Nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon. Delius in coruo, proles Semeleïa capro, Fele soror Phoebi, niuea Saturnia vacca Pisce Venus latuit, Cyllenius Ibidis alis.
Haétenus ad citharam vocalia mouerat ora: Poscimur Aonides. fed forsitan otia non sint; Noc noftris praebere vacet tibi cantibus aurem. Ne dubita, vestrumque mihi refer ordine carmen, Pallas ait: nemorisque leui confedit in vmbra. Musa refert: Dedimus summam certaminis vni. Surgit, et immiffos hedera collecta capillos Calliope querulas praetentat pollice chordas: Atque haec percuffis fubiungit carmina neruis.
Prima Ceres vnco glebam dimouit 'aratro : Prima dedit fruges, alimentaque mitia terris : Prima dedit leges. Cereris sumus omnia munus. Illa canenda mihi est. vtinam modo dicere possem Carmina digna Deae! certe Dea carmine digna eft. Vasta giganteis ingesta est insula membris Trinacris; et magnis subiectum molibus vrguet Aethereas ausum fperare Typhoëa sedes. Nititur ille quidem , pugnatque resurgere saepe: Dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro: Laeua, Pachyne , tibi; Lilibaeo crura premuntur : Degrauat Aetna caput: sub qua resupinus arenas Eiectat, fiammamque fero vomit ore Typhoeeus. Saepe remoliri luctatur pondera terrae ; Oppidaque, et magnos euoluere corpore montes. Inde tremit tellus: et Rex pauet ipse filentum, Ne pateat, latoque folum retegatur hiatu; Immiflusque dies trepidantes terreat vmbras. Hanc metuens cladem tenebrofa sede tyrannus Exierat : curruque atrorum vectus equorum Ambibat Siculae cautus fundamina terrae. Poftquam exploratum fatis eft loca nulla labare ; Depositique metus : videt hunc Erycina vagantem
![[ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA105&img=1&zoom=3&q=corpore&cds=1&sig=ACfU3U2NKDykyeso9FJs-Na5Q1IQzKeCuw&edge=0&edge=stretch&ci=-5,870,18,33)
Monte suo residens, natumque amplexa volucrem ; Arma, manusque meae, mea, nate, potentia , dixit, Illa , quibus superas omnes, cape tela, Cupido, Inque Dei pectus celeres molire sagittas, Cui triplicis ceffit fortuna nouissima regni. Tu Superos, ipsumque Iouem, tu numina ponti Victa domas, ipsumque, regit qui numina ponti. Tartara quid ceffant ? cur non matrisque, tuumque Imperium profers ? agitur pars tertia mundi. Et tamen in coelo, quae iam patientia nostra est, Spernimur: ac mecum vires tenuantur Amoris. Pallada nonne vides, iaculatricemque Dianam Abfceffiffe mihi? Cereris quoque filia virgo, Si patiemur, erit: nam spes adfectat easdem. At tu, pro socio fi qua est mea gratia regno, Iunge Deam patruo. dixit Venus. ille pharetram Soluit : et arbitrio matris de mille sagittis Vnam fepofuit. fed qua ec acutior vlla, Nec minus incerta est, nec quae magis audiat arcumi Oppositoque genn curuauit flexile cornu : Inque cor hamata percussit arundine Ditem. Haud procul Hennaeis lacus eft a moenibus altae , Nomine Pergus, aquae. non illo plura Caystros Carmina cygnorum labentibus audit in vndis. Silua coronat aquas, cingens latus omne; suisque Frondibus, vt velo, Phoebeos fubmouet ictus. Frigora dant rami, Tyrios humus humida flores. Perpetuum ver est. quo dum Proserpina luco Ludit, et aut violas, aut candida lilia carpit; Dumque puellari studio calathosque, finumque Implet, et aequales certat superare legendo ; Paene fimul visa eft, dile£taque, raptaque Diti : Vsque adeo properatur amor. Dea territa maesto Et matrem, et comites, fed matrem faepius, ore Clamat. ei, vt summa veftem laniarat ab ora, Collecti flores tunicis cecidere remislis. Tantaque fimplicitas puerilibus adfuit annis :
Haec quoque virgineum mouit iactura dolorem. Raptor agit currus, et nomine quemque vocatos Exhortatur equos. quorum per colla iubasque Excutit obscura tinctas ferrugine habénas. Perque lacus altos, et olentia sulfure fertur
405 Stagna Palicorum, rupta feruentia terra: Et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho, Inter inaequales posuerunt moenia portus. Eft medium Cyanes, et Pisaeae Arethufae , Quod coït angustis inclusum cornibus aequor.
410 Hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine di&um est , Inter Sicelidas Cyane celeberrima Nymphas; Gurgite quae medio sumina tenus exstitit aluo, Agnouitque Deum: Nec longius ibitis, inquit. Non potes inuitae Cereris gener esse. roganda;
AIS Non rapienda fuit, quod fi componere magnis Parua mihi fas est; et me dilexit Anapis. Exorata tamen, nec, vt haec, exterrita napfi. Dixit: et, in partes diuersas brachia tendens , Obstitit. haud vltra tenuit Saturnius iram :
420 Terribilesque hortatus equos, in gurgitis ima Contortum valido sceptrum regale lacerto Condidit. icta viam tellus in Tartara fecit: Et pronos currus medio cratere recepit. At Cyane, raptamque Deam, contemtaque fontis Tura sui maerens, inconsolabile vulnus Mente gerit tacita ; lacrimisque absumitur omnis: Et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas Extenuatur aquas. molliri membra videres : Ofľa pati flexus: vngues posuisse rigorem :
430 Primaque de tota tenuiffima quaeque liquescunt; Caerulei crines, digitique, et crura, pedesque: Nam breuis in gelidas membris exilibus vndas Tranfitus est, poft haec tergumque, humerique , latusque, Pectoraque in tenues abeunt euanida riuos.
435 Denique pro viuo vitiatas sanguine venas Lympha subit: restatque nihil, quod prendere poffis.
Interea pauidae nequidquam filia matri Omnibus est terris, omni quaefita profundo. Illam non rutilis veniens Aurora capillis Cessantem vidit, non Hesperus ; illa duabus Flammifera pinus manibus fuccendit ab Aetna ; l'erque pruinosas tulit irrequieta tenebras. Rursus, vt alma dies hebetarat fidera, natam Solis ad occasum, Solis quaerebat ab ortu. Fefla labore fitim collegerat; oraque nulli Colluerant fontes : cum tectam stramine vidit Forte casam; paruasque fores pulfauit: at inde Prodit anus, Diuamque videt, lymphamque roganti Dulce dedit, tosta quod coxerat ante polenta. Dum bibit illa datum ; duri puer oris et audax Constitit ante Deam: risitque, auidamque vocauit. Offensa est: neque adhuc epota parte loquentem Cum liquido mixta perfudit Diua polenta. Combibit os maculas ; et, qua modo brachia geffit, Crura gerit: cauda est mutatis addita membris ; Inque breuem formam, ne sit vis magna nocendi , Contrahitur : paruaque minor menfura lacerta est. Mirantem, flentemque, et tangere monstra parantem Fugit anum ; latebramque petit: aptumque colori Nomen habet, variis stellatus corpora guttis.
Quas Dea per terras, et quas errauerit vndas, Dicere longa mora est. Quaerenti defuit orbis. Sicaniam repetit. dumque omnia lustrat eundo, Venit et ad Cyanen: ea, ni mutata fuisset, Omnia narrasset. fed et os, et lingua. volenti Dicere non aderant: nec, quo loqueretur, habebat. Signa tamen manifesta dedit : notamque parenti ,, Illo forte loco delapsam, gurgite facro Persephones zonam sunimis oftendit in vndis, Quam simul agnouit, tamquam tum denique raptam Scisset, inornatos laniauit Diua capillos : Et repetita suis percuffit pectora palmis. Nec fcit adhuc; vbi fit: terras tamen increpat omnes ;
Ingratasque vocat, nec frugum munere dignas. Trinacriam ante alias, in qua veftigia damni Repperit. ergo illic faena vertentia glebas Fregit aratra manu: parilique irata colonos Ruricolasque boues leto dedit: aruaque iuffit Fallere depositum; vitiataque semina fecit. Fertilitas terrae latum vulgata per orbem , Cassa iacet: primis segetes moriuntur in herbis : Et modo sol nimius, nimius modo corripit imber." Sideraque, ventique nocent: anidaeque volucres Semina iacta legunt : lolium, tribulique fatigant Triticeas messes, et inexpugnabile gramen. Cum caput Eleis Alpheïas extulit vndis, Rorantesque comas a fronte remouit ad aures : Atque ait: 0 toto quaefitae virginis orbe, Et frugum genetrix, immensos fifte labores : Neue tibi fidae violenta irascere terrae. Terra nihil meruit; patuitque inuita rapinae. Nec sum pro patria fupplex: huc hospita veni. Pisa mihi patria est : et ab Elide ducimus ortum. Sicaniam peregrina colo: sed gratior omni Haec mihi terra solo est. hos nunc Arethufa penates, Hanc habeo sedem ; quam tu, mitissima, ferua. Mota loco cur sim, tantique per aequoris vndas Aduėhar Ortygiam, veniet narratibus hora Tempestiua meis : cum tu curisque leuata , Et vultus melioris eris. mihi peruia tellus Praebet iter : subterque imas ablata cauernas Hic caput attollo: desuetaque fidera cerno. Ergo, dum Stygio fub terris gurgite labor, Visa tua eft oculis illic Proserpina noftris. Illa quidem tristis, nec adhuc interrita vultu ; Sed regina tamen, sed opaci maxima mundi ; Sed tamen inferni pollens matrona tyranni. Mater ad auditas stupuit, ceu saxea, voces : Attonitaeque diu fimilis fuit. vtque dolore Pulsa graui grauis eft amentia ; curribus auras
![[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]](https://books.google.cat/books/content?id=I8e5cibfXBoC&hl=ca&output=html_text&pg=PA108&img=1&zoom=3&q=corpore&cds=1&sig=ACfU3U3WmtOzwgVtV7wwP_MES-ar7aZzqw&edge=0&edge=stretch&ci=878,908,60,771)
« AnteriorContinua » |