Non cani tetigere lupi: dilapfa liquefcunt; Adflatuque nocent; et agunt contagia late. Peruenit ad miferos damno grauiore colonos Peftis, et in magnae dominatur moenibus vrbis. Vifcera torrentur primo flammaeque latentis Indicium rubor eft, et ductus anhelitus aegre. Afpera lingua tumet; trepidisque arentia venis Ora patent: auraeque graues captantur hiatu. Non ftratum, non vlla pati velamina poffunt:
Dura fed in terra ponunt praecordia: nec fit
Corpus humo gelidum, fed humus de corpore feruet.
Indulgent animis. et nulla, quid vtile, cura eft: Vtile enim nihil eft. paffim, pofitoque pudore, Fontibus, et fluuiis, puteisque capacibus haerent: Nec prius eft exftincta fitis, quam vita, bibendo. Inde graues multi nequeunt confurgere; et ipfis Immoriuntur aquis: alius tamen haurit et illas. Tantaque funt miferis inuifi taedia lecti;
Profiliunt: aut, fi prohibent confiftere vires,
Corpora deuoluunt in humum, fugiuntque penates Quisque fuos: fua cuique domus funefta videtur.
Et quia cauffa latet, locus eft in crimine. notis
Semanimes errare viis, dum ftare valebant, Adfpiceres; flentes alios, terraque iacentes; Laffaque verfantes fupremo lumina motu.
[ Membraque pendentis tendunt ad fidera coeli, Hic, illic vbi mors deprenderat, exhalantes. } Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit effe, Vt vitam odiffem, et cuperem pars effe meorum? Quo fe cumque acies oculorum flexerat; illic Vulgus erat ftratum. veluti cum putria motis Poma cadunt ramis, agitataque ilice glandes. K 3
Templa vides contra, gradibus fublimia longis: Iupiter illa tenet. quis non altaribus illis Irrita tura tulit? quoties pro coniuge coniux, Pro gnato genitor, dum verba precantia dicit, Non exoratis animam finiuit in aris: Inque manu turis pars inconfumta reperta eft. Admoti quoties templis, dum vota facerdos Concipit, et fundit purum inter cornua vinum, Haud exfpectato ceciderunt vulnere tauri !
Ipfe ego facra Ioui pro me, patriaque, tribusque Cum facerem natis, mugitus victima diros
Ante ipfas, quo mors foret inuidiofior, aras.
Pars animam laqueo claudunt; mortisque timorem
Morte fugant: vltroque vocant venientia fata.
Corpora miffa neci nullis de more feruntur Funeribus: neque enim capiebant funera portae. Aut inhumata premunt terras: aut dantur in altos et iam reuerentia nulla est:
Deque rogis pugnant: alienisque ignibus ardent.
Qui lacriment, defunt: indefletaeque vagantur
Natarum matrumque animae, iuuenumque, fenumque.
Nec locus in tumulos, nec fufficit arbor in ignes.
Attonitus tanto miferarum turbine rerum,
Iupiter o, dixi, fi te non falfa loquuntur
Dicta, fub amplexus Aeginae Afopidos îffe:
Nec te, magne pater, noftri pudet effe parentem ;
Aut mihi redde meos: aut me quoque conde fepulcro.
Ille notam fulgore dedit, tonitruque fecundo.
Accipio, fintque ifta precor felicia mentis
Signa tuae, dixi: quod das mihi, pigneror, omen.
Forte fuit iuxta patulis rariffima ramis,
Sacra Ioui, quercus de femine Dodonaeo.
Hic nos frugilegas adfpeximus agmine longo Grande onus exiguo formicas ore gerentes,
Rugofoque fuum feruantes cortice callem.
Dum numerum miror, Totidem, pater optime, dixi, Tu mihi da ciues: et inania moenia reple.
Intremuit, ramisque fonum fine flamine motis
Alta dedit quercus. pauido mihi membra timore
Horruerant, ftabantque comae. tamen oscula terrae, Roboribusque dedi: nec me fperare fatebar;
Sperabam tamen: atque animo mea vota fouebam. Nox fubit: et curis exercita corpora fomnus Occupat. ante oculos eadem mihi quercus adeffe, Et ramos totidem, totidemque animalia ramis Ferre fuis vifa eft; parilique tremiscere motu: Graniferumque agmen fubiectis fpargere in aruis. Crefcere quod fubito, et maius maiusque videri, Ac fe tollere humo: rectoque adfiftere trunco; Et maciem numerumque pedum, nigrumque colorem Ponere; et humanam membris inducere formam. Somnus abit. damno vigilans mea vifa; querorque In Superis opis effe nihil. at in aedibus ingens Murmur erat: vocesque hominum exaudire videbar, Tam mihi defuetas. dum fufpicor has quoque fomni; Ecce venit Telamon properus: foribusque reclufis, Speque fideque, pater, dixit, maiora videbis. Egredere. egredior; qualesque in imagine fomni Vifus eram vidiffe viros; ex ordine tales
Adfpicio, agnofcoque. adeunt; regemque falutant. Vota Ioui foluo, populisque recentibus vrbem Partior, et vacuos prifcis cultoribus agros;
Myrmidonasque voco: nec origine nomina fraudo.
Corpora vidifti. mores, quos ante gerebant,
Nunc quoque habent; parcumque genus, patiensque laborum, Quaefitique tenax, et qui quaefita referuent.
Hi te ad bella, pares annis animisque, fequentur ; Cum primum, qui te feliciter attulit, Eurus (Eurus enim attulerat) fuerit mutatus in Auftros.
Talibus atque aliis longum fermonibus illi Impleuere diem. lucis pars vltima menfae Eft data, nox fomnis. iubar aureus extulerat Sol: Flabat adhuc Eurus; redituraque vela tenebat. Ad Cephalum Pallante fati, cui grandior aetas, Ad regem Cephalus, fimul et Pallante creati Conueniunt. fed adhuc regem fopor altus habebat. Excipit Aeacides illos in limine Phocus:
Nam Telamon, fraterque, viros ad bella legebant. Phocus in interius fpatium pulchrosque receffus Cecropidas ducit: cum quis fimul ipfe refedit: Adfpicit Aeoliden ignota ex arbore factum
Ferre manu iaculum; cuius fuit aurea cufpis. Pauca prius mediis fermonibus ille locutus,
Sum nemorum ftudiofus, ait, caedisque ferinae:
Qua tamen e filua teneas haftile recifum,
Iamdudum dubito: certe, fi fraxinus effet,
Fulua colore foret: fi cornus; nodus ineffet. Vnde fit ignoro: fed non formofius ifto Viderunt oculi telum iaculabile noftri.
Excipit A&taeis e fratribus alter: et, Vfum
Maiorem fpecie mirabere, dixit, in ifto.
Confequitur, quodcumque petit: Fortunaque missum
Non regit; et reuolat, nullo referente, cruentum.
Tum vero iuuenis Nereïus omnia quaerit:
Cur fit, et vnde datum; quis tanti muneris auctor.
Quae petit, ille refert, fed, quae narrare pudori est,
Qua tulerit mercede, filet: tactusque dolore Coniugis amiffae, lacrimis ita fatur obortis :
Hoc me, nate Dea, (quis poffit credere?) telum
Flere facit, facíetque diu, fi viuere nobis Fata diu dederint. hoc me cum coniuge cara Perdidit. hoc vtinam caruiffem munere femper !
Procris erat (fi forte magis peruenit ad aures Orithyïa tuas) raptae foror Orithyïae. Si faciem moresque velis conferre duarum ; Dignior ipfa rapi. pater hanc mihi iunxit Erechtheus :
Hanc mihi iunxit Amor. felix dicebar, eramque : (Non ita Dîs vifum eft) ac nunc quoque forfitan effem. Alter agebatur poft facra iugalia menfis,
Cum me, cornigeris tendentem retia ceruis, Vertice de fummo femper florentis Hymetti
Lutea mane videt pulfis Aurora tenebris, Inuitumque rapit. liceat mihi vera referre Pace Deae, quod fit rofeo fpectabilis ore, Quod teneat lucis, teneat confinia noctis,
Nectareis quod alatur aquis; ego Procrin amabam: Pectore Procris erat, Procris mihi femper in ore. Sacra tori, coïtusque nouos, thalamosque recentes, Primaque deferti referebam foedera lecti.
Mota Dea eft: et, Sifte tuas, ingrate, querelas;
Procrin habe, dixit. quod fi mea prouida mens eft;
Sed tamen abfueram: fed et haec erat, vnde redibam,
Caftaque figna dabat; dominoque erat anxia rapto. Vix aditu per mille dolos ad Erechthida fatto; Vt vidi, obftupui: meditataque paene reliqui Tentamenta fide: male me, quin vera faterer, Continui; male quin, vt oportuit, oscula ferrem. Triftis erat: fed nulla tamen formofior illa
Effe poteft trifti; defiderioque calebat
Coniugis abrepti. tu collige, qualis in illa,
Phoce, decor fuerit; quam fic dolor ipfe decebat.
Quid referam, quoties tentamina noftra pudici
« AnteriorContinua » |