Imatges de pàgina
PDF
EPUB

369

365

370

375

Parua finu. et casu tendebant brachia nati.
Quem non blanda Deae potuissent verba monere ?
Hi tamen orantem perftant prohibere: minasque ,
Ni procul abscedat, conuiciaque insuper addunt.
Nec fatis hoc. ipfos etiam pedibusque, manuque ,
Turbauere lacus: imoque e gurgite mollem
Huc illuc limum faltu mouere maligno.
Distulit ira fitim; neque enim iam filia Coei
Supplicat ipdignis; nec dicere sustinet vltra
Verba minora Dea. tollensque ad fidera palmas,
Aeternum ftagno, dixit, viuatis in isto.
Eueniunt optata Deae. juuat ille sub vndas;
Et modo tota caua submergere membra palude :
Nunc proferre caput; summo modo gurgite nare :
Saepe fuper ripam stagni considere: saepe
In gelidos refilire lacus. et nunc quoque turpes
Litibus exercent linguas: pulsoque pudore,
Quamuis fint sub aqua, fub aqua maledicere tentant.
Vox quoque iam ranica est; inflataque colla tumefcunt:
Ipsaque dilatant patulos conuicia rictus.
Terga caput tangunt; colla intercepta videntur:
Spina viret: venter, pars maxima corporis, albet:
Limofoque nouae saliunt in gurgite ranae.

Sic vbi nescio quis Lycia de gente virorum
Retulit exitium ; Satyri reminiscitur alter :
Quem Tritoniaca Latöus arundine vi&um
Adfecit poena. Quid me mihi detrahis ? inquit.
Ah piget: ah non est, clamabat, tibia tanti !
Clamanti cutis est summos derepta per artus :
Nec quidquam, nisi vulnus erat. cruor vndique manat:
Detectique patent nerui : trepidaeque fine vlla
Pelle micant venae. salientia viscera poflis,
Et perlucentes numerare in pectore fibras.
Illum ruricolae, filuarum numina, Fauni,
Et Satyri fratres, et tunc quoque clarus Olympus,
Et Nymphae fierunt : et quisquis montibus illis
Lanigerosque greges, armentaque bucéra pauit.

380

385

390

395

400

405

410

Fertilis immaduit, madefactaque terra caducas
Concepit lacrimas, ac venis perbibit imis.
Quas vbi fecit aquam , vacuas emisit in auras.
Inde petens rapidum ripis decliuibus aequor ,
Marsya nomen habet, Phrygiae liquidiflimus amnis.

Talibus extemplo redit ad praesentia dictis
Vulgus; et exstin&um cum stirpe Amphiona lugent.
Mater in inuidia est. tamen hanc quoque dicitur vnus
Flesse Pelops: humeroque suas ad pectora poftquam
Deduxit veftes, ebur oftendiffe sinistro.
Concolor hic humerus, nascendi tempore, dextro,
Corporeusque fuit. manibus mox caesa paternis
Membra ferunt jiunxiffe Deos, aliisque repertis,
Qui locus eft iuguli medius, sunimique lacerti,
Defuit. imposituin est non comparentis in vsum
Partis ebur : factoque Pelops fuit integer illo.

Finitimi proceres coëunt: vrbesque propinquae
Orauere fuos ire ad folatia reges,
Argosque, et Sparte, Pelopeïadesque Mycenae,
Et nondum toruae Calydon inuisa Dianae,
Orchomenosque ferax, et nobilis aere Corinthos,
Messeneque ferox, Patraeque, humilesque Cleonae ,
Et Nelea Pylos, neque adhuc Pittheĩa Troezen,
Quaeque vrbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo,
Exteriusque fitae bimari spectantur ab Ifthmo.
Credere quis poffit? folae ceffatis Athenae.
Obftitit officio bellum, subuectaque ponto
Barbara Mopsopios terrebant agmina muros.
Threïcius Tereus haec auxiliaribus armis
Fuderat; et clarum vincendo nomen habebat.
Quem fibi Pandion opibusque virisque potentem,
Et genus a magno ducentem forte Gradiuo ,
Connubio Procnes iunxit. non pronuba luno,
Non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto.
Eumenides tenuere faces de funere raptas :
Eumenides strauere torum: tectoque profanus
Incubuit bubo. thalamique in culmine sedit,

[ocr errors]

415

420

425

439

Hac

435

440

445

450

Hac aue funt iuncti Procne Tereusque ; parentes
Hac aue funt facti. gratata eft fcilicet illis
Thracia: Dîsque ipfi grates egere: diemque ,
Quaque data est claro Pandione nata tyranno,
Quaque erat ortus Itys, festam iuslere vocari.
Vsque adeo latet vtilitas. Iam tempora Titan
Quinque per autumnos reperiti duxerat anni:
Cum blandita viro Procne, Si gratia , dixit,
Vlla mea est, vel me viseuriae mitte forori;
Vel foror huc veniat. redituram tempore paruo
Promittes focero. magni mihi numinis instar
Germanam vidiffe dabis. iubet ille carinas
In freta deduci : veloque et remige portus
Cecropios intrat ; Piraeaque litora tangit.
Vt primum foceri data copia, dexteraque dextrae
Iungitur; et fausto committitur omine sermo.
Coeperat, aduentus cauffam, mandata referre
Coniugis; et celeres mislae fpondere recurfus :
Ecce venit magno diues Philomela paratu ;
Diuitior forma : quales audire solemus
Naïdas et Dryadas mediis incedere filuis :
Si modo des illi cultus, fimilesque paratus.
Non secus exarsit conspecta virgine Tereus ;
Quam si quis canis ignem fupponat aristis :
Aut frondem, positasque cremet foenilibus herbas.
Digna quidem facies. sed et hunc innata libido
Exstimulat: pronumque genus regionibus illis
In Venerem est. flagrat vitio gentisque suoque.
Impetus est illi, comitum corrumpere curam,
Nutricisque fidem: nec non ingentibus ipsam
Sollicitare datis; totumque impendere regnum :
Aut rapere, et faeuo raptam defendere bello.
Et nihil est, quod non effreno captus amore
Aufit: nec capiunt inclusas pectora flammas.
Iamque moras male fert; cupidoque reuertitur ore
Ad mandata Procnes ; et agit fua vota sub illis.
Facundum faciebat amor. quotiesque rogabat
Vlterius iusto; Procnen ita velle ferebat.

455

460

455

470

Addidit et lacrimas ; tamquam mandaffet et illas:
Pro Superi, quantum mortalia pectora caecae
Noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus
Creditur esse pius: laudemque a crimine sumit.
Quid ? quod idem Philomela cupit? patriosque lacertis 475
Blanda tenens humeros, vt eat visura fororem,
Perque suam , contraque fuam, petit vsque, falutem.
Spectat eam Tereus, praecontrectatque videndo :
Osculaque, et collo circumdata brachia cernens :
Omnia pro stimulis, facibusque, ciboque furoris

480
Accipit. et quoties amplectitur illa parentem ;
Elle parens vellet : neque enim minus impius esset.
Vincitur ambarum genitor prece. gaudet, agitque
Illa patri grates : et fucceffiffe duabus
Id putat infelix; quod erit lugubre duabus,

485 Sam labor exiguus Phoebo restabat: equique Pulsabant pedibus spatium decliuis Olympi. Regales epulae mensis, et Bacchus in auro Ponitur. hinc placido dantur sua corpora fomno. At rex Odrysius, quamuis secesfit, in illa

490 A estuat: et repetens faciem, motusque, manusque ; Qualia vult fingit, quae nondum vidit: et ignes Ipse suos nutrit, cura remouente foporem. Lux erat: et, generi dextram complexus euntis, Pandion comitem lacrimis commendat obortis :

495 Hanc ego, care gener, quoniam pia cauffa coëgit, [ Et voluere ambae, voluisti tu quoque, Tereu , ] Do tibi : perque fidem, cognataque pectora supplex, Per Superos oro, patrio tuearis amore: Et mihi follicitae lenimen dulce senectae

500 Quamprimum (omnis erit nobis mora longa) remittas. Tu quoque quamprimum, (satis est procul este fororem) Si pietas vlla est, ad me, Philomela, redito. Mandabat; pariterque fuae dabat oscula natae : Et lacrimae mites inter mandata cadebant.

505 Vtque fide pignus dextras vtriusque popofuit; Inter seque datas iunxit; natamque nepotemque Absentes memori pro se iubet ore falutent:

Supre.

Supremumque vale, pleno fingultibus ore,
Vix dixit: timuitque fuae praefagia mentis.

SIC
Vt fimul imposita est pictae Philomela carinae ;
Admotumque fretum remis, tellusque repulsa elt:
Vicimus, exclamat: mecum mea vota feruntur.
[Exsultatque, et vix animo sua gaudia differt ]
Barbarus : 'et nusquam lumen detorquet ab illa.

515 Non aliter, quam cum pedibus praedator obuncis Deposuit nido leporem Iouis ales in alto : Nulla fuga eft capto : spectat sua praemia raptor. Iamque iter effectum ; iamque in sua litora fessis Puppibus exierant: cum rex Pandione natam

520 In stabula alta trahit, filuis obscura vetustis : Atque ibi pallentem, trepidamque, et cun&ta timentem, Et iam cum lacrimis , vbi fit germana, rogantem, Includit: fassusque nefas, et virginem, et vnam Vi superat ; frustra clamato saepe parente ,

525 Saepe forore sua, magnis super omnia Diuis. Illa tremit, velut agna pauens, quae faucia cani Ore excussa lupi, nondum fibi tuta videtur : Vtque columba, fuo madefactis sanguine plumis Horret adhuc, auidosque timet, quibus haeferat, vngues. 530 Mox vbi mens rediit; passos laniata capillos , ( Lugenti fimilis, caesis plangore lacertis, ] Intendens palmas, Pro diris, Barbare, factis, Pro crudelis , ait! nec te mandata parentis Cum lacrimis mojiere piis, nec cura fororis ,

535 Nec mea virginitas, nec coniugialia iura ? Omnia turbasti. pellex ego faéta fororis : Tu geminus coniux. non haec mihi debita poena. Quin animam hanc (ne quod facinus tibi , perfide, restet) Eripis? atque vtinam fecisses ante nefandos

540 Concubitus! vacuas habuiffem criminis vmbras. Si tamen haec superi cernunt; si numina Diuûm Sunt aliquid ; fi non perierunt omnia mecum ; Quandocumque mihi poenas dabis. ipfa, pudore Proiecto, tua facta loquar. fi copia detur ,

545 In populos veniam : fi filuis claufa tenebor,

Implebo

« AnteriorContinua »