Imatges de pàgina
PDF
EPUB

65

70

75

80

Vesper, et occiduo quae littora Sole tepescunt ,
Proxima sunt zephyro: Scythiam Septemque trionem
Horrifer inuasit Boreas; contraria tellus
Nubibus adsiduis, pluuioque madescit ab Austro.
Haec super imposuit liquidum, et grauitate carentem ,
Aethera, nec quidquam terrenae faecis habentem.
Vix ea limitibus dissepserat omnia certis;
Cum, quae pressa diu massa latuere sub illa ,
Sidera coeperunt toto efferuescere coelo.
Neu regio foret vlla fuis animantibus orba,
Astra tenent coeleste folum , formaeque Deorum :
Cesserunt nitidis habitandae piscibus vndae :
Terra feras. cepit: volucres agitabilis aër.
Sanctius his animal, mentisque capacius altae
Deerat adhuc, et quod dominari in cetera poflet.
Natus homo est. fiue hunc diuino femine fecit
Ille opifex rerum, mundi melioris origo:
Siue recens tellus, seductaque nuper ab alto
Aethere, cognati retinebat femina coeli.
Quam fatus Täpeto, mixtam fluuialibus vndis,
Finxit in effigiem moderantum cuncta Deorum.
Pronaque cum fpe&tent animalia cętera terram ;
Os homini sublime dedit: coelumque tueri
Iusfit, et erectos ad fidera tollere vultus.
Sic, modo quae fuerat rudis et fine iniagine, tellus
Induit ignotas hominum conuersa figuras.

Aurca prima fata est aetas, quae, vindice nullo,
Sponte fua, fine lege, fidem rectumque colebat.
Poena metusque aberant. nec verba minacia fixo
Aere legebantur: nec fupplex turba timebant
Iudicis ora sui: sed erant fine iudice tuti,
Nondum caesa suis, peregrinum vt viseret orbem,
Montibus , in liquidas pinus defcenderat vndas :
Nullaque mortales, praeter fua, littora norant.
Nondum praecipites cingebant oppida foslae:
Non tuba directi, non aeris cornua flexi,
Non galeae, non enfis , erant. fine militis vsu

A 5

90

95

Mollia

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Mollia securae peragebant otia mentes.
Ipsa quoque immunis, rastroque intacta, nec vllis
Saucia vomeribus , per se dabat omnia tellus :
Contentique cibis, nullo cogente, creatis ,
Arbuteos foetus, montanaque fraga legebant,
Cornaque, et in duris haerentia mora rubetis ;
Et quae deciderant patula Iouis arbore glandes."
Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris
Mulcebant Zephyri natos sine semine flores.
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat :
Nec renouatus ager grauidis canebat aristis,
Flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant :
Flanaque de viridi stillabant ilice mella.

Postquam, Saturno tenebrofa iu Tartara miflo ,
Sub Joue mundus erat; fubiit argentea proles,
Auro deterior, fuluo pretiofior aere.
Iuppiter antiqui contraxit tempora veris:
Perque hiemes, aestusque, et inaequales autumnos
Et breue ver, spatiis exegit quatuor annum.
Tum primum ficcis aër feruoribus vstus
Canduit : et ventis glacies adftricta pependit.
Tum primum subiere domos. doinus antra fuerunt ,
Et denli frutices, et vinctae cortice virgae.
Semina tum primum longis Cerealia sulcis
Obruta sunt, preffique iugo gemuere iuuenci.
Tertia poft illas successit aënea proles,
Saeuior ingeniis, et ad horrida promtior arma ;
Nec scelerata tamen. De duro eft vltima ferro.
Protinus irrumpit venae peioris in aenum
Omne nefas. fugere pudor, verumque, fidesque :
In quorum subiere locum, fraudesque, dolique,
Infidiaeque, et vis, et amor sceleratus hahendi.
Vela dabant ventis ; nec adhuc bene nouerat illos
Nauita : quaeque diu fteterant in montibus altis,
Fluctibus ignotis insultauere carinae.
Communemque prius, ceu lumina Solis et auras ,
Cautus humum longo signauit limite menfor.

120

I25

130

135

Nec

[merged small][merged small][ocr errors]

Nec tantum fegetes alimentaque debita diues
Poscebatur humus; , sed itum est in viscera terrae:
Quasque recondiderat, Stygiisque admouerat vmbris,
Effodiuntur opes, irritamenta malorum.
Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum
Prodierant. prodit bellum, quod pugnat vtroque ,
Sanguineaque manu crepitan.ia concutit arma.
Viuitur ex rapto. non hospes ab hofpite tutus ,
Non focer a genero : fratrum quoque gratia rara eft.
Imminet exitio vir coniugis, illa mariti :
Lurida terribiles miscent aconita nouercae :
* Filius ante diem patrios inquirit in annos.
Vieta iacet pietas. et virgo caede madentes,
Vltima coelestûm, terras Astraea reliquit.

Neue foret terris fecurior arduus aether;
Adfectasse ferunt regnum coeleste Gigantas :
Altaque congestos struxisse ad fidera montes.
Tum pater omnipotens miffo perfregit Olympum
Fulmine, et excuffit subiecto Pelio Oflam.
Obruta mole sua cum corpora dira iacerent;
Perfusam multo natorum fanguine terram
Incaluiffe ferunt, calidumque animafle cruorem :
Et, ne nulla ferae ftirpis monumenta manerent,
In faciem vertiffe hominum. sed et illa propago
Contemtrix Superâm, saeuaeque auidiffima caedis ,
Et violenta fuit: fcires e fanguine natos.

uae pater vt fumma vidit Saturnius arce;
Ingemit: et, facto nondum vulgata recenti ,
• Foeda Lycaoniae referens conuiuia menfae ,

Ingentes animo, et dignas Ioue concipit iras;
Confiliumque vocat. tenuit mora nulla vocatos.
Eft via fublimis , coelo manifesta sereno:
Lattea nomen habet ; candore notabilis ipfo.
Hac iter est Superis ad magni tecta Tonantis ,
Regalemque domum. dextra laeuaque Deorum
Atria nobilium valuis celebrantur apertis.
Plebs habitant diuersa locis. a fronte potentes

155

160

165

170

Coeli.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Coelicolae , clarique suos posuere penates.
Hic locus eft; quem, fi verbis audacia detur ,
Haud timeam magni dixifle Palatia coeli.
Ergo, vbi marmoreo Superi sedere recessu,
Celsior ipse loco, sceptroque innixus eburno,
Terrificam capitis concussit terque quaterque
Caesariem; cum qua terram, mare, fidera, mouit.
Talibus inde modis ora indignantia foluit:
Non ego pro mundi regno magis anxius illa
Tempestate fui, qua centum quisque parabant
Iniicere anguipedum captiuo brachia coelo.
Nam, quamquam ferus hoftis erat, tamen illud ab vno
Corpore, et ex vna pendebat origine bellum.
Nunc mihi, qua totum Nereus circumtonat orbem,
Perdendnm mortale genus. per flumina iuro
Infera, sub terras Stygio labentia luco,
Cuncta prius tentata : sed immedicabile vulnus
Ense recidendum, ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi Semidei, sunt rustica numina Nymphae,
Faunique, Satyrique, et monticolae Siluani :
Quos quoniam coeli nondum dignamur honore,
Quas dedimus, certe terras habitare sinamus.
An fatis, o Superi, tutos fore creditis illos,
Cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque, regoque,
Struxerit infidias, notus feritate Lycaon ?
Confremuere omnes: ftudiisque ardentibus ausum
Talia deposcunt. fic, cum manus impia faeuit
Sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen ,
Attonitum tantae subito terrore ruinae
Humanum genus est; totusque perhorruit orbis.
Nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum,
Quam fuit illa loui. qui poftquam voce manuque
Murmura compreffit ; tenuere filentia cuncti.
Substitit vt clamor, pressus grauitate regentis ;
Iuppiter hoc iterum sermone filentia rumpit :
Ille quidem poenas (curam hanc dimittite ) foluit ;
Quod tamen admissum, quae fit vindicta, docebo.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

215

220

225

Contigerat noftras infamia temporis aures:
Quan cupiens falsam, fummo delabor Olympo,
Et Deus humana lustro fub imagine terras.
Longa mora est, quantum noxae fit vbique repertum ,
Enumerare : minor fuit ipsa infamia vero.
Maenala transieram, latebris horrenda ferarum,
Et cum Cylleno gelidi pineta Lycei.
Arcados hinc fedes et inhofpita tecta tyranni
Ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.
Signa dedi, venisse Deum ; vulgusque precari
Coeperat. irridet primo pia vota Lycaon.
Mox ait , Experiar, Deus hic, discrimine aperto,
Au fit mortalis : nec erit dubitabile verum.
Noéte grauem fomno, nec opina perdere morte
Me parat, haec illi placet experientia veri.
Nec contentus eo, misli de gente Molossa
Obsidis vnius iugulum mucrone refoluit:
Atque ita semineces partim feruentibus artus
Mollit aquis, partim fubiecto torruit igni.
Quos simul impofuit menfis; ego vindice flamma
In domino dignos euerti tecta Penates.
Teritus ille fugit ; nactusque filentia ruris
Exululat, frustraque loqui conatur: ab ipso
Colligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis
Vertitur in pecudes : et nunc quoque fanguine gaudet.
In villos abeunt veftes , in crura lacerti ;
Fit lupus, et veteris seruat vestigia formae.
Canities eadem eft, eadem violentia vultu :
lidem oculi lucent: eadem feritatis imago.

Occidit vna domus: fed non domus vna perire
Digna fuit. qua terra patet, fera regnat Erinnys.
In facinus iuraffe putes. dent ocius omnes,
Quas meruere pati (fic stat sententia ) poenas.
Dicta louis pars voce probant, stimulosque furenti
Adiiciunt. alii partes adfenfibus implent.
Eft tamen humani generis iactura dolori
Omnibus : et, quae fit terrae ,

mortalibus orbae ,

230

235

240

245

Forma

« AnteriorContinua »