Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Forma futura , rogant : quis fit laturus in aras
Tura ? ferisne paret populandas tradere gentes?
Talia quaerentes ( sibi enim fore cetera curae )
Rex Superùm trepidare vetat, sobolemque priori
Disfimilem populo promittit origine mira.
Iamque erat in totas fparfurus fulmina terras;
Sed timuit, ne forte facer tot ab ignibus aether
Conciperet flammas, longusque ardesceret axis.
Elle quoque in fatis reminiscitur , adfore tempus,
Quo mare, quo tellus, correptaque regia coeli
Ardeat; et mundi moles operosa laboret.
Tela reponuntur, manibus fabricata Cyclopum.
Poena placet diuersa : genus mortale sub vndis
Perdere, et ex omni nimbos dimittere coelo.
Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris,
Et quaecumque fugant inductas flamina nubes :
Emittitque Notum. madidis Notus euolat alis;
Terribilem picea tectus caligine vultum.
Barba grauis nimbis ; canis fluit vnda capillis:
Fronte sedent nebulae: rorant pennaeque, finusque.
Vtque manu lata pendentia nubila pressit;
Fit fragor : hinc denfi funduntur ab aethere nimbi.
Nuntia Iunonis, varios induta colores,
Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus adfert.
Sternuntur fegetes, et deplorata coloni
Vota iacent; longique labor perit irritus anni.
Nec coelo contenta suo Iouis ira ; fed illum
Caeruleus frater iuuat auxiliaribus vndis.
Conuocat hic amnes. qui poftquam tecta tyranni
Intrauere sui, Non eft hortamine longo
Nunc, ait, vtendum: vires effundite vestras.
Sic opus est: aperite domos: ac, mole remota ,
Fluminibus vestris totas immittite habenas.
Iufferat. hi redeunt , ac fontibus ora relaxant,
Et sefrenato voluuntur in aequora cursu.
Ipfe tridente suo terram percuffit: at illa
Intremuit, motuque finus patefecit aquarum.

270

275

280

Exfpa .

285

290

295

300

Exspatiata ruunt per apertos flumina campos;
Cumque satis arbuista fimul, pecudesque, virosque,
Tectaque, cumque suis rapiunt penetralia facris.
Si qua domus manfit, potuitque resistere tanto
Indeiecta malo ; culmen tamen altior huius
Vnda tegit, preffaeque labant sub gurgite turres.
Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant.
Omnia pontus erant. deerant quoque littora ponto.
Occupat hic collem : cymba fedet alter adunca,
Et ducit remos illic, vbi nuper ararat.
Ille supra fegetes, aut mersae culmina villae ,
Nauigat : hic summa piscem deprendit in vlmo.
Figitur in viridi isi Fors tulit) anchora prato :
Aut subiecta terunt curuae vineta carinae.
Et , modo qua graciles gramen carpfere capellae,
Nunc ibi deformes ponunt fua corpora phocae.
Mirantur fub aqua lucos, vrbesque, domosque
Nereïdes : filuasque tenent delphines, er altis
Incursant ramis, agitataque robora pulsant.
Nat lupus inter oues: fuluos vehit vnda leones :
Vnda vehit tigres. . nec vires fulminis apro,
Crura nec ablato profunt velocia ceruo.
Quaesitisque diu terris , vbi fidere detur,
In mare lassatis volucris vaga decidit alis.
Obruerat tumulos immensa licentia ponti,
Pulsabantque noui montana cacumina fluctus.
Maxinia pars vnda rapitur: quibus vnda pepercit ,
Illos longa domant inopi ieiunia vi&tu.
Separat Aönios Actaeis Phocis ab aruis,
Terra ferax, dum terra fuit; sed tempore in illo
Pars maris, et latus subitaruin campus aquarum.
Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus ;
Nomine Parnassus, superatque cacumine nubes.
Hic vbi Deucalion (nam cetera texerat aequor )
Cum conforte cori parua rate vectus adhaesiti
Corycidas Nymphas, et numina montis adorant,
Fatidicamque Themin, quae nunc oracla tenebat.

305

1

310

315

320

Non

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

Non illo melior quisquam, nec amantior aequi
Vir fuit , aut illa metuentior vlla Deorum.
Iuppiter, vt liquidis stagnare paludibus orbem,
Et superesse videt de tot modo millibus vnum,
Et supereffe videt de tot modo millibus vnam ;
Innocuos ambos, cultores numinis ambos ;
Nubila disiecit: nimbisque Aquilone remotis,
Et coelo terras oftendit , et aethera terris.
Nec inaris ira manet ; pofitoque tricuspide telo
Mulcet aquas rector pelagi: supraque profundum
Exstantem, atque humeros innato murice tectum ,
Caeruleum Tritona vocat ; conchaeque sonaci
Inspirare iubet; Auctusque et flumina signo
Iam reuocare dato. caua buccina fumitur illi
Tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo :
Buccina, quae medio concepit vt aëra ponto ,
Littora voce replet, sub vtroque iacentia Phoebo.
Tum quoque, vt ora Dei madida rorantia barba
Contigit, et cecinit iussos inflata receptus ,
Omnibus audita est telluris et aequoris vndis :
Et quibus est vndis audita, coërcuit omnes.
Iam mare littus habet: plenos capit alueus amnes :
Flumina subsidunt: colles exire videntur.
Surgit humus: crescunt loca decrescentibus vndis.
Postque diem longam nudata cacumina siluae
Oftendunt, limumque tenent in fronde relictum.
Redditus orbis erat. quem poftquam vidit inanem,
Et desolatas agere alta silentia terras,
Deucalion, lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis :
O soror, o coniux, o femnina sola superftes,
Quam commune mihi genus, et patruelis origo,
Deinde torus iunxit ; nunc ipsa pericula iungunt:
Terrarum, quascumqve vident occasus et ortus,
Nos duo turba fumus. possedit cetera pontus.
Nunc quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae
Certa fatis : terrent etiamnum nubila mentem.
Quid tibi, fi line me fatis erepta fuisses,

340

345

350

355

Nunc

[ocr errors]

360

365

370

375

Nunc animi, miseranda, foret ? quo fola timorem
Ferre modo pofles ? quo confolante doleres ?
Namque ego (crede mihi , ) si te modo pontus haberet,
Te fequerer, coniux : et me quoque pontus haberet.
O vtinam poffim populos reparare paternis
Artibus; atque animas formatae infundere terrae !
Nunc genus in nobis restat mortale duobus,
( Sic visum Superis) hominumque exempla manemus.
Dixerat, et flebant. placuit coeleste precari
Numen ; et auxilium per facras quaerere fortes.
Nulla mora est; adeunt pariter Cephisidas vndas,
Vt nondum liquidas, fic iam vada nota fecantes.
Inde vbi libatos irrorauere liquores
Vestibus er capiti; flectunt vestigia fanctae
Ad delubra Deae , quorum fastigia turpi
Squallebant musco; ftabantque fine ignibus arae.
Vt templi tetigere gradus; procumbit vterque
Pronus humi, gelidoque pauens dedit ofcula faxo,
Atque ita , Si precibus, dixerunt, numina iustis
Victa remollescunt, fi fiectitur ira Deorum ;
Dic, Themi , qua generis damnum reparabile noftri
Arte sit: et mersis fer opem, mitissima, rebus.
Mota Dea est, fortemque dedit: discedite templo;
Et velate caput; cinctasque refoluite vestes :
Oflaque poft tergum magnae iactate parentis.
Obstupuere diu: rumpitque filentia voce
Pyrrha prior ; iuflisque Deae parere recusat:
Detque fibi veniam, pauido rogat ore : pauetque
Laedere iactatis maternas oflibus vmbras.
Interea repetunt caecis obscura latebris
Verba datae fortis fecum, inter feque volutant.
Inde Promethides placidis Epimethida di&tis
Mulcet; et, Aut fallax, ait,, eft folertia nobis:
Aut pia funt, nullumque nefas oracula fuadent.
Magna parens terra ett : lapides in corpore terrac
Offa reor dici : iacere hos poft terga iubemur.
Coniugis augurio quamquam Titania mota eft ;

P. Ouid. Nas. Opera. Tom. II.

380

385

390

395

Spes

400

405

Spes tamen in dubio est. adeo coelestibus ambe
Diffidunt monitis. sed quid tentare nocebit?
Descendunt; velantque caput, tunicasque recingunt;
Et iuffos lapides sua poft veftigia mittunt.
Saxa ( quis hoc credat, nifi fit pro teste vetultas ?)
Ponere duritiem coepere, fuumque rigorem ;
Mollirique mora, mollitaque ducere formam.
Mox, vbi creuerunt, naturaque mitior illis
Contigit, vt quaedam, fic non manifesta, videri
Forma potest hominis; fed vti de marmore coepto
Non exacta fatis, rudibusqne fimillima fignis.
Quae tamen ex illis aliquo pars humida succo,
Et terrena fuit, versa eft in corporis vsum.
Quod folidum eft, flectique nequit, mutatur in offa:
Quod modo vena fuit , fub eodem nomine mansit.
Inque breui fpatio, Superorum numine, faxa
Missa viri manibus faciem traxere virilem:
Et de femineo reparata eft femina iactu.
Inde genus durum sumus, experiensque laborum:
Et documenta damus, qua fimus origine nati.

410

415

420

Cetera diuersis tellus animalia formis
Sponte sua peperit ; pustquam vetus humor ab igne
Percaluit Solis; coenumque, vdaeque paludes
Intumuere aestu : fecundaque semina rerum ,
Viuaci nutrita folo, ceu matris in aluo
Creuerunt, faciemque aliquam cepere morando.
Sic vbi deseruit madidos septemfluus agros
Nilus, et antiquo sua flumina reddidit alueo,
Aetherioque recens exarsit fidere limus;
Plurima cultores versis animalia glebis
Inueniunt, et in his quaedam modo coepta sub ipfum
Nascendi fpatium: quaedem imperfecta, suisque
Trunca vident numeris : et eodem in corpore saepe
Altera pars viuit; rudis est pars altera tellus,
Quippe, vbi temperiem sumsere humorque calorque,
Concipiunt: et ab his oriuntur cuncta duobus,
Cumque fit ignis aquae pugnax; vapor humidus omnes

425

430

Res

« AnteriorContinua »