Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Viscera lapsa fluunt : madefactaque terra cruore est.
Ibat in aduersum , proles Ixionis, hostem
Pirithous, valida quatiens venabula dextra.
Cui procul Aegides, 0 me mihi carior, inquit,

405
Pars animae consiste meae : licet eminus efle
Fortibus : Ancaeo nocuit temeraria virtus.
Dixit : et aerata torsit graue cuspide cornum:
Quo bene librato, votique potente futuro,
Obstitit esculea frondosus ab arbore ramus.

410 Milit et Aesonides iaculum : quod casus ab illo Vertit in immeriti fatum latrantis, et, inter Ilia coniectum, tellure per ilia fixum eft. At manus Oenidae variat: miffisque duabus Hasta prior terra , medio ftetit altera tergo.

415 Nec mora : dum faeuit, dum corpora versat in orbem ; Stridentemque nouo spumam cum fanguine fundit; Vulneris auctor adeft : hoftemque irritat ad iram ; Splendidaque aduersos venabula condit in armos. Gaudia teftantur focii clamore fecundo ;

420 Vi&tricemque petunt dextrae coniungere dextram: Immanemque ferum, multa tellure iacentem, Mirantes spectant : neque adhuc contingere tutum EfTe putant: sed tela tamen sua quisque cruentant. Ipse pede impofito caput exitiabile preslit :

425 Atque ita , Sume mei fpolium, Nonacria , iuris, Dixit : et in partem veniat mihi gloria tecum. Protinus exuuias, rigidis horrentia setis Terga, dat, et magnis insignia dentibus ora. Illi laetitiae eft cum munere muneris auctor,

430 Inuidere alii ; totoque erat agmine murmur. E quibus, ingenti tendentes brachia voce, Pone age, nec titulos intercipe, femina, nostros, Thestiadae clamant: neu te fiducia formae Decipiat; longeque tuo fit captus amore

435 Auctor. et huic adimunt munus, ius muneris illi. Non tulit; et tumida frendens Mauortius ira, Discite raptores alieni, dixit, honoris , Facta minis quantum distent. hausitque nefando

Pectora

L 5

440

445

450

455

Pectora Plexijepi, nil tale timentia, ferro.
Toxea, quid faciat, dubium, pariterque volentem
Vlcisci fratrein, fraternaque fata timentem,
Haud patitur dubitare diu: calidumque priori
Caede recalfecit consorti sanguine telum.
Dona Deûm templis, nato victore, ferebat ,
Cum videit exstinctos fratres, Althaea , referri.
Quae, pliangure dato, maestis vlularibus vrbem
Implet : et auratas mutauit vestibus atris.
At fimul eft auctor necis editus ; excidit omnis
Luctus : 'et a lacrimis in poenae versus amorem eft.
Stipes erat: quem , cum partus enixa jaceret
Thestias, in flammam triplices posuere forores :
Stamiriaque impresso fatalia pollice nentes;
Tempora, dixerunt, eadem lignoque tibique,
O modo nate, damus. quo poftquam carmine dicto
Exceffi:re Deae; flagrantem mater ab igne
Eripuilt torrem : fparfitque liquentibus vndis.
Ille dita fuerat penetralibus abditus imis :
Seruatusque tuos, iuuenis, seruauerat annos.
Protulit hunc genetrix, taedasque in fragmina poni
Imperait: et pofitis inimicos admouet ignes.
Tum conata quater flammis imponere ramum,
Coepta quater tenuit. pugnant materque, sororque,
In diuersa trahunt vnum duo nomina pectus.
Saepe inetu sceleris pallebant ora futuri:
Saepe fuum feruens oculis dabat ira ruborem.
Et modo nescio quid fimilis crudele minanti
Vultus erat; modo quem misereri credere posses.
Cumque ferus lacrimas animi siccauerat ardor;
Inueniebantur lacrimae tamen. vtque carina ,
Quam ventus, ventoque rapit contrarius aestus,
Vim geminam sentit, paretque incerta duobus :
Thestias haud aliter dubiis adfectibus errat,
Inque vicem ponit, pofitamque resuscitat iram.
Incipit effe tamen melior germana parente :
Et, consanguineas vt fanguine leniat vmbras,
Impietate pia est. nam poftquam peftifer ignis

460

465

470

475

Con.

Conualuit; Rogus ifte cremet mea viscera, dixit.
Vtque manu dira lignum fatale tenebat;
Ante sepulcrales infelix adftitit aras:

480
Poenarumque Deae triplices, furialibus, inquit,
Eumenides, facris vultus aduertite vestros.
Vlciscor , facioque nefas. mors morte pianda eft :
In scelus addendum scelus est, in funera funus.
Per coaceruatos pereat domus impia luctus.

485 An felix Oeneus nato victore fruetur, Thestius orbus erit? melius lugebitis ambo. Vos modo fraterni manes, animaeque recentes Officium sentite neum; magnoque paratas Accipite inferias, vteri mala pignora nostri.

490 Hei mihi! quo rapior ? fratres ignoscite matri. Deficiunt ad coepta manus. meruiffe fatemur Illum, cur pereat: mortis mihi difplicet auctor. Ergo impune feret; viuusque, et victor, et ipso Successu tumidus regnum Calydonis habebit ?

495 Vos, cinis exiguus, gelidaeque iacebitis vmbrae ? Haud equidem patiar. pereat sceleratus : et ille Spemque patris, regnique trahat, patriaeque ruinam. Mens vbi materna eft? vbi nunc pia vota parentum ? Et, quos sustinui, bis mensum quinque labores ?

soo O vtinam primis arfisles ignibus infans : Idque ego passa forem! vixisti munere noftro : Nunc merito moriere tuo. cape praemia facci: Risque datam, primum partu, mox ftipite rapto, Redde animam : vel me fraternis adde sepulcris.

505 Et cupio, et nequeo. quid agam? modo vulnera fratrum Ante oculos mihi funt, et tantae cladis imago : Nunc animum pietas, maternaque nomina frangunt. Me miseram! male vincetis : fed vincite , fratres : Dummodo, quae dedero vobis folatia, vosque

$10 Ipsa sequar. dixit; dextraque auersa trementi Funereum torrem medios coniecit in ignes. Aut dedit, aut visus gemitus est ille dedifle Stipes: et inuitis correptus ab ignibus arsit. Infcius, atque absens flamma Meleagros in illa

515 Vritur :

leto,

520

525

530

Vritur: et caecis torreri viscera sentit
Ignibus: at magnos superat virtute dolores:
Quod tamen ignauo cadat, et fine sanguine ,
Maeret: et Ancaei felicia vulnera dicit.
Grandaeuumque patrem, fratremque, piasque forores
Cum gemitu , fociamque tori vocat ore supremo ;
Forfitan et matrem. crescunt ignisque dolorque ;
Languescuntque iterum. fimul est exstinctus vterque,
Inque leues abiit paullatim spiritus auras :
Alta iacet Calydon. lugent iuuenesque, fenesque :
Vulgusque, proceresque gemunt: scissaeque capillos
Planguntur matres Calydonides Eueninae.
Puluere canitiem genitor vultusque seniles
Foedat humi fusus; fpatiofumque increpat aeuum.
Nam de matre manus, diri sibi confcia facti,
Exegit poenas, acto per viscera ferro.
Non, mihi fi centum Deus ora sonantia, linguae
Ingeniumque capax, totumque Helicona dedisset ;
Tristia persequerer miserarum dicta fororum.
Immemores decoris liuentia pectora tundunt:
Dumque manet corpus , corpus refouentque, fouentque :
Oscula dant ipfi, pofito dauit oscula lecto.
Post cinerem, cineres haustos ad pectora pressant :
Adfusaeque iacent tumulo: signataque saxa
Nomine complexae, lacrimas in nomine fundunt.
Quas, Parthaoniae tandem Letoïa clade
Exsatiata domus, praeter Gorgenque, nurumque
Nobilis Alcmenae, natis in corpore pennis
Adleuat; et longas per brachia porrigit alas :
Corneaque ora facit; versasque per aëra inittit.

Interea Theseus sociati parte laboris
Functus, Erechtheas Tritonidos ibat ad arces.
Claufit iter, fecitque moras Achelöus eunti ,
Imbre tumens. Succede meis, ait, inclyte, teltis,
Cecropida; nec te committe rapacibus vndis.
Ferre trabes folidas, obliquaque voluere magno
Murmure faxa folent. vidi contermina ripae
Cum gregibus Itabula alta trahi: nec fortibus illic

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Profuit armentis, nec equis velocibus esse.
Multa quoque hic torrens, niuibus de monte folutis, 555
Corpora turbineo iuuenilia vortice inersit.
Tutior est requies; folito dum flumina currant
Limite ; dum tenues capiat suus alueus vndas.
Adnuit Aegides: Vtarque, Acheloë, domoque,
Confilioque tuo, respondit: et vsus vtroque eft.

560
Pumice multicauo, nec leuibus atria tophis
Structa fubit. molli tellus erat humida musco.
Summa lacunabant alterno murice conchae.
Iamque duas lucis partes Hyperione menso,
Discubuere toris Theseus comitesque laborum :

565 Hac Ixionides, illa Troezenius heros Parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis. Quosque alios parili fuerat dignatus honore Amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto. Protinus adpofitas, nudae vestigia, Nymphae

$70 Instruxere epulis mensas : dapibusque remotis In gemma posuere merum. tum maximus heros Aequora prospiciens oculis fubiecta, Quis, inquit, Ille locus ? digitoque oftendit: et, Insula nomen Quod gerat illa, doce. quamquam non vna videtur. 575 Amnis ad haec, Non eft, inquit, quod cernimus, vnum. Quinque iacent terrae : fpatium discrimina fallit. Quoque minus fpretae factum mirere Dianae ; Naïdes hae fuerant: quae, cum bis quinque iuuencos Mactassent; rurisque Deos ad facra vocaffent;

580 Immemores noftri festas duxere choreas. Intumui : quantusque feror, cum plurimus, vmquam, Tantus eram: pariterque animis immanis et vndis A filuis filuas, et ab aruis arua reuelli. Cumque loco Nymphas, memores tum denique nostri, 585 In freta prouolui. fluctus nofterque marisque Continuam diduxit humum; partesque resoluit In totidem, mediis quot cernis Echinadas vndis.

Vt tamen ipse vides, procul, en procul yna receffit Insula grata mihi. Perimelen nauita dicit.

590 Huic ego virgineum dilectae nomen ademi.

Quod

« AnteriorContinua »