Imatges de pàgina
PDF
EPUB

175

[ocr errors]

180

[ocr errors]

185

190

Pleïadum soror est genetrix mihi: maximus Atlas
Eft auus, aetherium qui fert ceruicibus axem :
Iupiter alter auus. focero quoque glorior illo.
Me gentes metuunt Phrygiae: me regia Cadmi
Sub domina est: fidibusque mei commissa mariti
Moenia cum populis a meque viroque reguntur.
In quamcumque domus aduerto lumina partem,
Immensae spectantur opes. accedit eodem
Digna Deae facies. huc natas adiice septem ,
Et totidem iuuenes ; et mox generosque nurusque.
Quaerite nunc, habeat quam nostra fuperbia caussam:
Nescio quoque audéte satam Titanida Caeo
Latonam praeferre mihi ? cui maxima quondam
Exiguam sedem pariturae terra negauit ?
Nec coelo , nec humo, nec aquis Dea vestra recepta eft.
Exsul erat mundi; donec miserata vagantem,
Hospita tu terris erras, ego, dixit, in vndis,
Instabilemque locum Delos dedit. illa duobus
Facta parens: vteri pars est haec feptima noftri.
Sum felix. quis enim neget hoc? felixque manebo.
Hoc quoque quis dubitet ? tutam me copia fecit.
Maior fum, quam cui poflit Fortuna nocere.
Multaque vt eripiat; multo mihi plura relinquet.
Exceffere metum mea iam bona. fingite demi
Huic aliquid populo natorum pofle meorum;
Non tamen ad numerum redigar spoliata duorum
Latonae. turba quo quantum diftat ab orba ?
Ite facris, properate sacris; laurumque capillis
Ponite. deponunt; infectaque sacra relinquunt:
Quodque licet, tacito venerantur murmure numen,
Indignata Dea eft : summoque in vertice Cynthi
Talibus est dictis gemina cum prole locuta.
En ego vestra parens, vobis animosa creatis,
Et nifi Iunoni, nulli ceflura Dearum ,
An Dea sim, dubitor : perque omnia secula cultis
Arceor, o nati , nisi vos fuccurritis, aris.
Nec dolor hic folus. diro conuicia facto

[ocr errors]

195

[ocr errors]

210

[blocks in formation]

Tantalis adiecit : vosque est postponere natis
Ausa suis: et me (quod in ipfam recidat) orbam
Dixit ; et exhibuit linguam scelerata paternam.
Adiectura preces erat his Latona relatis :
Define, Phoebus ait, (.... poenae mora longa) querelas. 215
Dixit idem Phoebe. celerique per aëra lapsu
Contigerant tecti Cadmeïda nubibus arcem.
Planus erat, Jateque patens prope moenia campus,
Adfiduis pulfatus equis; vbi turba rotarum,
Duraque mollierant fubie&tas vngula glebas.
Pars ibi de septem genitis Amphione fortes
Confcendunt in equos, Tyrioque rubentia fuco
Terga premunt; auroque graues moderantur habenas.
E quibus Ismenos , qui matri farcina quondam
Prima fuae fuerat , dum certum flectit in orbem

225
Quadrupedes cursus, fpumantiaque ora coërcet ;
Hei mihi! conclamat; medioque in pectore fixus
Tela gerit, frenisque manu moriente remissis
In latus a dextro paullatim defluit armo.
Proximus , audito fonitu per inane pharetrae ,

230 Frena dabat Sipylus : veluti cum praescius imbris Nube fugit visa, pendentiaque vndique rector Carbafa deducit, ne qua leuis effluat aura. Frena dabat. dantem non euitabile telum Confequitur : fummaque tremens ceruice fagitta Haesit; et exstabat nudum de gutture ferrum. Ille, vt erat pronus, per colla admiffa iubasque Voluitur; et calido tellurem sanguine foedat. Phaedimus infelix, et auiti nominis heres Tantalus, vt solito finem imposuere labori ;

240 Transierant ad opus nitidae iuuenile palaestrae : Et iam contulerant arcro luctantia nexu Pectora pe&toribus ; cum tento concita cornu, Sicut erant iuncti, traiecit vtrumque fagitta. Ingemuere fimul; fimul incuruata dolore

245 Membra solo posuere : fimul suprema iacentes Lumina verfarunt; animam fimul exhalarunt.

250

.:

255

[ocr errors]

265

Adfpicit Alphenor , laniataque pectora plangens
Aduolat, vt gelidos complexibus adleuet artus :
Inque pio cadit officio. namn Delius illi
Intima fatifero rumpit praecordia ferro.
Quod fimul eductum, pars est pulmonis in hamis
Eruta : cumque anima cruor est effusus in auras.
At non intonsum simplex Damasichthona vulnus
Adficit. ictus erat, qua crus esse incipit, et qua
Mollia neruofus facit internodia poples.
Dumque nanu tentat trahere exitiabile telum ,
Altera per iugulum pennis tenus acta fagitta eft.
Expulit hanc sanguis : seque eiaculatus in altum
Emicat, et longe terebrata profilit aura.
Vltimus Ilioneus non profectura precando
Brachia sustulerat : Dique o communiter omues,
Dixerat, (ignarus, non omnes effe rogandos )
Parcite. motus erat , cum iam reuocabile telum
Non fuit, arcitenens. minimo tamen occidit ille
Vulnere ; non alte percusso corde fagitta.

Fama mali, populique dolor, lacrimaeque suorum
Tam fubitae matrem certam fecere ruinae,
Mirantem potuifle; irafcentemque, quod aufi
Hoc efTent Superi, quod tantum iuris haberent.
Nam pater Amphion, ferro per pectus adacto,
Finierat moriens pariter cum luce dolorem.
Heu quantum haec Niobe Niobe diftabat ab illa;
Quae nodo Latoïs populum submouerat aris,
Et mediam tulerat gressus resupina per vrbem ,
Inuidiofa fuis; at nunc miseranda vel hosti?
Corporibus gelidis incumbit: et ordine nullo
Oscula dispensat natos suprema per omnes.
A quibus ad coelum liuentia brachia tendens,
Pascere, crudelis, noftro, Latona, dolore ;
Pascere, ait ; fatiaque meo tua pectora luctu :
[ Corque ferum fatia , dixit: per funera septem]
Efferor: exsulta; victrixque inimica triumpha.
Cur autem victrix? miferae mihi plura superfunt ,

H5

75

280

[ocr errors]

Quam

285

290

295

300

Quam tihi felici. post tot quoque funera vinco.
Dixerat, infonuit contento neruus ab arcu :
Qui, praeter Nioben vnam, conterruit omnes.
Illa malo eft audax. stabant cum vestibus atris
Ante toros fratrum demiflo crine sorores.
E quibus vna trahens haerentia viscere tela,
Impofito fratri, moribunda relanguit ore.
Altera , folari miseram conata parentem ,
Conticuit fubito; duplicataque vulnere caeco est.
[ Oraque non preslit, nifi poftquam fpiritus exit. ]
Haec fruftra fugiens collabitur ; illa forori
Immoritur: latet haec; illam trepidare videres.
Sexque datis leto, diuersaque vulnera passis ,
Vltima reftabat: quam toto corpore mater ,
Tota veste tegens, Vnam, minimamque relinque;
De multis minimam posco, clamauit, et vnam.
Dumque rogat; pro qua rogat, occidit. orba resedit
Exanimes inter natos, nātasque, virumque ;
Diriguitque malis. nullos mouet aura capillos.
In vultu color eft fine fanguine : lumina maestis
Stant immota genis : nihil eft in imagine viui.
Ipsa quoque interius cum duro lingua palato
Congelat, et venae desistunt pofle moueri.
Nec flecti ceruix, nec brachia reddere gestus,
Nec pes ire potest. intra quoque viscera saxum eft.
Flet tamen ,et 'validi circumdata turbine venti
In patriam rapta eft. vbi fixa cacumine montis
Liquitur, et lacrimas etiamnum marmora manant.

Tum vero tanti manifestam numinis iram,
Femina virque, timent: cultuque impenfius omnes
Magna gemelliparae venerantur numina Diuae.
Vtque fit , a facto propiore priora renarrant.
E quibus vnus ait: Lyciae quoque fertilis agris
Haud impune Deam veteres fpreuere coloni.
Res obscura quidem est ignobilitate virorum ;
Mira tamen. vidi praesens stagnumque, locumque
Prodigio notuni ; nam me iam grandior aeuo,

305

310

315

320

325

330

335

Impatiensque viae genitor deducere lectos
luslerat inde boues ; gentisque illius eunti
Ipse ducem dederat. cum quo dum pafcua lustro,
Ecce lacus medio facrorum nigra fauilla
Ara vetus ftabat, trémulis circumdata cannis.
Restitit; et pauido, Faueas mihi, murmure dixit
Dux meus : et simili, Faueas, ego murmure dixi.
Naïadum , Faunine, foret tamen ara rogabam,
Indigenaeue Dei ; cum talia reddidit hospes :
Non hac, o iuuenis, montanum numen in ara est.
Illa fuam vocat hanc, cui quondam regia luno
Orbe interdixit: quam vix erratica Delos
Orantem accepit, tum cum leuis insula nabat.
Illic, incumben's cum Palladis arbore palmae ,
Edidit inuita geminos Latona nouerca.
Hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur :
Inque suo portaffe sinu , duo numina, natos.
Jainque Chimaeriferae, cum Sol grauis vreret arua ,
Finibus in Lyciae, longo Dea fefla labore ,
Sidereo ficcata fitim collegit ab aestu :
Vberaque ebiberant auidi lactantia nati.
Forte lacum melioris aquae prospexit in imis
Vallibus : agrestes illic fruticosa legebant
Vimina cum iuncis, gratamque paludibus vluam.
Accessit, pofitoque genu Titania terram
Preffit; vt hauriret gelidos potura liquores.
Rustica turba vetant. Dea sic adfata vetantes :
Quid prohibetis aquis ? vsus communis aquarum.
Nec folem proprium Natura , nec aëra fecit ,
Nec tennes vndas. ad publica munera veni.
Quae tamen vt detis supplex peto. non ego nostros
Abluere hic artus, lassataque membra parabam :
Sed releuare fitim. caret os humore loquentis ;
Et fauces arent; vixque est via vocis in illis.
Hauftus aquae mihi nectar erit : vitamque fatebor
Accepiffe fimul. vitam dederítis in vnda.
Hi quoque vos moueant; qui noftro brachia tendunt

340

345

350

355

Parua

[ocr errors]
« AnteriorContinua »