Vifcera lapfa fluunt: madefactaque terra cruore eft.
Ibat in aduerfum, proles Ixionis, hoftem Pirithous, valida quatiens venabula dextra. Cui procul Aegides, O me mihi carior, inquit, Pars animae confifte meae: licet eminus effe Fortibus: Ancaeo nocuit temeraria virtus. Dixit: et aerata torfit graue cufpide cornum: Quo bene librato, votique potente futuro, Obftitit efculea frondofus ab arbore ramus. Milit et Aefonides iaculum: quod cafus ab illo Vertit in immeriti fatum latrantis, et, inter Ilia coniectum, tellure per ilia fixum eft. At manus Oenidae variat: miffisque duabus Hafta prior terra, medio ftetit altera tergo.
Nec mora: dum faeuit, dum corpora verfat in orbem;
Stridentemque nouo fpumam cum fanguine fundit;
Vulneris auctor adeft: hoftemque irritat ad iram; Splendidaque aduerfos venabula condit in armos. Gaudia teftantur focii clamore fecundo ; Victricemque petunt dextrae coniungere dextram : Immanemque ferum, multa tellure iacentem, Mirantes fpectant: neque adhuc contingere tutum Effe putant: fed tela tamen fua quisque cruentant. Ipfe pede impofito caput exitiabile preffit: Atque ita, Sume mei fpolium, Nonacria, iuris, Dixit: et in partem veniat mihi gloria tecum. Protinus exuuias, rigidis horrentia fetis
Terga, dat, et magnis infignia dentibus ora. Illi laetitiae eft cum munere muneris auctor. Inuidere alii; totoque erat agmine murmur. E quibus, ingenti tendentes brachia voce, Pone age, nec titulos intercipe, femina, noftros, Theftiadae clamant: neu te fiducia formae
Decipiat; longeque tuo fit captus amore
Auctor. et huic adimunt munus, ius muneris illi.
Non tulit; et tumida frendens Mauortius ira, Difcite raptores alieni, dixit, honoris, Facta minis quantum diftent. haufitque nefando
Pectora Plexippi, nil tale timentia, ferro.
Toxea, quid faciat, dubium, pariterque volentem Vlcifci fratrein, fraternaque fata timentem, Haud patitur dubitare diu: calidumque priori Caede recalfecit conforti fanguine telum. Dona Deum templis, nato victore, ferebat, Cum videt exftin&tos fratres, Althaea, referri. Quae, plangore dato, maeftis vlulatibus vrbem Implet: et auratas mutauit veftibus atris.
At fimul eft auctor necis editus; excidit omnis Luctus et a lacrimis in poenae verfus amorem eft. Stipes erat: quem, cum partus enixa iaceret
Theftias, in flammam triplices pofuere forores: Stamiriaque impreffo fatalia pollice nentes ; Tempora, dixerunt, eadem lignoque tibique,
O modo nate, damus. quo poftquam carmine dicto Exceffere Deae; flagrantem mater ab igne
Eripuit torrem: fparfitque liquentibus vndis. Ille dita fuerat penetralibus abditus imis: Seruatiusque tuos, iuuenis, feruauerat annos. Protulit hunc genetrix, taedasque in fragmina poni Imperat: et pofitis inimicos admouet ignes. Tum conata quater flammis imponere ramum, Coepta quater tenuit. pugnant materque, fororque, In diuerfa trahunt vnum duo nomina pectus. Saepe inetu fceleris pallebant ora futuri: Saepe fuum feruens oculis dabat ira ruborem. Et modo nefcio quid fimilis crudele minanti
Vultus erat; modo quem mifereri credere poffes. Cumque ferus lacrimas animi ficcauerat ardor; Inueniebantur lacrimae tamen. vtque carina, Quam ventus, ventoque rapit contrarius aeftus, Vim geminam fentit, paretque incerta duobus : Theftias haud aliter dubiis adfectibus errat, Inque vicem ponit, pofitamque refufcitat iram. Incipit effe tamen melior germana parente: Et, confanguineas vt fanguine leniat vmbras, Impietate pia eft. nam poftquam peftifer ignis
Conualuit; Rogus ifte cremet mea vifcera, dixit. Vtque manu dira lignum fatale tenebat;
Ante fepulcrales infelix adftitit aras:
Poenarumque Deae triplices, furialibus, inquit,
Eumenides, facris vultus aduertite veftros.
Vlcifcor, facioque nefas. mors morte pianda eft:
In fcelus addendum fcelus eft, in funera funus.
Per coaceruatos pereat domus impia luctus.
An felix Oeneus nato victore fruetur,
Theftius orbus erit? melius lugebitis ambo.
Vos modo fraterni manes, animaeque recentes, Officium fentite meum; magnoque paratas Accipite inferias, vteri mala pignora noftri.
Hei mihi! quo rapior? fratres ignofcite matri. Deficiunt ad coepta manus. meruiffe fatemur Illum, cur pereat: mortis mihi difplicet auctor. Ergo impune feret; viuusque, et victor, et ipfo Succeffu tumidus regnum Calydonis habebit? Vos, cinis exiguus, gelidaeque iacebitis vmbrae ? Haud equidem patiar. pereat fceleratus: et ille Spemque patris, regnique trahat, patriaeque ruinam.
Mens vbi materna eft? vbi nunc pia vota parentum ?
Et, quos fuftinui, bis menfum quinque labores ?
O vtinam primis arfiffes ignibus infans: Idque ego paffa forem! vixifti munere nostro:
Nunc merito moriere tuo. cape praemia faƐti:
Bisque datam, primum partu, mox ftipite rapto,
Redde animam: vel me fraternis adde fepulcris.
Et cupio, et nequeo. quid agam? modo vulnera fratrum
Ante oculos mihi funt, et tantae cladis imago : Nunc animum pietas, maternaque nomina frangunt. Me miferam! male vincetis: fed vincite, fratres: Dummodo, quae dedero vobis folatia, vosque Ipfa fequar. dixit; dextraque auerfa trementi Funereum torrem medios coniecit in ignes. Aut dedit, aut vifus gemitus eft ille dediffe Stipes: et inuitis correptus ab ignibus arfit. Infcius, atque abfens flamma Meleagros in illa
Vritur: et caecis torreri vifcera fentit
Ignibus: at magnos fuperat virtute dolores:
Quod tamen ignauo cadat, et fine fanguine, leto, Maeret: et Ancaei felicia vulnera dicit.
Grandaeuumque patrem, fratremque, piasque forores Cum gemitu, fociamque tori vocat ore fupremo ; Forfitan et matrem. crefcunt ignisque dolorque; Languefcuntque iterum. fimul eft exftinctus vterque, Inque leues abiit paullatim fpiritus auras:
Alta iacet Calydon. lugent iuuenesque, fenesque: Vulgusque, proceresque gemunt: fciffaeque capillos Planguntur matres Calydonides Eueninae. Puluere canitiem genitor vultusque feniles
Foedat humi fufus; fpatiofumque increpat aeuum. Nam de matre manus, diri fibi confcia facti, Exegit poenas, acto per vifcera ferro.
Non, mihi fi centum Deus ora fonantia, linguae
Ingeniumque capax, totumque Helicona dediffet;
Triftia perfequerer miferarum dicta fororum.
Immemores decoris liuentia pectora tundunt:
Dumque manet corpus, corpus refouentque, fouentque: Oscula dant ipfi, pofito dant oscula lecto.
Poft cinerem, cineres hauftos ad pectora preffant :
Adfufaeque iacent tumulo: fignataque faxa
Nomine complexae, lacrimas in nomine fundunt.
Quas, Parthaoniae tandem Letoïa clade
Exfatiata domus, praeter Gorgenque, nurumque Nobilis Alcmenae, natis in corpore pennis Adleuat; et longas per brachia porrigit alas: Corneaque ora facit; verfasque per aëra mittit.
Interea Thefeus fociati parte laboris
Functus, Erechtheas Tritonidos ibat ad arces.
Claufit iter, fecitque moras Achelöus eunti,
Imbre tumens. Succede meis, ait, inclyte, tectis,
Profuit armentis, nec equis velocibus effe.
Multa quoque hic torrens niuibus de monte folutis,
Corpora turbineo iuuenilia vortice merfit.
Tutior eft requies; folito dum flumina currant Limite; dum tenues capiat fuus alueus vndas. Adnuit Aegides: Vtarque, Acheloë, domoque, Confilioque tuo, refpondit: et vfus vtroque eft. Pumice multicauo, nec leuibus atria tophis Structa fubit. molli tellus erat humida mufco. Summa lacunabant alterno murice conchae. Iamque duas lucis partes Hyperione menfo, Discubuere toris Thefeus comitesque laborum : Hac Ixionides, illa Troezenius heros
Parte Lelex, raris iam fparfus tempora canis. Quosque alios parili fuerat dignatus honore Amnis Acarnanum, laetiffimus hofpite tanto. Protinus adpofitas, nudae veftigia, Nymphae Inftruxere epulis menfas: dapibusque remotis In gemma pofuere merum. tum maximus heros Aequora profpiciens oculis fubiecta, Quis, inquit, Ille locus? digitoque oftendit: et, Infula nomen
Quod gerat illa, doce. quamquam non vna videtur. Amnis ad haec, Non eft, inquit, quod cernimus, vnum.
Quinque iacent terrae: fpatium discrimina fallit.
Quoque minus fpretae factum mirere Dianae;
Naïdes hae fuerant: quae, cum bis quinque iuuencos
Mactaffent; rurisque Deos ad facra vocaffent;
Immemores noftri feftas duxere choreas.
Intumui: quantusque feror, cum plurimus, vmquam,
Vt tamen ipfe vides, procul, en procul vna receffit
Infula grata mihi. Perimelen nauita dicit.
Huic ego virgineum dilectae nomen ademi.
« AnteriorContinua » |