare, vultus ;
Erigoneque pio facrata parentis amore.
Ter pedis offenfi figno eft reuocata :
Funereus bubo letali carmine fecit.
It tamen: et tenebrae minuunt, noxque atra pudorem.
Nutricisque manum laeua tenet; altera motu
Caecum iter explorat. thalami iam limina tangit;
Iamque fores aperit ; iam ducitur intus: at illi
Poplite succiduo genua intremuere ; fugitque
Et color, et sanguis : animusque relinquit euntem.
Quoque suo propior sceleri, magis horret, et ausi
Poenitet ; et vellet non cognita poffe reuerti.
Cunctantem longaeua manu deducit: et alto
Admotam lecto cum traderet, Accipe , dixit;
Illa tua est, Cinyra. denotaque corpora iunxit.
Accipit obfcaeno genitor sua viscera lecto,
Virgineosque metus leuat, hortaturque timentem.
Forfitan aetatis quoque nomine, Filia, dicat:
Dicat et illa, Pater; fceleri ne nomina desint.
Plena patris thalamis excedit: et impia diro
Semina fert vtero ; conceptaque crimina portat.
Postera nox facinus geminat. nec finis in illa eft.
Cum tandem Cinyras, auidus ere nanter
Post tot concubitus, illato lumine vidit
Et scelus, et natam. verbisque dolore retentis ,
Pendenti nitidum vagina deripit ensem.
Myrrha fugit, tenebris et caecae munere noctis
Intercepta neci : latosque vagata per agros,
Palmiferos Arabas, Panchaeaque rura relinquit.
Perquè nouem errauit redeuntis cornua Lunae ;
Cum tandem terra requieuit feffa Sabaea.
Visque vteri portabat onus. tum nescia voti,
Atque inter mortisque metus, et taedia vitae ,

465

470

475

450

Eft

[ocr errors]

485

[ocr errors]

496

Eft tales exorsa preces: O si qıra patetis
Numina confessis; merui, nec triste recuso
Supplicium. fed, ne violem viuosque superstes,
Mortuaque exstinctos , ambobus pellite regnis :
Mutataeque mihi vitamque, necemque negate.
Numen confeffis aliquod patet. ltima certe
Vota suos habuere Deos: nam crura loquentis
Terra fuperuenit; ruptosque obliqua per vngues
Porrigitur radix, longi firmamina trunci :
Offaque robur agunt: mediaque manente medulla
Sanguis it in succos: in magnos brachia ramos;
In paruos digiti: duratur cortice pellis.
Jamque grauem crescens vterum perftrinxerat arbor ;
Pectoraque obruerat; collumque operire parabat;
Non tulit illa moram : venientique obuia ligno
Subsedit : mersitque fuos in cortice vultus.
Quae, quamquam amisit peteres cuni corpore sensus,
Flet tamen : et tepidae manant ex arbore guttae.
El honor et lacrimis: ftillataque cortice Myrrha
Nomen herile tenet, nullique tacebitur aeuo.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

At male conceptus sub robore creuerat infans :
Quaerebatque viam; qua se, genetrice relicta,
Exfereret. media grauidus tumet arbore venter.
Tendit onus matrem: nec habent fua verba dolores :
Nec Lucina potest parientis voce vocari.
Nitenti tamen eft fimilis ; curuataque crebros
Dat gemitus arbor: lacrimisque cadentibus humet.
Constitit ad ramos mitis Lucina dolentes :
Admouitque manus : et verba puerpera dixit.
Arbor agit rimas; et fissa cortice viuum
Reddit onus ; vagitque puer: quem mollibus herbis
Naïdes impofitum lacrimis vnxere parentis.
Laudaret faciem Liuor quoque. qualia namque
Corpora nudorum tabula pinguntur Amorum,
Talis erat. sed, ne faciat discrimina cultus,
Aut huic adde leues, aut illis dene pharetras.
Labitur occulte, fallitque volatilis aetas:

515

[ocr errors][merged small]

Et nihil est annis velocius. ille forore

520 Natus auoque fuo, qui conditus arbore nuper, Nuper erat genitus ; modo formofiffimus infans; Iam iuuenis, iam vir, iam se formofior ipso est: Iam placet et Veneri, matrisque viciscitur ignes. Namque pharetratus dum dat puer oscula matri,

$25 Infcius exstanti destrinxit arundine pectus. Laesa manu natum Dea reppulit, altius actum Vulnus erat fpecie: primoque fefellerat ipsam. Capta viri forma non iam Cythereïa curat Litora: non alto repetit Paphon aequore cinctam ,

530 Piscosamque Cnidon, grauidamue Amathunta metalli. Abftinet et coelo: coelo praefertur Adonis. Hunc tenet: huic comes est: adsuetaque semper in vmbra Indulgere fibi, formamque augere colendo, Per juga, per filuas , dumosaque faxa vagatur

535 Nuda genu, vestem ritu succincta Dianae ; Hortaturque canes ; tutaeque animalia praedae, Aut pronos lepores, aut celfum in cornua ceruum, Aut agitat damas : a fortibus abftinet apris. Raptoresque lupos, armatosque vnguibus vrlos

540 Vitat, et armenti faturatos caede leones. Te quoque, vt hos timeas, (fi quid prodesse monende Pofsit, ) Adoni, monet. Fortisque fugacibus esto, Inquit: in audaces non est audacia tuta. Parce meo, iuuenis, temerarius effe periclo:

545 Neue feras, quibus arma dedit Natura, lacesse: Stet mihi ne magno tua gloria. non mouet aetas , Nec facies, nec quae Venerem mouere, leones, Setigerosque sues, oculosque, animosque ferarum. Fulmen habent acres in aduncis dentibus apri :

550 Impetus est fuluis, et vasta leonibus ira : Inuisumque mihi genus est. Quae caufla, roganti, Dicam, ait; et veteris monstrum mirabere culpae. Sed labor insolitus jam me laflauit: et ecce Opportuna sua blanditur populus vmbra:

555 Datque torum cespes. libet hac requiescere tecum , Et requieuit, humo: pressitque et gramen, et ipsum.

« AnteriorContinua »