Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Phoebeamque Rhodon, et Iälyfios Telchinas,

Quorum oculos ipfo vitiantes omnia vifu

Iupiter exofus, fraternis fubdidit vndis.

Transit et antiquae Cartheïa moenia Ceae,
Qua pater Alcidamas placidam de corpore natae
Miraturus erat nafci potuiffe columbam.

Inde lacus Hyries videt, et Cycneïa Tempe,
Quae fubitus celebrauit olor.
nam Phyllius illic
Imperio pueri volucresque, ferumque leonem,

Tradiderat domitos: tauruni quoque vincere iuffus
Vicerat; et, fpreto toties iratus amore,
Praemia pofcenti taurum fuprema negabat.
Ille indignatus, Cupies dare, dixit: et alto
Defiluit faxo. cuncti cecidiffe putabant:
Factus olor niueis pendebat in aëra pennis.

At genetrix Hyrie, feruati nefcia, flendo

Delicuit: ftagnumque fuo de nomine fecit.

365

370

375

380

Adiacet his Pleuron: in qua trepidantibus alis

Ophias effugit natorum vulnera Combe.

Inde Calaureae Letoïdos adfpicit arua,

In volucrem verfi cum coniuge confcia regis.

385

Dextera Cyllene eft: in qua cum matre Menephron
Concubiturus erat, faeuarum more ferarum.

Cephifon procul hinc deflentem fata nepotis Refpicit in tumidam phocen ab Apolline verfi: Eumelique domum lugentis in aëre natam. Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis

390

Contigit. hic aeuo veteres mortalia primo

Corpora vulgarunt pluuialibus edita fungis.

Sed poftquam Colchis arfit noua nupta venenis,

395

Flagrantemque domum regis mare vidit vtrumque;
Sanguine natorum perfunditur impius enfis :
[Vitaque fe male mater, Iafonis effugit arma. ]
Hinc Titaniacis ablata draconibus, intrat
Palladias arces: quae te, iuftiffime Phineu,
Teque, fenex Peripha, pariter videre volantes,
Innixamque nouis neptem Polypemonis alis.

400

Excipit

Excipit hanc Aegeus, facto damnandus in vno:
Nec fatis hofpitium eft, thalami quoque foedere iungit.
Iamque aderat Thefeus, proles ignara parenti;

Qui virtute fua bimarem pacauerat Ifthmon.
Huius in exitium mifcet Medea, quod olim
Attulerat fecum Scythicis aconiton ab oris.
Illud Echidneae memorant e dentibus ortum
Effe canis. fpecus eft tenebrofo caecus hiatu :
Eft via decliuis, per quam Tirynthius heros
Reftantem, contraque diem radiosque micantes
Obliquantem oculos, nexis adamante catenis,
Cerberon abftraxit: rabida qui concitus ira
Impleuit pariter ternis latratibus auras:
Et fparfit virides fpumis albentibus agros.
Has concreffe putant; nactasque alimenta feracis
Fecundique foli, vires cepiffe nocendi.
Quae, quia nafcuntur dura viuacia caute,
Agreftes aconita vocant. ea coniugis aftu
Ipfe parens Aegeus nato porrexit, vt hofti.
Sumferat ignara Thefeus data pocula dextra;
Cum pater in capulo gladii cognouit eburno
Signa fui generis; facinusque excuffit ab ore.
Effugit illa necem, nebulis per carmina motis.

405

410

415

420

At genitor, quamquam laetatur fofpite nato;

425

Attonitus tantum, leti discrimine paruo,
Committi potuiffe nefas, fouet ignibus aras,
Muneribusque Deos implet: feriuntque fecures
Colla torofa boum, vinctorum cornua vittis.
Nullus Erechthidis fertur celebratior illo
Illuxiffe dies. agitant conuiuia patres,

430

Et medium vulgus: nec non et carmina, vino

Ingenium faciente, canunt. te, maxime Thefeu,

Mirata eft Marathon Cretaei fanguine tauri :

Quodque Suis fecurus arat Cromyona colonus,
Munus, opusque tuum eft. tellus Epidauria per te
Clauigeram vidit Vulcani occumbere prolem:
Vidit et immitem Cephefias ora Procruften:
P. Ouid. Naf. Opera. Tom. II.

435

K

Cercyo

Cercyonis laetum vidit Cerealis Eleufin.
Occidit ille Sinis, magnis male viribus vfus ;
Qui poterat curuare trabes; et agebat ab alto
Ad terram late fparfuras corpora pinus.
Tutus ad Alcathoën, Lelegeïa moenia, limes
Compofito Scirone patet: fparfique latronis
Terra negat fedem, fedem negat offibus vnda :
Quae iactata diu fertur duraffe vetuftas
In fcopulos. fcopulis nomen Scironis inhaeret.
Si titulos annosqué tuos numerare velimus;
Facta premant annós. pro te, fortiffime, vota
Publica fufcipimus: Bacchi tibi fumimus hauftus.
Confonat adfenfu populi, precibusque fauentum
Regia: nec tota triftis locus vllus in vrbe est.

440

445

450

[blocks in formation]

Promiffis Anaphen, regna Aftypalea bo.
Hinc humilem Myconon, cretofaque rura Cimoli,
Florentemque Cythnon, Scyron, planamque Seriphon,
Marmoreamque Paron, quaque impia prodidit arcem
Sithonis accepto, quod auara popofcerat, auro.
Mutata eft in auem, quae nunc quoque diligit aurum;
Nigra pedem; nigris velata monedula pennis.

465

At non Oliaros, Didymaeque, et Tenos, et Andros,

Et Gyaros, nitidaeque ferax Peparethos oliuae,

479

Gnofiacas iuuere rates: latere inde finiftro

Oenopiam Minos petit, Aeacideïa regna.
Oenopiam veteres adpellauere: fed ipfe
Aeacus Aeginan genetricis nomine dixit.

Turba ruit, tantaeque virum cognofcere famae

475

Expetit. occurrunt illi Telamonque, minorque
Quam Telamon, Peleus, et proles tertia Phocus.
Ipfe quoque egreditur, tardus grauitate fenili
Aeacus; et, quae fit veniendi cauffa, requirit.
Admonitus patrii luctus fufpirat, et illi
Dicta refert rector populorum talia centum:
Arma iuues oro pro gnato fumta; piaeque
Pars fis militiae. tumulo folatia pofco.

480

Huic Afopiades, Petis irrita, dixit, et vrbi

Haud facienda meae: neque enim coniunctior vlla
Cecropidis hac eft tellus. ea foedera nobis.

485

Triftis abit, Stabuntque tibi tua foedera magno,

Dixit: et vtilius bellum putat effe minari,

Quam gerere, atque fuas ibi praeconsumere vires,
Claffis ab Oenopiis etiamnum Lycia muris
Spectari poterat; cum pleno concita velo

490

Attica puppis adeft, in portusque intrat amicos,

Quae Cephalum, patriaeque fimul mandata ferebat.
Aeacidae longo iuuenes poft tempore vifum
Agnouere tamen Cephalum; dextrasque dedere,
Inque patris duxere domum. fpectabilis heros,
Et veteris retinens etiamnum pignora formae,
Ingreditur; ramumque tenens popularis oliuae:
A dextra laeuaque duos aetate minores
Maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos.
Poftquam congreffus primi fua verba tulerunt;
Cecropidum Cephalus peragit mandata, rogatque
Auxilium; foedusque refert, et iura parentum:
Imperiumque peti totius Achaïdos addit.
Sic vbi mandatam iuuit facundia cauffam;
Aeacus in capulo fceptri nitente finiftra,

Ne petite auxilium, fed fumite, dixit, Athenae.
Nec dubie vires, quas haec habet infula, veftras
Ducite, et omnis eat rerum ftatus ifte mearum.
Robora non defunt: fuperat mihi miles, et hofti.
Gratia Dis; felix et inexcufabile tempus.
Immo ita fit, Cephalus, crefcat tua ciuibus opto

K 2

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Res, ait. adueniens equidem modo gaudia cepi;
Cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuuentus
Obuia proceffit. multos tamen inde requiro,
Quos quondam vidi veftra prius vrbe receptus.
Aeacus ingemuit; tristique ita voce locutus:

SIS

Flebile principium melior fortuna fequetur.

Hanc vtinam poffem vobis memorare! fine vllo

Ordine nunc repetam. neu longa ambage morer vos;

520

Offa cinisque iacent, memori quos mente requiris.

[blocks in formation]

Dumque quater iunctis impleuit cornibus orbem
Luna; quater plenum tenuata retexuit orbem,
Letiferis calidi fpirarunt flatibus Auftri.
Conftat et in fontes vitium veniffe, lacusque;
Milliaque incultos ferpentum multa per agros

530

Erraffe; atque fuis fluuios temeraffe venenis.

535

Strage canum prima, volucrumque, ouiumque, boumque,

[blocks in formation]

Mira loquor. non illa canes, auidaeque volucres,

Non

« AnteriorContinua »