Imatges de pàgina
PDF
EPUB

435

440

Res creat, et discors concordia foetibus apta eft.
Ergo vbi diluuio tellus lutulenta recenti
Solibus aetheriis , almoque recanduit aestu:
Edidit innumeras species : partimque figuras
Retulit antiquas ; partim noua monstra creauit.
Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python,
Tum genuit : populisque nouis, incognita serpens,
Terror eras.

tantum spatii de monte tenebas.
Hanc Deus arcitenens, et numquam talibus armis
Ante, nisi in damis capreisque fugacibus, vsus,
Mille grauem telis, exhaufta paene pharetra,
Perdidit, effuso per vulnera nigra veneno.
Neue operis famam pofsit delere vetuftas ;
Instituit facros celebri certamine ludos,
Pythia, de domitae serpentis nomine dictos.
His iuuenum quicumque manu, pedibusue, rotaue
Vicerat; esculeae capiebat frondis honorem.
Nondum laurus erat; longoque decentia crine
Tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus.

445

450

455

460

Primus arnor Phoebi Daphne Penera ; quem non
Fors ignara dedit, sed faeua Cupidinis ira.
Delius hunc nuper, vi&ta serpente superbus ,
Viderat adducto flectentem cornua neruo:
Quidque tibi, lasciue puer, cum fortibus armis ?
Dixerat: ista decent humeros gestamina nostros;
Qui dare certa ferae, dare vulnera poffumus hosti.
Qui modo, peftifero tot iugera ventre prementem ,
Strauimus innumeris tumidum Pythona sagittis.
Tu face nescio quos esto contentus amores
Irritare tua : nec laudes adsere noftras.
Filius huic Veneris ; Figat tuus omnia, Phoebe,
Te meus arcus, ait: quantoque animalia cedunt
Cuneta tibi, tanto minor est tua gloria noftra.
Dixit: et eliso percussis aëre pennis
Impiger vmbrosa Parnassi constitit arce :
Eque sagittifera promfit duo tela pharetra
Diuersorum operum. fugat hoc, facit illud amorem.

465

[blocks in formation]

Quod facit, auratum est, et cuspide fulget acuta :

470 Quod fugat, obtusum est, et habet sub arundine plumbum. Hoc Deus in Nympha Peneïde fixit; at illo Laesit Apollineas traiecta per osla medullas. Protinus alter amat ; fugit altera nomen amantis , Siluarum latebris, captiuarumque ferarum

475 Exuuiis gaudens, innuptaeque aemula Phoebes. Vitta coërcebat positos fine lege capillos. Multi illam petiere: illa auerfata petentes, Impatiens expersque viri, nemorum auia luftrat: Nec quid Hymen, quid Amor, quid fint connubia, curat. 480 Saepe pater:dixit: Generum mihi , filia , debes. Saepe pater dixit: Debes mihi, nata, nepotes. Illa, velut crimen, taedas exofa iugales, Pulchra verecundo suffunditur ora rubore ; Inque patris blandis haerens ceruice lacertis ,

485 Da mihi perpetua, genitor cariffime, dixit , Virginitate frui: dedit hoc pater ante Dianae. Ille quidem obsequitur: sed te decor iste, quod optas, Elle vetat; votoque tuo tua forma repugnat. Phoebus amat; visaeque cupit connubia Daphnes:

490 Quaeque cupit, fperat: suaque illum oracula fallunt. Vtque leues stipulae demtis adolentur aristis ; Vt facibus sepes ardent, quas forte viator Vel nimis admouit, vel iam fub luce reliquit; Sic Deus in flammas abiit: fic pectore toto

495 Vritur, et sterilem fperando nutrit amorem. Spectat, inornatos collo pendere capillos. Et, Quid ? fi comantur, ait. videt igne micantes, Sideribus fimiles, oculos. videt oscula ; quae non Eft vidiffe fatis. laudat digitosque, manusque ,

Soo Brachiaque, et nudos media plus parte lacertos. Si qua latent, meliora putat. fugit ocior aura Illa leui: neque ad haec reuocantis verba resistit: Nympha, precor, Penei, mane : non infequor hostis. Nympha, mane. fic agna lupum, siç cerua leonem , sos Sic aquilam penna fugiuut trepidante columbae ;

Hoftes

$10

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

520

[ocr errors]

Hoftes quaeque suos. amor est mihi caussa sequendi.
Me miserum! ne prona cadas, indignaue laedi
Crura secent sentes ; et sim tibi caussa doloris.
Aspera, qua properas, loca sunt. moderatius, oro,
Curre, fugamque inhibe : moderatius insequar ipse.
Cui placeas, inquire tamen. non incola montis ,
Non ego fum pastor: non hic armenta , gregesue,
Horridus obseruo. nefcis, temeraria , nefcis,
Quem fugias: ideoque fugis. mihi Delphica tellus,
Et Claros, et Tenedos, Pataraeaque regia feruit.
Iuppiter est genitor. per me, quod eritque , fuitque ,
Eftque, patet : per me concordant carmina neruis.
Certa quidem noftra est: nostra tamen vna fagitta
Certior , in vacuo quae vulnera pectore fecit.
Inuentum medicina meum eft ; opiferque per orbem
Licor; et herbarum subiecta potentia nobis.
Hei mihi, quod nullis amor est medicabilis herbis':
Nec prosunt domino, quae profunt omnibus, artes !
Plura locuturum timido Peneïa cursu
Fngit; cumque ipso verba imperfecta reliquit:
Tum quoque visa decens. nudabant corpora venti,
Obuiaque aduersas vibrabant flamina veftes ;
Et leuis impexos retro dabat anra capillos :
Auctaque forma fuga est. sed enim non fuftinet vltra
Perdere blanditias iuuenis Deus : vtque mouebat,
Ipse Amor, admisso fequitur vestigia passu.
Vt canis in vacuo leporem cum Gallicus aruo
Vidit ; et hic praedam pedibus petit, ille falutem.
Alter inhaesuro similis, jam iamque tenere
Sperat, et extento stringit vestigia roftro :
Alter in ambiguo eft , an fit deprensus, et ipfis
Morfibus eripitur: tangentiaque ora relinquit.
Sic Deus, et virgo est : hic fpe celer, illa timore.
Qui tamen insequitur, pennis adiutus Amoris
Ocior eft, requiemque negat: tergoque fugaci
Imminet; et crinem sparsum ceruicibus adflat.
Viribus abfumtis expalluit illa: citaeque

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

545

550

555

Vieta labore fugae , fpectans Peneïdas vndas ,
Fer, pater, inquit, opem; fi flumina numen habetis.
[ Qua nimium placui , tellus, aut hisce, vel iftam ,
Quae facit, vt laedar, mutando perde figuram. ]
Vix prece finita, torpor grauis adligat artus :
Mollia cinguntur tenui praecordia libro.
In frondem crines, in ramos brachia crescunt:
Pes, modo tam velox, pigris radicibus haeret:
Ora cacumen obit: remanet nitor vnus in illa.
Hanc quoque Phoebus amat: pofitaque in stipite dextra
Sentit , adhuc trepidare nouo fub cortice pectus.
Complexusque suis ramos, vt membra, lacertis ,
Oscula dat ligno: refugit tamen oscula lignum.
Cui Deus , At coniux quoniam mea non potes effe ,
Arbor eris certe , dixit, mea. semper habebunt
Te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae.
Tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum
Vox canet; et longae visent Capitolia, pompae.
Postibus Augustis eadem fidiffima custos
Ante fores stabis; mediamque tuebere quercum.
Vtque meum intonfis caput eft iuuenile capillis ;
Tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.
Finierat Paean. factis modo laurea ramis
Adnuit: vtque caput, visa est agitasse cacumen.

560

565

Est nemus Haemoniae, praerupta quod vndique claudit
Silua: vocant Tempe. per quae Penëus, ab imo
Effusus Pindo , fpumosis voluitur vndis:

570
Deie&tuque graui tenues agitantia fumos
Nubila conducit, fummasque adspergine siluas
Impluit ; et fonitu plus quàm vicina fatigat.
Haec domus, haec fedes, haec sunt penetralia magni
Amnis: in hoc, residens facto de cautibus antro,

575 Vndis iura dabat, Nymphisque colentibus vndas. Conueniunt illuc popularia flumina primums Nefcia gratentur, consolenturne parentem, Populifer Spercheos; et irrequietus Enipeus; Apidanusque fenex,, lenisque Amphrysos, et Aeas.

580

585

590

595

Moxque amnes alii. qui, qua tulit impetus illos,
In mare deducunt feflas erroribus vndas.
Inachus vnus abeft: imoque reconditus antro
Fletibus auget aquas: natamque miserrimus lö
Luget, vt amissam. nescit, vitane fruatur ,
An fit apud manes. sed quam non inuenit vsquam,
Effe putat nusquam; atque animo peiora veretur,
Viderat a patrio red Iuppiter lö
Flumine: et, o virgo Ioue digna, tuoque beatum
Nescio quem factura toro, pete , dixerat, vnibras
Altorum nemorum, (et nemorum monftrauerat vmbras )
Dum calet, et medio Sol est altissimus orbe.
Quod fi fola times latebras intrare ferarum;
Praefide tuta Deo nemorum fecreta subibis :
Nec de plebe Deo, fed qui coelestia magna
Sceptra manu teneo ; sed qui vaga fulmina mitto.
Ne fuge me. fugiebat enim. jam pafcua Lernae ,
Confitaque arboribus Lyrcaea reliquerat arua ;
Cum Deus inducta latas caligine terras
Occuluit , tenuitque fugam, rapuitque pudorem.
Interea medios Iuno despexit in agros :
Et noctis faciem nebulas feciffe volucres
Sub nitido mirata die ; non fluminis illas
Effe, nec humenti sentit tellure remitti :
Atque fuus coniux, vbi fit, circumspicit ; vt quae
Deprenfi toties iam noflet furta mariti.
Quem postquam coelo non repperit; Aut ego fallor,
Aut ego laedor, ait. delapfaque ab aethere summo
Constitit in terris; nebulasque recedere iussit.
Coniugis aduentum praesenserat, inque nitentem
Inachidos vultus mutauerat ille iuuencam.
Bos quoque formosa eft. Speciem Saturnia vaecae,
Quamquam inuita , probat: nec non et cuius, et vnde,
Quoue fit armento, veri quasi nescia, quaerit.
Iuppiter e terra genitam mentitur, vt auctor
Definat inquiri. petit hanc Saturnia munus.
Quid faciat ? crudele, suos addicere amores :
Non dare, suspectum. pudor est, qui suadeat illinc;

600

605

610

615

[ocr errors]
[blocks in formation]
« AnteriorContinua »