Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Id se solerti furtim, dum traditur, astu
Supposita cepisse manu: perque abdita longe,
Deviaque, et silvis horrentia saxa fragosis
Gorgoneas tetigisse domos: passimque per agros,
Perque vias vidisse hominum simulacra, ferarumque,
In silicem ex ipsis visa conversa Medusa:

780

Se tamen horrendae clipei, quod laeva gerebat,
Aere repercusso formam aspexisse Medusae:

Dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat,
Eripuisse caput collo: pennisque fugacem

785

Pegason, et fratrem, matris de sanguine natos.

Addidit et longi non falsa pericula cursus:

Quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto:

Et quae iactatis tetigisset sidera pennis.

Ante expectatum tacuit tamen. Excipit unus

790

E numero procerum, quaerens, cur sola sororum
Gesserit alternis immistos crinibus angues.

Hospes ait: Quoniam scitaris digna relatu,
Accipe quaesiti causam. Clarissima forma,
Multorumque fuit spes invidiosa procorum
Illa: nec in tota conspectior ulla capillis
Pars fuit. Inveni, qui se vidisse referret.
Hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae
Dicitur. Aversa est, et castos aegide vultus
Nata Iovis texit: neve hoc impune fuisset,
Gorgoneum turpes crinem mutavit hydros.
Nunc quoque, ut attonitus formidine terreat hostes,
Pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues.

795

800

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER QUINTUS.

5

Dumque

umque ea Cephenum medio Danaeïus heros
Agmine commemorat; fremitu regalia turbae
Atria complentur: nec coniugialia festa

Qui canat, est clamor; sed qui fera nuntiet arma.
Inque repentinos convivia versa tumultus
Assimulare freto possis, quod saeva quietum
Ventorum rabies motis exasperat undis.

Primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
Fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam,
10 En, ait, en, adsum praereptae coniugis ultor.
Nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum
Iupiter, eripient. Conanti mittere Cepheus,

Quid facis? exclamat: quae te, germane, furentem Mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis 15 Redditur? hac vitam servatae dote rependis?

Quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit:
Sed grave Nereïdum numen, sed corniger Ammon,
Sed quae visceribus veniebat bellua ponto
Exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est,
20 Quo peritura fuit. Nisi si, crudelis, id ipsum
Exigis, ut pereat: luctuque levabere nostro.

Scilicet haud satis est, quod, te spectante, revincta est,
Et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti;
Insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis,
25 Praemiaque eripies? qnae si tibi magna videntur;
Ex illis scopulis, ubi erant affixa, petisses:

Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus.

Ferre, quod et meritis et voce est pactus: eumque
Non tibi, sed certae praelatum intellige morti.
Ille nihil contra: sed et hunc, et Persea vultu
Alterno spectans, petat hunc ignorat, an illum.
Cunctatusque brevi, contortam viribus hastam,
Quantas ira dabat, nequidquam in Persea misit.
Ut stetit illa toro; stratis tum denique Perseus
Exsiluit, teloque ferox inimica remisso
Pectora rupisset, nisi post altaria Phineus
Isset: et, indignum! scelerato profuit ara.

30

35

Fronte tamen Rhoeti non irrita cuspis adhaesit:

Qui postquam cecidit, ferrumque ex osse revulsum est,

Palpitat, et positas adspergit sanguine mensas.

40

Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras:

Telaque coniiciunt: et sunt, qui Cephea dicant

Cum genero debere mori. Sed limine tecti

Exierat Cepheus, testatus iusque, fidemque,
Hospitiique deos, ea, se prohibente, moveri.

45

Bellica Pallas adest; et protegit aegide fratrem,

Datque animos. Erat Indus Athis, quem, flumine Gange Edita, Limnate vitreis peperisse sub antris

Creditur, egregius forma: quam divite cultu
Augebat, bis adhuc octonis integer annis,

50

Indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat
Aureus: ornabant aurata monilia collum,

Et madidos myrrha curvum crinale capillos.

Ille quidem iaculo quamvis distantia misso

Figere doctus erat; sed tendere doctior arcus.

55

Tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus
Stipite, qui media positus fumabat in aula,
Perculit; et fractis confudit in ossibus ora.

Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus
Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi
Et comes, et veri non dissimulator amoris;
Postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam
Deploravit Athin; quos ille tetenderat, arcus
Arripit, et, Mecum tibi sint certamina, dixit:
Nec longum pueri fato laetabere, quo plus
Invidiae, quam laudis, habes. Haec omnia nondum
Dixerat; emicuit nervo penetrabile telum,
Vitatumque, tamen sinuosa veste pependit.

60

65

Vertit in hunc harpen, spectatam caede Medusae,
Acrisioniades, adigitque in pectus. At ille
Iam moriens, oculis sub nocte natantibus atra,

70

[ocr errors]

Circumspexit Athin: seque acclinavit in illum,
Et tulit ad manes iunctae solatia mortis.

Ecce! Syenites, genitus Methione, Phorbas,
75 Et Libys Amphimedon, avidi committere pugnam,
Sanguine, quo tellus late madefacta tepebat,
Conciderant lapsi: surgentibus obstitit ensis,
Alterius costis, iugulo Phorbantis adactus.
At non Actoriden Erithon, cui lata bipennis
80 Telum erat, hamato Perseus petit ense: sed altis
Exstantem signis, multaeque in pondere massae,
Ingentem manibus tollit cratera duabus,

Infregitque viro. Rutilum vomit ille cruorem,
Et resupinus humum moribundo vertice pulsat.
85 Inde Semiramio Polydaemona sanguine cretum,
Caucasiumque Abarin, Sperchionidenque Lycetum,
Intonsumque comas Elycen, Phlegiamque, Clytumque
Sternit: et adstructos morientum calcat acervos.
Nec Phineus ausus concurrere cominus hosti,
90 Intorquet iaculum: quod detulit error in Idan,
Expertem frustra belli, et neutra arma secutum.
Ille tuens oculis immitem Phinea torvis,

Quandoquidem in partes, ait, attrahor, accipe, Phineu, Quem fecisti hostem, pensaque hoc vulnere vulnus. 95 Iamque remissurus tractum de corpore telum Sanguine defectos cecidit collapsus in artus. Hic quoque Cephenum post regem primus Odites Ense iacet Clymeni: Prothoënora perculit Hypseus: Hypsea Lyncides. Fuit et grandaevus in illis 100 Emathion, aequi cultor, timidusque deorum: Quem quoniam prohibent anni bellare, loquendo Pugnat, et incessit, scelerataque devovet arma. Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis Demetit ense caput, quod protinus incidit arae: 105 Atque ibi semanimi verba exsecrantia lingua Edidit, et medios animam exspiravit in ignes. Hinc gemini fratres, Broteasque et caestibus Ammon Invicti, vinci si possent caestibus enses,

Phinea cecidere manu; Cererisque sacerdos

110 Ampycus, albenti velatus tempora vitta.

Tu quoque, läpetide, non hos adhibendus in usus; Sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres; Jussus eras celebrare dapes, festumque canendo. Cui procul adstanti, plectrumque imbelle tenenti, 115 Pettalus irridens, Stygiis cane caetera, dixit,

Manibus: et laevo mucronem tempore figit.
Concidit, et digitis morientibus ille retentat
Fila lyrae, casuque canit miserabile carmen.
Non sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormas:
Raptaque de dextro robusta repagula posti
Ossibus illidit mediae cervicis. At ille
Procubuit terrae, mactati more iuvenci.
Demere tentabat laevi quoque robora postis
Cinyphius Pelates: tentanti dextera fixa est
Cuspide Marmaridae Corythi, lignoque cohaesit.
Haerenti latus hausit Abas: nec corruit ille,
Sed retinente manum moriens e poste pependit.
Sternitur et Menaleus, Perseïa castra secutus,
Et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri;
Dives agri Dorylas: quo non possederat alter
Latius, aut totidem tollebat farris acervos.
Huius in obliquo missum stetit inguine ferrum:

Letifer ille locus. Quem postquam vulneris auctor
Singultantem animam, et versantem lumina vidit

120

125

130

Bactrius Halcyoneus, Hoc, quod premis, inquit, habeto. 135
De tot agris terrae: corpusque exsangue reliquit.
Torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam
Ultor Abantiades, media quae nare recepta
Cervice exacta est, in partesque eminet ambas.

Dumque manum Fortuna iuvat; Clythiumque, Claninque, 140
Matre satos una, diverso vulnere fudit.

Nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto

Fraxinus acta femur: iaculum Clanis ore momordit.

Occidit et Celadon Mendesius: occidit Astreus,

Matre Palaestina, dubio genitore creatus:
Aethionque sagax quondam ventura videre,
Nunc ave deceptus falsa: regisque Thoactes

145

Armiger, et caeso genitore infamis Agyrtes.

Plus tamen exhausto superest: namque omnibus unum

150

Opprimere est animus. Coniurata undique pugnant
Agmina pro causa, meritum impugnante fidemque.
Hac pro parte socer frustra pius, et nova coniux
Cum genetrice favent, ululatuque atria complent.
Sed sonus armorum superat, gemitusque cadentum:
Pollutosque semel multo Bellona Penates

Sanguine perfundit, renovataque praelia miscet.
Circueunt unum Phineus, et mille secuti

Phinea. Tela volant hiberna grandine plura

Praeter utrumque latus, praeterque et lumen, et aures.

155

« AnteriorContinua »