Implebo filuas, et confcia faxa querelis.
Audiat haec aether, et fi Deus vllus in illo eft.
Talibus ira feri poftquam commota tyranni;
Nec minor hac metus eft: cauffa ftimulatus vtraque,
Quo fuit accinctus, vagina liberat ensem: Arreptamque coma, flexis poft terga lacertis, Vincla pati cogit. iugulum Philomela parabat, Spemque fuae mortis vifo conceperat enfe.
Ille indignanti, et nomen patris vsque vocanti, Luctantique loqui compreffam forcipe linguam Abftulit enfe fero. radix micat vltima linguae.
Ipfa iacet, terraeque tremens immurmurat atrae. Vtque falire folet mutilatae cauda colubrae, Palpitat; et moriens dominae veftigia quaerit.
Hoc quoque poft facinus (vix aufim credere) fertur Saepe fua lacerum repetiffe libidine corpus.
Suftinet ad Procnen post talia facta reuerti.
Coniuge quae vifo germanam quaerit: at ille
Dat gemitus fictos, commentaque funera narrat. Et lacrimae fecere fidem. uelamina Procne Deripit ex humeris, auro fulgentia lato: Induiturque atras veftes: et inane fepulcrum Conftituit: falfisque piacula manibus infert: Et luget non fic lugendae fata fororis. Signa Deus bis fex acto luftrauerat anno.
Quid faciat Philomela? fugam cuftodia claudit: Structa rigent folido ftabulorum moenia faxo: Os mutum facti caret indice. grande dolori Ingenium eft: miferisque venit folertia rebus. Stamina barbarica fufpendit callida tela: Purpureasque notas filis intexuit albis,
Indicium fceleris: perfectaque tradidit vni
Vtque ferat dominae geftu rogat. ille rogata
Pertulit ad Procnen: nec fcit, quid tradat in illis.
Euoluit veftes faeui matrona tyranni :
Germanaeque fuae carmen miferabile legit.
Et (mirum potuiffe) filet. dolor ora repreffit; Verbaque quaerenti fatis indignantia linguae
P. Ouid. Naf. Opera. Tom. II.
Defuerunt: nec flere vacat. fed fasque nefasque Confufura ruit: poenaeque in imagine tota eft. Tempus erat, quo facra folent Triëterica Bacchi Sithoniae celebrare nurus. nox confcia facris.
Notte fonat Rhodope tinnitibus aeris acuti: Nocte fua eft egreffa domo regina: Deique Ritibus inftruitur, furialiaque accipit arma. Vite caput tegitur: lateri ceruina finiftro
Vellera dependent: humero leuis incubat hafta. Concita per filuas, turba comitante fuarum,
Terribilis Procne, furiisque agitata doloris,
Bacche, tuas fimulat. venit ad ftabula auia tandem:
Exululatque, Euoëque fonat, portasque refringit:
Germanamque rapit: raptaeque infignia Bacchi Induit et vultus hederarum frondibus abdit: Attonitamque trahens intra fua limina ducit.
Suftinet haec oculos; pellex fibi vifa fororis : Deiectoque in humum vultu, iurare volenti, Teftarique Deos, per vim fibi dedecus illud Illatum, pro voce manus fuit. ardet, et iram Non capit ipfa fuam Procne: fletumque fororis Corripiens, Non eft lacrimis hic, inquit, agendum, Sed ferro; fed fi quid habes, quod vincere ferrum Poffit. in omne nefas ego me, germana, paraui. Aut ego, cum facibus regalia tecta cremaro, Artificem mediis immittam Terea flammis:
Aut linguam, aut oculos, aut quae tibi membra pudorem Abftulerunt, ferro rapiam: aut per vulnera mille Sontem animam expellam. magnum, quodcumque paraui. Quid fit, adhuc dubito. peragit dum talia Procne; Ad matrem veniebat Itys.' quid poffit, ab illo Admonita eft oculisque tuens immitibus, Ah quam Es fimilis patri! dixit. nec plura locuta,
Trifte parat facinus; tacitaque exaeftuat ira. Vt tamen acceffit natus, matrique falutem
Attulit, et paruis adduxit colla lacertis, Mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit;
Mota quidem eft genetrix; infractaque conftitit ira: Inuitique oculi lacrimis maduere coactis.
Sed fimul ex nimia matrem pietate labare
Senfit ab hoc iterum eft ad vultus verfa fororis ;
Inque vicem fpectans ambos, Cur admouet, inquit, Alter blanditias; rapta filet altera lingua?
Quam vocat hic matrem, cur non vocat illa fororem? Cui fis nupta, vide, Pandione nata, marito. Degeneras. fcelus eft pietas in coniuge Tereo.
Nec mora; traxit Ityn: veluti Gangetica ceruae
Lactentem foetum per filuas tigris opacas.
Vtque domus altae partem tenuere remotam;
Tendentemque manus, et iam fua fata videntem,
Eia, et iam, mater, clamantem, et colla petentem
Enfe ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret.
Nec vultum auertit. fatis illi ad fata vel vnum
Et patrii moris facrum mentita, quod vni Fas fit adire viro, comites famulosque remouit. Inde, fedens folio, Tereus, fublimis auito, Vefcitur inque fuam fua vifcera congerit aluum.
Tantaque nox animi eft, Ityn huc arceffite, dixit. Diffimulare nequit crudelia gaudia Procne:
Iamque fuae cupiens exfiftere nuntia cladis;
Intus habes, quod pofcis, ait. circumfpicit ille,
Atque vbi fit quaerit, quaerenti, iterumque vocanti,
Sicut erat fparfis furiali caede capillis,
Profiliit: Ityosque caput Philomela cruentum
Mifit in ora patri: nec tempore maluit vllo Poffe loqui, et meritis teftari gaudia dictis.
Thracius ingenti menfas clamore repellit, Vipereasque ciet Stygia de valle forores: Et modo, fi poffit, referato pectore diras Egerere inde dapes, demerfaque vifcera geftit: Flet modo, feque vocat buftum miferabile nati: Nunc fequitur nudo genitas Pandione ferro. Corpora Cecropidum pennis pendere putares; Pendebant pennis. quarum petit altera filuas: Altera tecta fubit. neque adhuc de pectore caedis Effluxere notae; fignataque fanguine pluma eft. Ille dolore fuo, poenaeque cupidine velox, Vertitur in volucrem: cui ftant in vertice cristae: Prominet immodicum pro longa cufpide roftrum. Nomen Epops volucri: facies armata videtur. Hic dolor ante diem, longaeque extrema fenectae
Dum rogat, et precibus mauult, quam viribus, vti.
Aft vbi blanditiis agitur nihil, horridus ira,
Quae folita eft illi, nimiumque domeftica, vento; Et merito, dixit: quid enim mea tela reliqui, Saeuitiam, et vires, iramque, animosque minaces, Admouique preces; quarum me dedecet vfus? Apta mihi vis eft. vi triftia nubila pello: Vi freta concutio, nodofaque robora verto, Induroque niues, et terras grandine pulfo.
Idem ego, cum fratres coelo fum nactus aperto, (Nam mihi campus is eft) tanto molimine luctor; Vt medius noftris concurfibus intonet aether; Exfiliantque cauis elifi nubibus ignes.
Idem ego, cum fubii conuexa foramina terrae Suppofuique ferox imis mea terga cauernis;
Sollicito manes, totumque tremoribus orbem. Hac ope debueram thalamos petiiffe: focerque Non orandus erat, fed vi faciendus, Erechtheus. Haec Boreas, aut his non inferiora locutus; Excuffit pennas. quarum iactatibus omnis Adflata eft tellus; latumque perhorruit aequor. Puluereamque trahens per fumma cacumina pallam,
Verrit humum: pauidamque metu caligine tectus Orithyïan amans fuluis amplectitur alis.
Dum volat; arferunt agitati fortius ignes. Nec prius aërii curfus fuppreffit habenas,
Quam Ciconum tenuit populos, fua moenia, raptor. Illic et gelidi coniux Actaea tyranni,
Et genetrix facta eft, partus enixa gemellos; Cetera qui matris, pennas genitoris haberent. Non tamen has vna memorant cum corpore natas: Barbaque dum rutilis aberat fubmiffa capillis; Implumes Calaïsque puer, Zethesque, fuerunt. Mox pariter ritu pennae coepere volucrum
Cingere vtrumque latus; pariter flauefcere malae. Ergo, vbi conceffit tempus puerile iuuentae,
Vellera cum Minyis nitido radiantia villo Per mare non motum prima petiere carina.
« AnteriorContinua » |