Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Nunc quoque formatus Libys eft cum cornibus Ammon.

Delius in coruo, proles Semeleïa capro,

Fele foror Phoebi, niuea Saturnia vacca,

Pisce Venus latuit, Cyllenius Ibidis alis.

Hactenus ad citharam vocalia mouerat ora:
Pofcimur Aonides. fed forfitan otia non fint;
Nec noftris praebere vacet tibi cantibus aurem.
Ne dubita, veftrumque mihi refer ordine carmen,
Pallas ait: nemorisque leui confedit in vmbra.
Mufa refert: Dedimus fummam certaminis vni.
Surgit, et immiffos hedera collecta capillos
Calliope querulas praetentat pollice chordas:
Atque haec percuffis fubiungit carmina neruis.

330

335

340

Prima Ceres vnco glebam dimouit aratro :
Prima dedit fruges, alimentaque mitia terris :
Prima dedit leges. Cereris fumus omnia munus.
Illa canenda mihi eft. vtinam modo dicere poffem
Carmina digna Deae! certe Dea carmine digna eft.
Vasta giganteis ingefta eft infula membris
Trinacris; et magnis fubiectum molibus vrguet
Aethereas aufum fperare Typhoëa fedes.

345

Nititur ille quidem, pugnatque refurgere faepe:
Dextra fed Aufonio manus eft fubiecta Peloro:
Laeua, Pachyne, tibi; Lilibaeo crura premuntur:
Degrauat Aetna caput: fub qua refupinus arenas
Eiectat, flammamque fero vomit ore Typhoeeus.
Saepe remoliri lu&tatur pondera terrae;

350

Oppidaque, et magnos euoluere corpore montes.
Inde tremit tellus: et Rex pauet ipfe filentum,
Ne pateat, latoque folum retegatur hiatu;
Immiffusque dies trepidantes terreat vmbras.
Hanc metuens cladem tenebrofa fede tyrannus
Exierat: curruque atrorum vectus equorum
Ambibat Siculae cautus fundamina terrae.
Poftquam exploratum fatis eft loca nulla labare;
Depofitique metus: videt hunc Erycina vagantem

355

360

Monte

Monte fuo refidens, natumque amplexa volucrem;
Arma, manusque meae, mea, nate, potentia, dixit,

3 Illa, quibus fuperas omnes, cape tela, Cupido,
Inque Dei pectus celeres molire fagittas,

Cui triplicis ceffit fortuna nouiffima regni.

Tu Superos, ipfumque Iouem, tu numina ponti
Victa domas, ipfumque, regit qui numina ponti.
Tartara quid ceffant? cur non matrisque, tuumque
Imperium profers? agitur pars tertia mundi.

Et tamen in coelo, quae iam patientia noftra eft,
Spernimur: ac mecum vires tenuantur Amoris.
Pallada nonne vides, iaculatricemque Dianam
Abfceffiffe mihi? Cereris quoque filia virgo,
Si patiemur, erit: nam fpes adfectat easdem.
At tu, pro focio fi qua eft mea gratia regno,

365

370

375

Iunge Deam patruo. dixit Venus. ille pharetram

Soluit et arbitrio matris de mille fagittis

380

Vnam fepofuit. fed qua nec acutior vlla,

Nec minus incerta eft, nec quae magis audiat arcum.

Oppofitoque genu curuauit flexile cornu:

Inque cor hamata percuffit arundine Ditem.

Haud procul Hennaeis lacus eft a moenibus altae,

385

Nomine Pergus, aquae. non illo plura Cayftros

Carmina cygnorum labentibus audit in vndis.
Silua coronat aquas, cingens latus omne; fuisque
Frondibus, vt velo, Phoebeos fubmouet ictus.

Frigora dant rami,

Perpetuum ver eft.

Tyrios humus humida flores.
quo dum Proferpina luco

Ludit, et aut violas, aut candida lilia carpit;
Dumque puellari ftudio calathosque, finumque
Implet, et aequales certat fuperare legendo;
Paene fimul vifa eft, dilectaque, raptaque Diti:
Vsque adeo properatur amor. Dea territa maesto
Et matrem, et comites, fed matrem faepius, ore
Clamat. et, vt fumma veftem laniarat ab ora,
Collecti flores tunicis cecidere remiflis.

Tantaque fimplicitas puerilibus adfuit annis:

G

390

395

400

Haec

Haec quoque virgineum mouit iactura dolorem.
Raptor agit currus, et nomine quemque vocatos
Exhortatur equos. quorum per colla iubasque
Excutit obfcura tintas ferrugine habenas.
Perque lacus altos, et olentia fulfure fertur
Stagna Palicorum, rupta feruentia terra:

Et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,

405

Inter inaequales pofuerunt moenia portus.
Eft medium Cyanes, et Pifaeae Arethufae,
Quod coït anguftis inclufum cornibus aequor.

410

Hic fuit, a cuius ftagnum quoque nomine dictum est,

Inter Sicelidas Cyane celeberrima Nymphas;

Gurgite quae medio fumma tenus exftitit aluo,

Agnouitque Deum: Nec longius ibitis, inquit.
Non potes inuitae Cereris gener effe. roganda;
Non rapienda fuit, quod fi componere magnis
Parua mihi fas eft; et me dilexit Anapis.
Exorata tamen, nec, vt haec, exterrita nupfi.
Dixit: et, in partes diuerfas brachia tendens,
Obftitit. haud vltra tenuit Saturnius iram :
Terribilesque hortatus equos, in gurgitis ima
Contortum valido fceptrum regale lacerto
Condidit. icta viam tellus in Tartara fecit:

415

420

Et pronos currus medio cratere recepit.

At Cyane, raptamque Deam, contemtaque fontis
Jura fui maerens, inconfolabile vulnus

425

Mente gerit tacita; lacrimisque abfumitur omnis:

Et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas

Extenuatur aquas. molliri membra videres :

Offa pati flexus: vngues pofuiffe rigorem:

430

Primaque de tota tenuiffima quaeque liquefcunt;

Caerulei crines, digitique, et crura, pedesque:

Nam breuis in gelidas membris exilibus vndas

Tranfitus eft, poft haec tergumque, humerique, latusque,

Pectoraque in tenues abeunt euanida riuos.

435

Denique pro viuo vitiatas fanguine venas

Lympha fubit: reftatque nihil, quod prendere poffis.

Interea pauidae nequidquam filia matri
Omnibus eft terris, omni quaefita profundo.
Illam non rutilis veniens Aurora capillis
Ceffantem vidit, non Hefperus; illa duabus
Flammifera pinus manibus fuccendit ab Aetna ;
Perque pruinofas tulit irrequieta tenebras.
Rurfus, vt alma dies hebetarat fidera, natamı
Solis ad occafum, Solis quaerebat ab ortu.
Feffa labore fitim collegerat; oraque nulli
Colluerant fontes: cum tectam ftramine vidit
Forte cafam; paruasque fores pulfauit: at inde

Prodit anus, Diuamque videt, lymphamque roganti
Dulce dedit, tofta quod coxerat ante polenta.
Dum bibit illa datum; duri puer oris et audax
Conftitit ante Deam: rifitque, auidamque vocauit.
Offenfa eft: neque adhuc epota parte loquentem
Cum liquido mixta perfudit Diua polenta.
Combibit os maculas; et, qua modo brachia geffit,
Crura gerit: cauda eft mutatis addita membris:
Inque breuem formam, ne fit vis magna nocendi,
Contrahitur: paruaque minor menfura lacerta eft.
Mirantem, flentemque, et tangere monftra parantem
Fugit anum; latebramque petit: aptumque colori
Nomen habet, variis ftellatus corpora guttis.

Quas Dea per terras, et quas errauerit vndas,

[blocks in formation]

Dicere longa mora eft. Quaerenti defuit orbis.

Sicaniam repetit. dumque omnia luftrat eundo,
Venit et ad Cyanen: ea, ni mutata fuiffet,
Omnia narraffet. fed et os, et lingua. volenti

465

Dicere non aderant: nec, quo loqueretur, habebat.

Signa tamen manifefta dedit: notamque parenti,

Illo forte loco delapfam, gurgite facro

Perfephones zonam funimis oftendit in vndis.

470

Quam fimul agnouit, tamquam tum denique raptam
Sciffet, inornatos laniauit Diua capillos:

Et repetita fuis percuffit pectora palmis.

Nec fcit adhuc; vbi fit: terras tamen increpat omnes;

Ingratasque vocat, nec frugum munere dignas.
Trinacriam ante alias, in qua veftigia damni
Repperit. ergo illic faeua vertentia glebas
Fregit aratra manu: parilique irata colonos
Ruricolasque boues leto dedit: aruaque iuffit
Fallere depofitum; vitiataque femina fecit.
Fertilitas terrae latum vulgata per orbem,
Caffa iacet: primis fegetes moriuntur in herbis:

Et modo fol nimius, nimius modo corripit imber."
Sideraque, ventique nocent: auidaeque volucres
Semina iacta legunt: lolium, tribulique fatigant

475

480

485

Triticeas meffes, et inexpugnabile gramen.

Cum caput Eleis Alpheïas extulit vndis,

Rorantesque comas a fronte remouit ad aures :
Atque ait: O toto quaefitae virginis orbe,
Et frugum genetrix, immenfos fifte labores:
Neue tibi fidae violenta irafcere terrae.
Terra nihil meruit; patuitque inuita rapinae.
Nec fum pro patria fupplex: huc hospita veni.
Pifa mihi patria eft: et ab Elide ducimus ortum.
Sicaniam peregrina colo: fed gratior omni

400

495

Haec mihi terra folo eft. hos nunc Arethufa penates,
Hanc habeo fedem; quam tu, mitiffima, ferua.

Mota loco cur fim, tantique per aequoris vndas
Aduehar Ortygiam, veniet narratibus hora
Tempeftiua meis: cum tu curisque leuata,
Et vultus melioris eris. mihi peruia tellus
Praebet iter fubterque imas ablata cauernas
Hic caput attollo: defuetaque fidera cerno.
Ergo, dum Stygio fub terris gurgite labor,
Vifa tua eft oculis illic Proferpina noftris.
Illa quidem triftis, nec adhuc interrita vultu ;
Sed regina tamen, fed opaci maxima mundi ;
Sed tamen inferni pollens matrona tyranni.
Mater ad auditas ftupuit, ceu faxea, voces:
Attonitaeque diu fimilis fuit. vtque dolore
Pulfa graui grauis eft amentia; curribus auras

[merged small][ocr errors]
« AnteriorContinua »