Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Vifcera lapfa fluunt: madefactaque terra cruore eft.

Ibat in aduerfum, proles Ixionis, hoftem
Pirithous, valida quatiens venabula dextra.
Cui procul Aegides, O me mihi carior, inquit,
Pars animae confifte meae: licet eminus effe
Fortibus: Ancaeo nocuit temeraria virtus.
Dixit: et aerata torfit graue cufpide cornum:
Quo bene librato, votique potente futuro,
Obftitit efculea frondofus ab arbore ramus.
Milit et Aefonides iaculum: quod cafus ab illo
Vertit in immeriti fatum latrantis, et, inter
Ilia coniectum, tellure per ilia fixum eft.
At manus Oenidae variat: miffisque duabus
Hafta prior terra, medio ftetit altera tergo.

405

410

415

Nec mora: dum faeuit, dum corpora verfat in orbem;

Stridentemque nouo fpumam cum fanguine fundit;

Vulneris auctor adeft: hoftemque irritat ad iram;
Splendidaque aduerfos venabula condit in armos.
Gaudia teftantur focii clamore fecundo ;
Victricemque petunt dextrae coniungere dextram :
Immanemque ferum, multa tellure iacentem,
Mirantes fpectant: neque adhuc contingere tutum
Effe putant: fed tela tamen fua quisque cruentant.
Ipfe pede impofito caput exitiabile preffit:
Atque ita, Sume mei fpolium, Nonacria, iuris,
Dixit: et in partem veniat mihi gloria tecum.
Protinus exuuias, rigidis horrentia fetis

420

425

Terga, dat, et magnis infignia dentibus ora.
Illi laetitiae eft cum munere muneris auctor.
Inuidere alii; totoque erat agmine murmur.
E quibus, ingenti tendentes brachia voce,
Pone age, nec titulos intercipe, femina, noftros,
Theftiadae clamant: neu te fiducia formae

430

Decipiat; longeque tuo fit captus amore

435

Auctor. et huic adimunt munus, ius muneris illi.

Non tulit; et tumida frendens Mauortius ira,
Difcite raptores alieni, dixit, honoris,
Facta minis quantum diftent. haufitque nefando

[blocks in formation]

Pectora Plexippi, nil tale timentia, ferro.

Toxea, quid faciat, dubium, pariterque volentem
Vlcifci fratrein, fraternaque fata timentem,
Haud patitur dubitare diu: calidumque priori
Caede recalfecit conforti fanguine telum.
Dona Deum templis, nato victore, ferebat,
Cum videt exftin&tos fratres, Althaea, referri.
Quae, plangore dato, maeftis vlulatibus vrbem
Implet: et auratas mutauit veftibus atris.

440

445

At fimul eft auctor necis editus; excidit omnis
Luctus et a lacrimis in poenae verfus amorem eft.
Stipes erat: quem, cum partus enixa iaceret

450

Theftias, in flammam triplices pofuere forores:
Stamiriaque impreffo fatalia pollice nentes ;
Tempora, dixerunt, eadem lignoque tibique,

O modo nate, damus. quo poftquam carmine dicto
Exceffere Deae; flagrantem mater ab igne

455

Eripuit torrem: fparfitque liquentibus vndis.
Ille dita fuerat penetralibus abditus imis:
Seruatiusque tuos, iuuenis, feruauerat annos.
Protulit hunc genetrix, taedasque in fragmina poni
Imperat: et pofitis inimicos admouet ignes.
Tum conata quater flammis imponere ramum,
Coepta quater tenuit. pugnant materque, fororque,
In diuerfa trahunt vnum duo nomina pectus.
Saepe inetu fceleris pallebant ora futuri:
Saepe fuum feruens oculis dabat ira ruborem.
Et modo nefcio quid fimilis crudele minanti

Vultus erat; modo quem mifereri credere poffes.
Cumque ferus lacrimas animi ficcauerat ardor;
Inueniebantur lacrimae tamen. vtque carina,
Quam ventus, ventoque rapit contrarius aeftus,
Vim geminam fentit, paretque incerta duobus :
Theftias haud aliter dubiis adfectibus errat,
Inque vicem ponit, pofitamque refufcitat iram.
Incipit effe tamen melior germana parente:
Et, confanguineas vt fanguine leniat vmbras,
Impietate pia eft. nam poftquam peftifer ignis

460

465

470

475

Con

Conualuit; Rogus ifte cremet mea vifcera, dixit.
Vtque manu dira lignum fatale tenebat;

Ante fepulcrales infelix adftitit aras:

480

Poenarumque Deae triplices, furialibus, inquit,

Eumenides, facris vultus aduertite veftros.

Vlcifcor, facioque nefas. mors morte pianda eft:

In fcelus addendum fcelus eft, in funera funus.

Per coaceruatos pereat domus impia luctus.

485

An felix Oeneus nato victore fruetur,

Theftius orbus erit? melius lugebitis ambo.

Vos modo fraterni manes, animaeque recentes,
Officium fentite meum; magnoque paratas
Accipite inferias, vteri mala pignora noftri.

490

Hei mihi! quo rapior? fratres ignofcite matri.
Deficiunt ad coepta manus. meruiffe fatemur
Illum, cur pereat: mortis mihi difplicet auctor.
Ergo impune feret; viuusque, et victor, et ipfo
Succeffu tumidus regnum Calydonis habebit?
Vos, cinis exiguus, gelidaeque iacebitis vmbrae ?
Haud equidem patiar. pereat fceleratus: et ille
Spemque patris, regnique trahat, patriaeque ruinam.

495

Mens vbi materna eft? vbi nunc pia vota parentum ?

Et, quos fuftinui, bis menfum quinque labores ?

500

O vtinam primis arfiffes ignibus infans:
Idque ego paffa forem! vixifti munere nostro:

Nunc merito moriere tuo. cape praemia faƐti:

Bisque datam, primum partu, mox ftipite rapto,

Redde animam: vel me fraternis adde fepulcris.

505

Et cupio, et nequeo. quid agam? modo vulnera fratrum

Ante oculos mihi funt, et tantae cladis imago :
Nunc animum pietas, maternaque nomina frangunt.
Me miferam! male vincetis: fed vincite, fratres:
Dummodo, quae dedero vobis folatia, vosque
Ipfa fequar. dixit; dextraque auerfa trementi
Funereum torrem medios coniecit in ignes.
Aut dedit, aut vifus gemitus eft ille dediffe
Stipes: et inuitis correptus ab ignibus arfit.
Infcius, atque abfens flamma Meleagros in illa

510

515 Vritur:

Vritur: et caecis torreri vifcera fentit

Ignibus: at magnos fuperat virtute dolores:

Quod tamen ignauo cadat, et fine fanguine, leto,
Maeret: et Ancaei felicia vulnera dicit.

Grandaeuumque patrem, fratremque, piasque forores
Cum gemitu, fociamque tori vocat ore fupremo ;
Forfitan et matrem. crefcunt ignisque dolorque;
Languefcuntque iterum. fimul eft exftinctus vterque,
Inque leues abiit paullatim fpiritus auras:

Alta iacet Calydon. lugent iuuenesque, fenesque:
Vulgusque, proceresque gemunt: fciffaeque capillos
Planguntur matres Calydonides Eueninae.
Puluere canitiem genitor vultusque feniles

520

525

Foedat humi fufus; fpatiofumque increpat aeuum.
Nam de matre manus, diri fibi confcia facti,
Exegit poenas, acto per vifcera ferro.

530

Non, mihi fi centum Deus ora fonantia, linguae

Ingeniumque capax, totumque Helicona dediffet;

Triftia perfequerer miferarum dicta fororum.

Immemores decoris liuentia pectora tundunt:

535

Dumque manet corpus, corpus refouentque, fouentque:
Oscula dant ipfi, pofito dant oscula lecto.

Poft cinerem, cineres hauftos ad pectora preffant :

Adfufaeque iacent tumulo: fignataque faxa

Nomine complexae, lacrimas in nomine fundunt.

540

Quas, Parthaoniae tandem Letoïa clade

Exfatiata domus, praeter Gorgenque, nurumque
Nobilis Alcmenae, natis in corpore pennis
Adleuat; et longas per brachia porrigit alas:
Corneaque ora facit; verfasque per aëra mittit.

Interea Thefeus fociati parte laboris

545

Functus, Erechtheas Tritonidos ibat ad arces.

Claufit iter, fecitque moras Achelöus eunti,

Imbre tumens. Succede meis, ait, inclyte, tectis,

[blocks in formation]

Profuit armentis, nec equis velocibus effe.

Multa quoque hic torrens niuibus de monte folutis,

[ocr errors]

Corpora turbineo iuuenilia vortice merfit.

Tutior eft requies; folito dum flumina currant
Limite; dum tenues capiat fuus alueus vndas.
Adnuit Aegides: Vtarque, Acheloë, domoque,
Confilioque tuo, refpondit: et vfus vtroque eft.
Pumice multicauo, nec leuibus atria tophis
Structa fubit. molli tellus erat humida mufco.
Summa lacunabant alterno murice conchae.
Iamque duas lucis partes Hyperione menfo,
Discubuere toris Thefeus comitesque laborum :
Hac Ixionides, illa Troezenius heros

Parte Lelex, raris iam fparfus tempora canis.
Quosque alios parili fuerat dignatus honore
Amnis Acarnanum, laetiffimus hofpite tanto.
Protinus adpofitas, nudae veftigia, Nymphae
Inftruxere epulis menfas: dapibusque remotis
In gemma pofuere merum. tum maximus heros
Aequora profpiciens oculis fubiecta, Quis, inquit,
Ille locus? digitoque oftendit: et, Infula nomen

555

560

565

570

Quod gerat illa, doce. quamquam non vna videtur.
Amnis ad haec, Non eft, inquit, quod cernimus, vnum.

575

Quinque iacent terrae: fpatium discrimina fallit.

Quoque minus fpretae factum mirere Dianae;

Naïdes hae fuerant: quae, cum bis quinque iuuencos

Mactaffent; rurisque Deos ad facra vocaffent;

580

Immemores noftri feftas duxere choreas.

Intumui: quantusque feror, cum plurimus, vmquam,

[blocks in formation]

Vt tamen ipfe vides, procul, en procul vna receffit

Infula grata mihi. Perimelen nauita dicit.

590

Huic ego virgineum dilectae nomen ademi.

Quod

« AnteriorContinua »