P. OVIDII NASONIS METAMORPHOSEON
![[ocr errors][merged small]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA134&img=1&zoom=3&q=corpore&cds=1&sig=ACfU3U3yaHYMCe1xe5RKIParfcR1GagvAw&edge=0&edge=stretch&ci=867,749,38,256)
LIBER VII. Tamque fretum Minyae Pagalaea puppe fecabant , Perpetuaque trahens inopem fub nocte fenectam Phineus visus erat; iuuenesque Aquilone creati Virgineas volucres miseri fenis ore fugarant ; Multaque perpesli claro sub lasone, tandem Contigerant rapidas limosi Phasidos yndas. Dumque adeunt regem, Phryxeaque vellera poscunt; Lexque datur numeris magnorum horrenda laborum ; Concipit interea validos Aeetias ignes : Et luctata diu, postquam ratione furorem Vincere non poterat ; Frustra, Medea, repugnas; Nescio quis Deus obstat, ait. mirumque, nisi hoc est, Aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur. Nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur ? Sunt quoque dura nimis. cur, quem modo deniqué vidi, Ne pereat, timeo ? quae tanti caussa timoris ? Excute virgineo conceptas pectore flammas, Si potes, infelix. fi poffem, fanior eflem. Sed trahit inuitam noua vis; aliudque Cupido, Mens aliud suadet. video meliora , proboque : Deteriora sequor. quid in hospite, regia virgo , Vreris ? et thalamos alieni concipis orbis ? Haec quoque terra potest, quod ames, dare. viuat, an ille Occidat, in Dîs eft. viuat tamen. idque precari Ved sine amore licet. quid enim commifit Iafon ? Quam, nisi crudelem, non tangat lafonis aetas ,
![[ocr errors][merged small][merged small][merged small]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA134&img=1&zoom=3&q=corpore&cds=1&sig=ACfU3U3yaHYMCe1xe5RKIParfcR1GagvAw&edge=0&edge=stretch&ci=863,1105,43,550)
![[ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA135&img=1&zoom=3&q=corpore&cds=1&sig=ACfU3U0qmR1sLDBDkd8w566tzmvdicYuwA&edge=0&edge=stretch&ci=-7,443,28,57)
P. OVID. NAS. METAM. LIB. VII. 135 Et genus, et virtus ? quam non, vt cetera defint, Forma mouere potest? certe mea pectora mouit. At, nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore : Concurretque suae segeti, tellure creatis
30 Hostibus : aut auido dabitur fera praeda draconi. Hoc ego fi patiar, tum me de tigride natam, Tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor. Cur non et specto pereuntem ? oculosque videndo Conscelero ? cur non tauros exhortor in illum ,
35 Terrigenasque feros, insopitumque draconem ? Di meliora velint. quamquam non ista precanda , Sed facienda mihi. prodamne ego regna parentis, Atque ope nescio quis feruabitur aduena nostra, Vt per me sospes, fine me, det lintea ventis ,
40 Virque fit alterius ; poenae Medea relinquar ? Si fàcere hoc, aliamue potest praeponere nobis , Occidat ingratus. sed non is vultus in illo, Non ea nobilitas animo est, ea gratia formae , Vt timeam fraudem, meritique obliuia noftri.
45 Et dabit ante fidem: cogamque in foedera testes Effe Deos. quid tuta times? accingere ; et omnem Pelle moram. tibi fe femper debebit Iafon, Te face folemni iunget sibi : perque Pelasgas Seruatrix vrbes matrum celebrabere turba. Ergo ego germanam, fratremque, patremque, Deosque , Et natale folum, ventis ablata , relinquam? Nempe pater faeuus , nempe est mea barbara tellus, Frater adhuc infans: stant mecum vota sororis. Maximus intra me Deus est. non magna relinquam;
55 Magna sequar: titulum feruatae pubis Achiuae, Notitiamque loci melioris , et oppida, quorum Hic quoque fama viget, cultusque, artesque virorum: Quemque ego cum rebus, quas totus poffidet orbis , Aefoniden mutasse velim : quo coniuge felix
60 Et Dis cara ferar, et vertice fidera tangam. Quid ? quod nescio, qui mediis concurrere in vndis Dicuntur montes, ratibusque inimica Charybdis, Nunc forbere fretum, nunc reddere ; cinétague faeuis
Scylla
![[ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA135&img=1&zoom=3&q=corpore&cds=1&sig=ACfU3U0qmR1sLDBDkd8w566tzmvdicYuwA&edge=0&edge=stretch&ci=11,966,7,20)
![[merged small][ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA136&img=1&zoom=3&q=corpore&cds=1&sig=ACfU3U20qFAlS53uspwu4eX2Z2hwimDiVA&edge=0&edge=stretch&ci=867,134,50,693)
Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo ? Nempe tenens quod amo, gremioque in Iasonis haerens , Per freta longa trahar. nihil illum amplexa verehor: Aut, fi quid metuam, metuam de coniuge folo. Coniugiumne vocas, fpeciosaque nomina culpae Imponis, Medea, tuae ? quin adspice, quantum Adgrediare nefas: et, dum licet, effuge crimen. Dißit: et ante oculos rectum, pietasque, pudorque Constiterant: et vi&ta dabat iam terga Cupido. Ibat ad antiquas Hecates Perseïdos aras : Quas nemus vmbrosum , fecretaque filua tegebant. Et iam fortis erat, pulsusque resederat ardor ; Cum videt Aefoniden : exstinctaque flamma reuixit. Et rubuere genae; totoque recanduic ore. Vt folet a ventis alimenta adfumere, quaeque Parua sub inducta latuit fcintilla fauilla, Crescere ; et in veteres agitata resurgere vires : Sic iam lentus amor, iam quem languere putares, [Vt vidit iuuenem, specie praesentis inarfit. ] Et casu, solito formofior Aefone natus Illa luce fuit. pofles ignoscere amanti. Spectat; et in vultu, veluti nunc denique viso, Lumina fixa tenet : nec se mortalia demens Ora videre putat: nec fe declinat ab illo. Vt vero coepitque loqui, dextramque prehendit Hospes, et auxilium fubmiffa voce rogauit; Promisitque torum ; lacrimis ait illa profufis : Quid faciam, video : nec me ignorantia veri Decipiet , sed amor. feruabere munere noftro : Seruatus promissa dato. per sacra triformis Ille Deae, lucoque foret quod numen in illo, Perque patrem foceri cernentem cuncta futuri, Eventusque fuos, per tanta pericula iurat. Creditus, accepit cantatas protinus herbas, Edidicitque vsum; laetusque in caftra recesfit. Postera depulerat ftellas Aurora micantes : Conueniunt populi facrum Mauortis in aruum ; Consistuntque iugis. medio Rex ipse resedit
![[ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA137&img=1&zoom=3&q=corpore&cds=1&sig=ACfU3U1quNQcyD6V_iypfDAVjGX4PUhWRw&edge=0&edge=stretch&ci=850,214,50,27)
![[ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA137&img=1&zoom=3&q=corpore&cds=1&sig=ACfU3U1quNQcyD6V_iypfDAVjGX4PUhWRw&edge=0&edge=stretch&ci=0,337,10,21)
![[ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA137&img=1&zoom=3&q=corpore&cds=1&sig=ACfU3U1quNQcyD6V_iypfDAVjGX4PUhWRw&edge=0&edge=stretch&ci=2,739,7,21)
Agmine purpureus, fceptroque insignis eburno. Ecce adamanteis Vulcanum naribus effant Aeripedes tauri: tačtaeque vaporibus herbae Ardent. vtque folent pleni refonare camini, Aut vbi terrena silices fornace foluti Concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum : Pectora sic intus clausas voluentia flammas, Gutturaque vsta fonant. tamen illis Aefone natus Obuius it. vertere truces venientis ad ora Terribiles vultus, praefixaque cornua ferro; Puluereumque folum pede pulsauere bisulco ; Fumificisque locum mugitibus impleuere. Diriguere metu Minyae. fubit ille ; nec ignes Sentit anhelatos: (tantum medicamina possunt ) Pendulaque audaci mulcet palearia dextra : Suppositosque iugo pondus graue cogit aratri Ducere, et insuetum ferro profcindere campum. Mirantur Colchi: Minyae clamoribus implent, Adiiciuntque animos. galea tum fumit aëna Vipereos dentes ; et aratos fpargit in agros. Semina mollit humus, valido praetincta veneno : Et crescunt, fiuntque fati noua corpora dentes. Vtque hominis fpeciem materna sumit in aluo, Perque suos intus numeros componitur infans; Nec nisi maturus communes exit in auras : Sic vbi visceribus grauidae telluris imago Effe&ta eft hominis, foeto consurgit in aruo : Quodque magis mirum, simul edita concutit arma. Quos vbi viderunt praeacutae cufpidis hastas In caput Haemonii iuuenis torquere paratos ; Demisere metu vultumque, animumque Pelasgi. Ipfa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum: Vtque peti ivuenem tot vidit ab hoftibus vnum, Palluit; et subito fine fanguine frigida sedit. Neue parum valeant a se.data gramina, carmen Auxiliare canit; secretasque aduocat artes. Ille, grauem medios filicem iaculatus in hostes, A se depulsum Martem conuertit in ipsos.
I 5
![[ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA138&img=1&zoom=3&q=corpore&cds=1&sig=ACfU3U3ESfw3rMiCo25uTb4Htnv9AcA-6g&edge=0&edge=stretch&ci=101,413,7,15)
Terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres ; Ciuilique cadunt acie. gratantur Achiui : Vi&toremque tenent; auidisque amplexibus haerent. Tu quoque victorem complecti, barbara, velles ; { Obstitit incepto pudor: et complexa fuisses ;] Sed te, ne faceres, tenuit reuerentia famae. Quod licet, adfectu tacito laetaris : agisque Carminibus grates, et Dis auctoribus horum. Peruigilem superest herbis sopire draconem; Qui crista linguisque tribus praefignis, et vncis Dentibus horrendus, custos erat arietis aurei. Hunc postquam fparsit Lethaei gramine succi; Verbaque ter dixit placidos facientia fomnos, Quae mare turbatum, quae concita flumina fistant; Somnus in ignotos oculos subrepit: et auro Heros Aesonius potitur: fpolioque superbus , Muneris auctorem fecum, fpolia altera, portans, Victor Iölciacos tetigit cum coniuge portus.
Haemoniae matres prognatis dona receptis, Grandaeuique ferunt patres; congestaque flamma Tura liquefiunt , inductaque cornibus aurum Victima vota cadit. sed abest gratantibus Aeson, Iam propior leto, feffusque senilibus annis. Cum sic Aeronides: O cui debere falutem Confiteor, coniux, quamquam mihi cuncta dedisti Excessitque fidem meritorum fumma tuorum ; Si tamen hoc poffunt: quid enim von carmina poslint? Deme meis annis; et demtos adde parenti. Nec tenuit lacrimas. mota est pietate rogautis : Diffimilemque animum subiit Aeeta relictus. Non tamen adfectus tales confefia, Quod, inquit, Excidit ore pio, coniux, scelus? ergo ego cuiquam Poffe tuae videar fpatium transcribere vitae ? Nec finat hoc Hecate; nec tu petis aequa: sed isto, Quod petis, experiar maius dare munus, lason. Arte mea foceri longum tentabimus aenum Non annis reuocare tuis modo Diua triformis Adiuuet; et praesens ingentibus adnuat ausis.
« AnteriorContinua » |