Parua finu. et cafu tendebant brachia nati. Quem non blanda Deae potuiffent verba mouere? Hi tamen orantem perftant prohibere: minasque, Ni procul abfcedat, conuiciaque infuper addunt. Nec fatis hoc. ipfos etiam pedibusque, manuque, Turbauere lacus: imoque e gurgite mollem Huc illuc limum faltu mouere maligno.
Diftulit ira fitim; neque enim iam filia Coei
Supplicat indignis; nec dicere fuftinet vltra
Verba minora Dea. tollensque ad fidera palmas, Aeternum ftagno, dixit, viuatis in ifto.
Eueniunt optata Deae. iuuat îffe fub vndas;
Et modo tota caua fubmergere membra palude:
Nunc proferre caput; fummo modo gurgite nare:
Saepe fuper ripam ftagni confidere: faepe
In gelidos refilire lacus. et nunc quoque turpes Litibus exercent linguas: pulfoque pudore,
Quamuis fint fub aqua, fub aqua maledicere tentant.
Vox quoque iam rauca eft; inflataque colla tumefcunt:
Ipfaque dilatant patulos conuicia rictus.
Terga caput tangunt; colla intercepta videntur :
Spina viret: venter, pars maxima corporis, albet:
Limofoque nouae faliunt in gurgite ranae.
Sic vbi nefcio quis Lycia de gente virorum Retulit exitium; Satyri reminifcitur alter: Quem Tritoniaca Latöus arundine victum Adfecit poena. Quid me mihi detrahis? inquit.
Ah piget ah non eft, clamabat, tibia tanti! Clamanti cutis eft fummos derepta per artus :
Nec quidquam, nifi vulnus erat. cruor vndique manat: Detectique patent nerui: trepidaeque fine vlla
Pelle micant venae. falientia vifcera poffis,
Et perlucentes numerare in pectore fibras. Illum ruricolae, filuarum numina, Fauni,
Et Satyri fratres, et tunc quoque clarus Olympus, Et Nymphae flerunt: et quisquis montibus illis Lanigerosque greges, armentaque bucéra pauit.
Fertilis immaduit, madefactaque terra caducas Concepit lacrimas, ac venis perbibit imis. Quas vbi fecit aquam, vacuas emifit in auras. Inde petens rapidum ripis decliuibus aequor, Marsya nomen habet, Phrygiae liquidiffimus amnis.
Talibus extemplo redit ad praefentia dictis Vulgus; et exftin&tum cum ftirpe Amphiona lugent. Mater in inuidia eft. tamen hanc quoque dicitur vnus Fleffe Pelops: humeroque fuas ad pectora poftquam Deduxit veftes, ebur oftendiffe finiftro. Concolor hic humerus, nafcendi tempore, dextro, Corporeusque fuit. manibus mox caefa paternis Membra ferunt iunxiffe Deos, aliisque repertis, Qui locus eft iuguli medius, fummique lacerti, Defuit. impofitum eft non comparentis in vfum Partis ebur: factoque Pelops fuit integer illo.
Finitimi proceres coëunt: vrbesque propinquae Orauere fuos ire ad folatia reges,
Argosque, et Sparte, Pelopeïadesque Mycenae, Et nondum toruae Calydon inuifa Dianae, Orchomenosque ferax, et nobilis aere Corinthos, Meffeneque ferox, Patraeque, humilesque Cleonae, Et Nelea Pylos, neque adhuc Pittheïa Troezen, Quaeque vrbes aliae bimari clauduntur ab Ifthmo, Exteriusque fitae bimari fpectantur ab Ifthmo. Credere quis poffit? folae ceffatis Athenae. Obftitit officio bellum, fubuectaque ponto Barbara Mopfopios terrebant agmina muros. Threïcius Tereus haec auxiliaribus armis Fuderat; et clarum vincendo nomen habebat. Quem fibi Pandion opibusque virisque potentem, Et genus a magno ducentem forte Gradiuo, Connubio Procnes iunxit. non pronuba Iuno, Non Hymenaeus adeft, non illi Gratia lecto. Eumenides tenuere faces de funere raptas: Eumenides ftrauere torum: tectoque profanus Incubuit bubo. thalamique in culmine fedit,
Hac aue funt iuncti Procne Tereusque; parentes Hac aue funt facti. gratata eft fcilicet illis Thracia: Disque ipfi grates egere: diemque, Quaque data eft claro Pandione nata tyranno, Quaque erat ortus Itys, feftam iuffere vocari. Vsque adeo latet vtilitas. Iam tempora Titan Quinque per autumnos repetiti duxerat anni: Cum blandita viro Procne, Si gratia, dixit, Vlla mea eft, vel me vifenmae mitte forori; Vel foror huc veniat. redituram tempore paruo Promittes focero. magni mihi numinis inftar Germanam vidiffe dabis. iubet ille carinas
In freta deduci: veloque et remige portus
Cecropios intrat; Piraeaque litora tangit.
Vt primum foceri data copia, dexteraque dextrae
Iungitur; et faufto committitur omine fermo.
Coeperat, aduentus cauffam, mandata referre Coniugis; et celeres miffae fpondere recurfus : Ecce venit magno diues Philomela paratu; Diuitior forma: quales audire folemus Naïdas et Dryadas mediis incedere filuis: Si modo des illi cultus, fimilesque paratus. Non fecus exarfit confpecta virgine Tereus; Quam fi quis canis ignem fupponat aristis :
Aut frondem, pofitasque cremet foenilibus herbas. Digna quidem facies. fed et hunc innata libido Exftimulat: pronumque genus regionibus illis In Venerem eft. flagrat vitio gentisque fuoque. Impetus eft illi, comitum corrumpere curam, Nutricisque fidem: nec non ingentibus ipfam Sollicitare datis; totumque impendere regnum: Aut rapere, et faeuo raptam defendere bello. Et nihil eft, quod non effreno captus amore Aufit: nec capiunt inclufas pectora flammas. Iamque moras male fert; cupidoque reuertitur ore Ad mandata Procnes; et agit fua vota fub illis. Facundum faciebat amor. quotiesque rogabat Vlterius iufto; Procnen ita velle ferebat.
Addidit et lacrimas; tamquam mandaffet et illas: Pro Superi, quantum mortalia pectora caecae Noctis habent! ipfo fceleris molimine Tereus Creditur effe pius: laudemque a crimine fumit. Quid? quod idem Philomela cupit? patriosque lacertis Blanda tenens humeros, vt eat vifura fororem, Perque fuam, contraque fuam, petit vsque, falutem. Spectat eam Tereus, praecontrectatque videndo: Osculaque, et collo circumdata brachia cernens : Omnia pro ftimulis, facibusque, ciboque furoris Accipit. et quoties amplectitur illa parentem ;
Effe parens vellet: neque enim minus impius effet. Vincitur ambarum genitor prece. gaudet, agitque Illa patri grates: et fucceffiffe duabus
Id putat infelix; quod erit lugubre duabus. Iam labor exiguus Phoebo reftabat: equique Pulfabant pedibus fpatium decliuis Olympi. Regales epulae menfis, et Bacchus in auro Ponitur. hinc placido dantur fua corpora fomno. At rex Odryfius, quamuis feceffit, in illa
Aeftuat: et repetens faciem, motusque, manusque; Qualia vult fingit, quae nondum vidit: et ignes Ipfe fuos nutrit, cura remouente foporem. Lux erat: et, generi dextram complexus euntis, Pandion comitem lacrimis commendat obortis: Hanc ego, care gener, quoniam pia cauffa coëgit, [Et voluere ambae, voluifti tu quoque, Tereu, ] Do tibi perque fidem, cognataque pectora fupplex, Per Superos oro, patrio tuearis amore: Et mihi follicitae lenimen dulce fenectae
Quamprimum (omnis erit nobis mora longa) remittas.
Tu quoque quamprimum, (fatis eft procul effe fororem) Si pietas vlla eft, ad me, Philomela, redito. Mandabat; pariterque fuae dabat oscula natae:
Supremumque vale, pleno fingultibus ore, Vix dixit: timuitque fuae praefagia mentis. Vt fimul impofita eft pictae Philomela carinae ; Admotumque fretum remis, tellusque repulfa eft: Vicimus, exclamat: mecum mea vota feruntur. [Exfultatque, et vix animo fua gaudia differt ] Barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa. Non aliter, quam cum pedibus praedator obuncis Depofuit nido leporem Iouis ales in alto:
Nulla fuga eft capto: fpectat fua praemia raptor. Iamque iter effectum; iamque in fua litora feffis Puppibus exierant: cum rex Pandione natam In ftabula alta trahit, filuis obfcura vetuftis :
Atque ibi pallentem, trepidamque, et cuncta timentem, Et iam cum lacrimis, vbi fit germana, rogantem,
Includit: faffusque nefas, et virginem, et vnam Vi fuperat; fruftra clamato faepe parente, Saepe forore fua, magnis fuper omnia Diuis.
Illa tremit, velut agna pauens, quae faucia cani
Ore excuffa lupi, nondum fibi tuta videtur:
Vtque columba, fuo madefa&tis fanguine plumis
Horret adhuc, auidosque timet, quibus haeferat, vngues. 530 Mox vbi mens rediit; paffos laniata capillos,
[Lugenti fimilis, caefis plangore lacertis, ] Intendens palmas, Pro diris, Barbare, factis, Pro crudelis, ait! nec te mandata parentis Cum lacrimis mouere piis, nec cura fororis, Nec mea virginitas, nec coniugialia iura? Omnia turbasti. pellex ego facta fororis :
Tu geminus coniux. non haec mihi debita poena.
Quin animam hanc (ne quod facinus tibi, perfide, reftet)
Eripis? atque vtinam feciffes ante nefandos
Concubitus! vacuas habuiffem criminis vmbras. Si tamen haec fuperi cernunt; fi numina Diuûm Sunt aliquid; fi non perierunt omnia mecum ; Quandocumque mihi poenas dabis. ipfa, pudore Proiecto, tua facta loquar. copia detur, In populos veniam: fi filuis claufa tenebor,
« AnteriorContinua » |