Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

180

185

190

1

195

Tres aberant noctes, vt cornua tota coirent,
Efficerentque orbem. postquain pienissima fulsit,
Ac folida terras fpectauit imagine Luna:
Egreditur tectis, vestes induta recinctas,
Nuda pedem, nudos humeris infusa capillos :
Fertque vagos mediae per muta filentia noctis
Incomitata gradus. homines, volucresque, ferasque
Soluerat alta quies: nullo cum murmure sepes,
Immotaeque filent frondes ; filet humidus aër.
Sidera sola micant. ad quae fua brachia tendens
Ter fe conuertit; ter fumtis flumine crinem
Irrorauit aquis; ternis vlulatibus ora
Soluit: et in dura submisso poplite terra,
Nox, ait, arcanis fidiflima, quaequè diurnis
Aurea cum Luna fucceditis ignibus, astra ,
Tuque triceps Hecate , quae coeptis conscia nostris
Adiutrixque venis, cantusque, artesque magarum ,
Quaeque magas, Tellus, pollentibus instruis herbis ;
Auraeque, et venti, montesque, ainnesque, lacusque,
Dîque omnes nemorum, Daque omnes noctis adeste:
Quorum ope, cum volui, ripis mirantibus, amnes
In fontes rediere fuos : concussaque fisto;
Stantia concutio cantu freta ; nubila pello;
Nubilaque induco : ventos abigoque vocoque :
Vipereas rumpo verbis, et carmine fauces :
Viuaque faxa, fua conuulsaque robora terra,
Et siluas moueo; iubeoque tremifcere montes :
Et mugire solum, manesque exire sepulcris.
Te quoque, Luna, traho, quamuis Temesaea labores
Aera tuos minuant. currus quoque carnine noftro
Pallet aui; pallet noftris Aurora venenis.
Vos mihi taurorum flammas hebetastis; et vnoo
Haud patiens oneris collum preslistis aratro.
Vos serpentigenis in se fera bella dedistis:
Custodemque rydein somni fopistis : et aurum,
Vindice decepto, Graias niisistis in vrbes.
Nunc opus est succis; per quos renouata senectus
In florem redeat, primosque recolligat annos.

200

205

1

210

[ocr errors]

215

Et,

220

230

Èt dabitis: neque enim micuerunt fidera frustra ;
Nec frustra volucrum tractus ceruice draconum
Currus adeft. aderat demissus ab aethere currus.
Quo fimul adscendit; frenataque colla draconum
Permulsit, manibusque leues agitauit habenas;
Sublimis rapitur: sublataque Thessala Tempe
Despicit , et creteis regionibus adplicat angues :
Et quas OfTa tulit, nas altus Pelion herbas ,
Othrysque, Pindusque, et Pindo maior Olympus,
Perspicit: et placita partim radice reuellit;
Partim fuccidit curuamine falcis aënae.
Multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis,
Multa quoque Amphryfi: neque eras immunis, Enipeu:
Nec non Peneae, nec non Spercheïdes vndae
Contribuere aliquid, iuncosaque litora Boebes.
Carpit et Euboïca viuax Anthedone gramen,
Nondum mutato vulgatum corpore Glauci.
Et iam nona dies curru pennisque draconum,
Nonaque nox omnes lustrantem viderat agros ;
Cum rediit: neque erant tacti , nifi odore, dracones;
Et tamen annosae pellem posuere senectae.
Conftitit adueniens citra limenque, foresque ;
Et tantum coelo tegitur: refugitque viriles
Contactus ; ftatuitque aras e cespite binas,
Dexteriore Hecates, at laeua parte luuentae.
Quas vbi verbenis, siluaque incinxit agresti ;
Haud procul egesta scrobibus tellure duabus
Sacra facit: cultrosque in guttura velleris atri
Coniicit ; et patulas perfundit sanguine foffas.
Tum super inuergens liquidi carchelia Bacchi,
Aeneaque inuergens tepidi carchesia lacris;
Verba fimul fundit , terrenaque numina pofcit :
Vmbrarumque rogat rapta cum coniuge regem,
Ne properent artus anima fraudare seniles.
Quos vbi placauit precibusque, et murmure longo;
Aesonis effoetum proferri corpus ad aras
suffit : et in plenos refolutum carinine somnos,
Exanimi fimilem, ftratis porrexit in herbis.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

255

260

265

270

Hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros :
Et monet arcanis oculos remouere profanos.
Diffugiunt iufli. fparfis Medea capillis
Bacchantum ritu flagrantes circuit aras:
Multifidasque faces in fossa sanguinis atra
Tinguit: et intinctas geminis accendit in aris.
Terque senem flamma, ter aqua, ter sulfure luftrat.
Interea validum pofito medicamen aëno
Feruet et exsultat; fpumisque tumentibus albec.
Illic Haemonia radices valle resetas,
Seminaque, floresque, et succos incoquit acres.
Adiicit extremo lapides Oriente peritos,
Et, quas Oceani refluum mare lauit, arenas.
Addit et exceptas Luna pernocte pruinas,
Et strigis infames, ipfis cum carnibus, alas;
Inque virum foliti vultus mutare ferinos
Ambigui prosecta lupi. nec defuit illic
Squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri,
Viuacisqne iecur cerui : quibus insuper addit
Ora caputque nouem cornicis faecula passae.
His et mille aliis poftquam fine nomine rebus
Propofitum instruxit mortari barbara munus ;
Arenti ramo iampridem mitis olinae
Omnia confundit; fumnisque iminiscuit ima.
Ecce vetus calido verfatus ftipes aëno
Fit viridis primo: nec longo tempore frondem
Induit ; et subito grauidis oneratur oliuis.
At quacumque cauo spumas eiecit aëno
Ignis, et in terram guttae cecidere calentes ;
Vernat lumus: floresque, et mollia pabula furgunt.
Quod simul ac vidit; Itrico Medea recludit
Enfe fenis iugulum: veteremque exire cruorem
Passa, replet succis. quos postquam combibit Aeson
Aut ore acceptos, aut vulnere ; barba comaeque
Canitie pofita nigrum rapuere colorem.
Pulsa fugit macies; abeunt pallorque, situsque ;
Adiectoque cauae supplentur fanguine venae ;

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

295

300

305

Membraque luxuriant. Aefon miratur, et olim
Ante quater denos hunc fe reminiscitur annos.

Viderat ex alto tanti miracula monstri
Liber: et admonitus iuuenes nutricibus annos
Posse suis reddi; petit hoc Aeetida munus.

Neue doli ceffent; odium cum coniuge falsum
Phafias adfimulat: Peliaeque ad limina fupplex
Confugit. atque illam (quoniam grauis ipse senecta)
Excipiunt natae. quas tempore callida paruo
Colchis amicitiae mendacis imagine cepit.
Dumque refert, inter meritorum maxima, demtos
Aesonis effe fitus; atque hac in parte moratur ;
Spes est virginibus Pelia subiecta creatis ,
Arte suum parili reuirescere posle parentem.
Iamque petunt: pretiumque iubent fine fine pacisci.
Illa breui fpatio filet; et dubitare videtur :
Suspenditque animos fi&ta grauitate rogantes.
Mox vbi pollicita eft, Quo fit fiducia maior
Muneris huius, ait: qui vestras maximus aeuo est
Dux gregis inter oues, agnus medicamine fiet.
Protinus innumeris effoetus laniger annis
Attrahitur, Alexo circum caua tempora cornu :
Cuius vt Haemonio marcentia guttura cultro
Fodit, et exiguo maculauit sanguine ferrum ;
Membra fimul pecudis, validosque venefica succos
Mergit in aere cauo. minuuntur corporis artus:
Cornuaque exuitur, nec non cum cornibus annos :
Et tener auditur medio balatus aëno.
Nec mora ; balatum mirantibus, exsilit agnus ;
Lasciuitque fuga ; lactantiaque vbera quaerit.
Obstupuere fatae Pelia: promissaque poftquam
Exhibuere fidem ; tum vero impenfius instant.
Ter iuga Phoebus equis, in Ibero gurgite mersis,
Demserat ; et quarta radiantia nocte micabant
Sidera ; cum rapido fallax Aeetias igni
Imponit purum laticem, et fine viribus herbas.
Iamque neci fimilis, resoluto corpore, regem ,

310

315

320

325

Et

330

335

340

Et cum rege fuo custodes fomnus habebat,
Quem dederant cantus, magicaeque potentia linguae.
Intrarant iuflae cum Colchide limina natae :
Ambierantque torum : Quid nunc dubitatis inertes ?
Stringite , ait, gladios: veteremque haurite cruorem;
Vt repleam vacuas iuuenili sanguine venas.
[In manibus vestris vita est aetasque parentis. ]
Si pietas vlla est, nec fpes agitatis inanes ;
Officium praestate patri: telisque senectam
Exigite; et saniem coniecto emittite ferro.
His, vt quaeque pia est, hortatibus impia prima est :
Et ne fit fcelerata , facit fcelus. haud tamen ictus
Vlla suos fpectare poteft: oculosque reflectunt;
Caecaque dant faeuis auersae vulnera dextris.
Ille, cruore fluens, cubito tamen adleuat artus ;
Semilacerque toro tentat confurgere: et inter
Tot medius gladios pallentia brachia tendens;
Quid facitis, gnatae ? quid vos in fata parentis
Armat, ait ? cecidere illis animique, manusque.
Plura locuturo, cum verbis guttura Colchis
Abstulit, et calidis laniatum mersit aënis.

Quod nisi pennatis serpentibus iflet in auras;
Non exemta foret poenae, fugit alta , fuperque
Pelion vmbrofum, Philyreïa tecta , fuperque
Othryn, et euentu veteris loca nota Cerambi.
Hic ope Nympharum sublatus in aëra pennis,
Cum grauis infufo tellus foret obruta ponto,
Deucalioneas effugit inobrutus vndas.

Aeoliam Pitanen a laeua parte relinquit,
Factaque de saxo longi simulacra Draconis.
Idaeumque nemus: quo, nati. furta , iuuencum
Occuluit Liber falfi fub imagine cerui ;
Quaque pater Coryti parua tumulatur arena:
Et quos Maera nouo latratu terruit agros.

345

350

355

360

Eurypylique vrbem, qua Coae cornua matres Gefferunt, tum cum discederet Herculis agınen:

Phoe.

« AnteriorContinua »