Imatges de pàgina
PDF
EPUB

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER TERTIUS.

5

Iamque deus, posita fallacis imagine tauri,

Se confessus erat, Dictaeaquae rura tenebat;
Cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam
Imperat: et poenam, si non invenerit, addit
Exsilium, facto pius et sceleratus eodem.
Orbe pererrato, quis enim deprendere possit
Furta Jovis? profugus patriamque iramque parentis
Vitat Agenorides; Phoebique oracula supplex
Consulit, et, quae sit tellus habitanda, requirit.
10 Bos tibi, Phoebus ait, solis occurret in arvis,
Nullum passa iugum, curvique immunis aratri.
Hac duce carpe vias, et, qua requieverit herba,
Moenia fac condas, Boeotiaque illa vocato.

Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro;
15 Incustoditam lente videt ire iuvencam,
Nullum servitii signum cervice gerentem.
Subsequitur, presso que legit vestigia gressu,
Auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.
Iam vada Cephisi, Panopesque evaserat arva:
20 Bos stetit, et tollens spatiosam cornibus altis
Ad coelum frontem, mugitibus impulit auras:
Atque ita, respiciens comites sua terga sequentes,
Procubuit, teneraque latus submisit in herba.
Cadmus agit grates, peregrinaeque oscula terrae
25 Figit, et ignotos montes agrosque salutat.
Sacra Iovi facturus erat: iubet ire ministros,
Et petere e vivis libandas fontibus undas.

Silva vetus stabat, nulla violata securi,
Et specus in medio, virgis ac vimine densus,
Efficiens humilem lapidum compagibus arcum,
Uberibus fecundus aquis; hoc conditus antro
Martius anguis erat, cristis praesignis et auro:
Igne micant oculi: corpus tumet omne veneno:
Tresque vibrant linguae: triplici stant ordine dentes.
Quem postquam Tyria lucum de gente profecti
Infausto tetigere gradu, demissaque in undas
Urna dedit sonitum; longum caput extulit antro
Coeruleus serpens, horrendaque sibila misit.
Effluxere urnae manibus, sanguisque relinquit
Corpus, et attonitos subitus tremor occupat artus.
Ilie volubilibus squamosos nexibus orbes
Torquet, et immensos saltu sinuatur in arcus:
Ac media plus parte leves erectus in auras

Despicit omne nemus: tantoque est corpore, quanto,
Si totum spectes, geminas qui separat Arctos.
Nec mora: Phoenicas, sive illi tela parabant,
Sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque,
Occupat; hos morsu, longis complexibus illos,
Hos necat afflatos funesti tabe veneni.
Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras:
Quae mora sit sociis, miratur Agenore natus,
Vestigatque viros. Tegimen derepta leoni
Pellis erat: telum splendenti lancea ferro,
Et iaculum, teloque animus praestantior omni.
Ut nemus intravit, letataque corpora vidit,
Victoremque supra spatiosi corporis hostem
Tristia sanguinea lambentem vulnera lingua;
Aut ultor vestrae, fidissima corpora, mortis,
Aut comes, inquit, ero. Dixit: dextraque molarem
Sustulit, et magnum magno conamine misit.

Illius impulsu cum turribus ardua celsis

Moenia mota forent; serpens sine vulnere mansit.
Loricaeque modo squamis defensus, et atrae
Duritia pellis, validos cute repulit ictus.
At non duritia iaculum quoque vincit eadem,
Quod medio lentae fixum curvamine spinae
Constitit, et toto descendit in ilia ferro.
Ille, dolore ferox, caput in sua terga retorsit,
Vulneraque adspexit, fixumque hastile momordit.
Idque, ubi vi multa partem labefecit in omnem,
Vix tergo eripuit: ferrum tamen ossibus haeret.

[blocks in formation]

Tum vero, postquam solitas accessit ad iras Plaga recens, plenis tumuerunt guttura venis: Spumaque pestiferos circumfluit albida rictus: 75 Terraque rasa sonat squamis; quique halitus exit Ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.

Ipse modo immensum spiris facientibus orbem
Cingitur: interdum longa trabe rectior exit.
Impete nunc vasto, ceu concitus imbribus amnis,
80 Fertur, et obstantes proturbat pectore silvas.
Cedit Agenorides paullum, spolioque leonis
Sustinet incursus, instantiaque ora retardat
Cuspide praetenta. Furit ille, et inania duro
Vulnera dat ferro: frangitque in acumine dentes.
85 Iamque venenifero sanguis manare palato

Coeperat, et virides adspergine tinxerat herbas;
Sed leve vulnus erat: quia se retrahebat ab ictu,
Laesaque colla dabat retro, plagamque sedere
Cedendo arcebat nec longius ire sinebat.

90 Donec Agenorides coniectum in gutture ferrum
Usque sequens pressit: dum retro quercus eunti
Obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix.
Pondere serpentis curvata est arbor, et imae
Parte flagellari gemuit sua robora caudae.
95 Dum spatium victor victi considerat hostis;

Vox subito audita est, neque erat cognoscere promtum,
Unde, sed audita est; Quid, Agenore nate, peremtum
Serpentem spectas? et tu spectabere serpens.
Ille diu pavidus, pariter cum mente colorem
100 Perdiderat; gelidoque comae terrore rigebant.
Ecce! viri fautrix, superas delapsa per auras.
Pallas adest: motaeque iubet supponere terrae
Vipereos dentes, populi incrementa futuri.
Paret: et, ut presso sulcum patefecit aratro,
105 Spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.
Inde, fide maius, glebae coepere moveri,
Primaque de sulcis acies apparuit hastae.
Tegmina mox capitum picto nutantia cono,
Mox humeri pectusque, onerataque brachia telis
110 Existunt: crescitque seges clipeata virorum.
Sic, ubi tolluntur festis aulaea theatris,

Surgere signa solent, primumque ostendere vultum,
Caetera paullatim: placidoque educta tenore
Tota patent, imoque pedes in margine ponunt.
115 Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat:

Ne cape, de populo, quem terra creaverat, unus
Exclamat, nec te civilibus insere bellis.
Atque ita terrigenis rigido de fratribus unum
Cominus ense ferit; iaculo cadit eminus ipse.
Hic quoque, qui leto dederat, non longius illo
Vivit, et expirat, modo quas acceperat, auras.
Exemploque pari furit omnis turba, suoque
Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.
Iamque brevis spatium vitae sortita iuventus
Sanguineam trepido plangebant pectore matrem,
Quinque superstitibus: quorum fuit unus Echion.
Is sua iecit humi, monitu Tritonidis, arma,
Fraternaeque fidem pacis petiitque, deditque.
Hos operis comites habuit Sidonius hospes;
Cum posuit iussam Phoebeïs sortibus urbem.
Iam stabant Thebae: poteras iam, Cadme,
Exsilio felix soceri tibi Marsque Venusque
Contigerant. Huc adde genus de coniuge tanta,

videri

120

125

130

Tot natos, natasque, et, pignora cara, nepotes:

Hos quoque iam iuvenes. Sed, scilicet, ultima semper
Exspectanda dies homini: dicique beatus

135

Ante obitum nemo supremaque funera debet.

Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas

Causa fuit luctus, alienaque cornua fronti

Addita, vosque canes satiatae sanguine herili.

140

At bene si quaeras, Fortunae crimen in illo,

Non scelus invenies; quod enim scelus error habebat?

Mons erat, infectus variarum caede ferarum:

[blocks in formation]

Propositum repetamus opus. Nunc Phoebus utraque
Distat idem terra, finditque vaporibus arva.
Sistite opus praesens, nodosaque tollite lina.
Iussa viri faciunt, intermittuntque laborem.

Vallis erat, piceis et acuta densa cupressu, Nomine Gargaphie, succinctae cura Díanae:

155

Cuius in extremo est antrum nemorale recessu,
Arte laboratum nulla: simulaverat artem
Ingenio natura suo: nam pumice vivo,

160 Et levibus tophis nativum duxerat arcum.
Fons sonat a dextra, tenui perlucidus unda,
Margine gramineo patulos incinctus hiatus.
Hic dea silvarum, venatu fessa, solebat
Virgineos artus liquido perfundere rore.
165 Quo postquam subiit; Nympharum tradidit uni
Armigerae iaculum, pharetramque, arcusque retentos:
Altera depositae subiecit brachia pallae:

Vincla duae pedibus demunt: nam doctior illis
Ismenis Crocale sparsos per colla capillos
170 Colligit in nodum; quamvis erat ipsa solutis.
Excipiunt laticem Nepheleque, Hyaleque, Rhanisque,
Et Psecas, et Phiale, funduntque capacibus urnis.
Dumque ibi perluitur solita Titania lympha;
Ecce! nepos Cadmi, dilata parte laborum,
175 Per nemus ignotum non certis partibus errans,
Pervenit in lucum: sic illum fata ferebant.
Qui simul intravit rorantia fontibus antra;
Sicut erant, viso nudae sua pectora Nymphae
Percussere viro, subitisque ululatibus omne
180 Implevere nemus, circumfusaeque Dianam
Corporibus texere suis. Tamen altior illis
Ipsa dea est, colloque tenus supereminet omnes.
Qui color infectis adversi solis ab ictu
Nubibus esse solet, aut purpureae Aurorae:
185 Is fuit in vultu visae sine veste Dianae.

Quae quanquam comitum turba est stipata suarum;
In Jatus obliquum tamen adstitit, oraque retro
Flexit: et ut vellet promtas habuisse sagittas,
Quas habuit, sic hausit aquas, vultumque virilem
190 Perfudit, spargensque comas ultricibus undis,
Addidit haec cladis praenuntia verba futurae:
Nunc tibi me posito visam velamine narres.
Si poteris narrare, licet. Nec plura minata,
Dat sparso capiti vivacis cornua cervi:

195 Dat spatium collo, summasque cacuminat aures:
Cum pedibusque manus, cuin longis brachia mutat
Cruribus, et velat maculoso vellere corpus.
Additus et pavor est. Fugit Autonoeïus heros,
Et se tam celerem cursu miratur in ipso.
200 Ut vero solitis sua cornua vidit in undis,

Me miserum! dicturus erat: vox nulla secuta est.
Ingemuit; vox illa fuit; lacrimaeque per ora
Non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit.

« AnteriorContinua »