Imatges de pàgina
PDF
EPUB

600 Rara per ignotos spargentem cernit Achivos
Tela Parin: fassusque deum, Quid spicula perdis
Sanguine plebis? ait; si qua est tibi cura tuorum,
Vertere in Aeaciden, caesosque ulciscere fratres.
Dixit: et ostendens sternentem Troïa ferro
605 Corpora Peliden, arcus obvertit in illum,
Certaque letifera direxit spicula dextra.
Quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,
Hoc fuit. Ille igitur tantorum victor, Achille,
Vinceris a timido Graiae raptore maritae!
610 At si femineo fuerat tibi Marte cadendum';
Thermodontiaca malles cecidisse bipenni.

Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi
Nominis, Aeacides, caput insuperabile bello,
Arserat; armarat deus idem, idemque cremarat.
615 Iam cinis est; et de tam magno restat Achille
Nescio quid, parvam quod non bene compleat urnam.
At vivit, totum quae gloria compleat orbem.
Haec illi mensura viro respondet, et hac est
Par sibi Pelides; nec inania Tartara sentit.
620 Ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere possis,
Bella movet clipeus, dequearmis arma feruntur.
Non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,
Non minor Arides, non bello maior et aevo
Poscere, non alii: soli Telamone creato,
625 Laërtaque fuit tantae fiducia laudis.

A se Tantalides onus invidiamque removit,
Argolicosque duces mediis considere castris
Jussit, et arbitrium litis traiecit in omnes.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER TERTIUS DECIMUS.

Consedere duces, et, vulgi stante corona,
Surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax.
Utque erat impatiens irae, Sigeïa torvo
Littora respexit, classemque in littore, vultu;
Intendensque manus, Agimus, pro Iupiter! inquit,
Ante rates causam, et mecum confertur Vlixes!
At non Hectoreis dubitavit cedere flammis,
Quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.
Tutius est igitur fictis contendere verbis,

5

Quam pugnare manu. Sed nec mihi dicere promtum,
Nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci,
Quantum acie valeo, tantum valet iste loquendo.
Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
Esse reor, vidistis enim: sua narret Ulixes,

10

Quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.
Praemia magna peti fateor: sed demit honorem
Aemulus. Aiaci non est tenuisse superbum,
Sit licet hoc ingens, quidquid speravit Ulixes.
Iste tulit pretium iam nunc certaminis huius;
Quo cum victus erit, mecum certasse feretur.
Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,
Nobilitate potens essem, Telamone creatus,
Moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit,
Littoraque intravit Pagasaea Colcha carina.
Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic
Reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget.
Aeacon agnoscit summus, prolemque fatetur

15

20

25

Jupiter esse suam. Sic ab love tertius Aiax.
Nec tamen haec series in causa prosit, Achivi,
80 Si mihi cum magno non est communis Achille.
Frater erat: fraterna peto. Quid sanguine cretus
Sisyphio, furtisque, et fraude simillimus illi,
Inserit Aeacidis alienae nomina gentis?

An quod in arma prior, nulloque sub indice veni,
35 Arma neganda mihi? potiorque videbitur ille,
Ultima qui cepit, detrectavitque furore
Militiam ficto; donec sollertior isto,

Sed sibi inutilior, timidi commenta retexit
Naupliades animi, vitataque traxit in arma?
40 Optima nunc sumat, qui sumere noluit ulla;
Nos inhonorati, et donis patruelibus orbi,
Obtulimus qui nos ad prima pericula, simus.
Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset;
Nec comes hic Phrygias unquam venisset ad arces
45 Hortator scelerum! non te, Poeantia proles,

Expositum Lemnos nostro cum crimine haberet:
Qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris
Saxa moves gemitu, Laërtiadaeque precaris,
Quae meruit: quae, si di sunt, non vana preceris.
50 Et nunc ille eadem nobis iuratus in arma,

Heu! pars una ducum, quo successore sagittae
Herculis utuntur, fractus morbo que fameque,
Velaturque, aliturque avibus; volucresque petendo
Debita Troianis exercet spicula fatis.

55 Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen.
Mallet et infelix Palamedes esse relictus.

Viveret: aut certe letum sine crimine haberet.
Quem male convicti nimium memor isté furoris
Prodere rem Danaam finxit, fictumque probavit
60 Crimen, et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.
Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis,

Aut nece. Sic pugnat, sic est metuendus Ulixes.
Qui, licet eloquio fidum quoque Nestora vincat,
Haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen
65 Esse rear nullum: qui, cum imploraret Ulixen
Vulnere tardus equi, fessusque senilibus annis,
Proditus a socio est. Non haec mihi crimina fingi,
Scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum
Corripuit, trepidoque fugam exprobravit amico.
70 Adspiciunt oculis Superi mortalia iustis.

En eget auxilio, qui non tulit: utque reliquit,

Sic linquendus erat. Legem sibi dixerat ipse.
Conclamat socios. Adsum; videoque trementem,
Pallentemque metu, et trepidantem morte futura.
Opposui molem clipei, texique iacentem;

Servavique animam, minimum est hoc laudis, inertem.
Si perstas certare, locum redeamus in illum;
Redde hostem, vulnusque tuum, solitumque timorem,
Post clipeumque late, et mecum contende sub illo.
At postquam eripui, cui standi vulnera vires
Non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.
Hector adest, secumque deos in proelia ducit:
Quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe,
Sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris.
Hunc ego sanguineae successu caedis ovantem
Cominus ingenti resupinum pondere fudi:
Hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
Sustinui: sortemque meam vovistis, Achivi:
Et vestrae valuere preces. Si quaeritis huius
Fortunam pugnae; non sum superatus ab illo.
Ecce ferunt Troës ferrumque, ignemque, Iovemque
In Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes?
Nempe ego mille meo protexi pectore puppes,

75

80

85

90

Spem vestri reditus. Date tot pro navibus arma.

Quod si vera licet mihi dicere, quaeritur istis,

95

Quam mihi, maior honos, coniunctaque gloria nostra est;

[blocks in formation]

Dividite, et maior pars sit Diomedis in illis.

Quo tamen haec Ithaco? qui clam, qui semper inermis

Rem gerit, et furtis incautum decipit hostem?

Ipse nitor galeae, claro radiantis ab auro,

105

Insidias prodet, manifestabitque latentem.
Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex
Poudera tanta feret: nec non onerosa, gravisque
Pelias esse potest imbellibus hasta lacertis.
Nec clipeus, vasti caelatus imagine mundi,
Conveniet timidae, nataeque ad furta sinistrae.
Debilitaturum quid de petis, improbe, munus?
Quod tibi si populi donaverit error Achivi;

Cur spolieris, erit: non, cur metuaris ab hoste.
Et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis,

110

115

Tarda futura tibi est, gestamina tanta trahenti.
Adde, quod iste tuus, tam raro proelia passus,
Integer est clipeus: nostro, qui tela ferendo
Mille patet plagis, novus est successor habendus.
120 Denique, quid verbis opus est? spectemur agendo;
Arma viri fortis medios mittantur in hostes:
Inde iubete peti, et referentem ornate relatis.
Finierat Telamone satus, vulgique secutum
Ultima murmur erat; donec Laërtius heros
125 Adstitit, atque oculos paulum tellure moratos
Sustulit ad proceres, exspectatoque resolvit
Ora sono: neque abest facundis gratia dictis.
Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi;
Non foret ambiguus tanti certaminis heres,
130 Tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille.
Quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt
Fata, (manuque simul veluti lacrimantia tersit
Lumina,) quis magno melius succedat Achilli,
Quam per quem magnus Danais successit Achilles?
135 Huic modo ne prosit, quod, ut est, hebes esse videtur;
Neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi,

Profuit ingenium: meaque haec facundia, si qua est,
Quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est,
Invidia careat: bona nec sua quisque recuset.

140 Nam genus, et proavos, et quae non fecimus ipsi,
Vix ea nostra voco. Sed enim, quia retulit Aiax
Esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor
Jupiter est, totidemque gradus distamus ab illo.
Nam mihi Laërtes pater est, Arcesius illi,

145 Jupiter huic: neque in his quisquam damnatus, et exsul.
Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis
Altera nobilitas. Deus est in utroque parente.
Sed neque materno quod sum generosior ortu,
Nec mihi, quod pater est fraterni sanguinis insons,
150 Proposita arma peto: meritis expendite causam.
Dummodo quod fratres Telamon, Peleusque fuerunt.
Aiacis meritum non sit: nec sanguinis ordo,
Sed virtutis honos spoliis quaeratur in istis.
Aut si proximitas, primusque requiritur heres;
155 Est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi.

Quis locus Aiaci? Phthiam Scyronve ferantur.
Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli.

Num petit ille tamen, num sperat, ut auferat arma?
Ergo operum quoniam nudum certamen habetur;

« AnteriorContinua »