Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Bubasides videre nurus: quibus illa relictis

Caras, et armiferos Lelegas, Lyciamque pererrat

645

Iam Cragon, et Lymiren, Xanthique reliquerat undas,
Quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,
Pectus et ora leae, caudam serpentis habebat.
Deficiunt silvae: cum tu lassata sequendo
Procidis, et, dura positis tellure capillis,
Bybli, jaces, frondesque tuo premis ore caducas.
Saepe etiam Nymphae teneris Lelegeïdes ulnis
Tollere conantur: saepe, ut moderetur amori,
Praecipiunt: surdaeque adhibent solatia menti.
Muta iacet, viridesque suis terit unguibus herbas
Byblis, et humectat lacrimarum gramina rivo.
Naïdas his venam, quae nunquam arescere posset,

650

655

Supposuisse ferunt: quid enim dare maius habebant?
Protinus, ut secto piceae de cortice guttae,

Utve tenax gravida manat tellure bitumen;

660

Utve sub adventum spirantis lene Favoni

Sole remollescit, quae frigore constitit unda;

Sic lacrimis consumta suis Phoebeïa Byblis

Vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis

Nomen habet dominae, nigraque sub ilice manat.
Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes
Implesset monstri; si non miracula nuper
Iphide mutata Crete propiora tulisset.

665

Proxima Gnosiaco nam quondam Phaestia regno
Progenuit tellus, ignoto nomine Ligdum,

670

Ingenua de plebe virum. Nec census in illo

Nobilitate sua maior: sed vita fidesque

Inculpata fuit. Gravidae qui coniugis aures

Vocibus his movit, cum iam prope partus adesset:

Quae voveam duo sunt: minimo ut relevere labore;

675

Utque marem parias. Onerosior altera sors est,

Et vires Fortuna negat. Quod abominor, ergo
Edita forte tuo fuerit si femina partu;
Invitus mando; pietas, ignosce! necetur.
Dixerat: et lacrimis vultum lavere profusis,
Tam qui mandabat, quam cui mandata dabantnr.
Sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum
Sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto.
Certa sua est Ligdo sententia. Iamque ferendo
Vix erat illa gravem maturo pondere ventrem;
Cum medio noctis spatio, sub imagine somni,
Inachis ante torum, pompa comitata suorum,

680

685

Aut stetit, aut visa est. Inerant lunaria fronti Cornua, cum spicis nitido flaventibus auro, 690 Et regale decus; cum qua latrator Anubis, Sanctaque Bubastis, variusque coloribus Apis: Quique premit vocem, digitoque silentia suadet; Sistraque erant, nunquamque satis quaesitus Osiris Plenaque somniferi serpens peregrina veneni. 695 Cum, velut excussam somno, et manifesta videntem Sic affata dea est: Pars o Telethusa mearum, Pone graves curas, mandataque falle mariti. Nec dubita, cum te partu Lucina levarit, Tollere quidquid erit. Dea sum auxiliaris, opemque 700 Exorata fero; nec te coluisse quereris

Ingratum numen. Monuit, thalamoque recessit. Laeta toro surgit, purasque ad sidera supplex Cressa manus tollens, rata sint sua visa precatur. Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras 705 Expulit, et nata est ignaro femina patri;

Iussit ali mater, puerum mentita: fidemque Res habuit: neque erat facti nisi conscia nutrix. Vota pater solvit, nomenque imponit avitum: Iphis avus fuerat. Gavisa est nomine mater, 710 Quod commune foret, nec quemquam falleret illo. Impercepta pia mendacia fraude latebant. Cultus erat pueri: facies, quam sive puellae, Sive dares puero, fieret formosus uterque. Tertius interea decimo successerat annus; 715 Cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Iänthen: Inter Phaestiadas quae laudatissima formae Dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste.

Par aetas, par forma fuit: primasque magistris Accepere artes, elementa aetatis, ab isdem. 720 Hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et aequum Vulnus utrique tulit; sed erat fiducia dispar. Coniugii pactaeque exspectat tempora taedae, Quamque virum putat esse, suum fore credit Iänthe. Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget 725 Hoc ipsum flammas: ardetque in virgine virgo. Vixque tenens lacrimas, Quis me manet exitus, inquit, Cognita quam nulli, quam prodigiosa, novaeque Cura tenet Veneris? Si di mihi parcere vellent, Perdere debuerant: si non et perdere vellent; 730 Naturale malum saltem et de more dedissent. Nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum.

Vrit oves aries: sequitur, sua femina cervum.
Sic et aves coëunt: interque animalia cuncta
Femina femineo correpta cupidine nulla est.
Vellem nulla forem. Ne non tamen omnia Crete
Monstra ferat; taurum dilexit filia Solis,
Femina nempe marem. Meus est furiosior illo,
Si verum profitemur, amor. Tamen illa secuta est
Spem Veneris, tamen illa dolis et imagine vaccae
Passa bovem est: et erat, qui deciperetur, adulter.
Huc licet e toto sollertia confluat orbe,
Ipse licet revolet ceratis Daedalus alis;
Quit faciet? num me puerum de virgine doctis
Artibus efficiet? num te mutabit, Iänthe?
Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi:
Consiliique inopes et stultos excutis ignes?

735

740

745

Quit sis nata vide: nisi te quoque decipis ipsam;

Et pete quod fas est: et ama, quod femina debes.

Spes est, quae capiat: spes est, quae pascat amorem.
Hanc tibi res adimit: non te custodia caro

750

Arcet ab amplexu, nec cauti cura mariti:

Non patris asperitas, non se negat ipsa roganti.

Nec tamen est potiunda tibi: nec, ut omnia fiant,

Esse potes felix; ut dique hominesque laborent.

Nunc quoque votorum pars nulla est vana meorum:
Dique mihi faciles, quidquid valuere, dederunt.
Quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus:
At non vult natura, potentior omnibus istis;

755

Quae mihi sola nocet. Venit ecce! optabile tempus:
Luxque iugalis adest, ut iam mea fiat Jänthe;
Nec mihi continget: mediis sitiemus in undis.

760

Pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis

Sacra; quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?
Pressit ab his vocem. Nec lenius altera virgo

Aestuat: utque celer venias, Hymenaee, precatur.

765

Quod petit haec, Telethusa timens, modo tempora differt:

Nunc, ficto languore moram trahit. Omina saepe,

Visaque causatur.

Sed iam consumserat omnem

Materiam ficti: dilataque tempora taedae
Institerant, unusque dies restabat. At illa
Crinalem capiti vittam nataeque sibique

770

Detrahit: et passis aram complexa capillis,

Isi, Paraetonium, Mareoticaque arva, Pharonque

Quae colis, et septem digestum in cornua Nilum ;
Fer, precor, inquit, opem, nostroque medere timori.

775

OVID. II.

Р

170 P. OVIDII NASONIS METAM. LIB. IX.

Te, Dea, te quondam, tuaque haec insignia vidi: Cunctaque cognovi, comitesque, facesque, sonumque Sistrorum, memorique animo tua iussa notavi. Quod videt haec lucem, quod non ego punior ipsa; 780 Consilium, monitumque tuum est. Miserere duarum, Auxilioque iuva. Lacrimae sunt verba secutae. Visa dea est movisse suas, et noverat, aras: Et templi tremuere fores, imitataque Lunam Cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum. 785 Non secura quidem, fausto tamen omine laeta Mater abit templo. Sequitur comes Iphis euntem, Quam solita est, maiore gradu: nec candor in ore Permanet et vires augentur: et acrior ipse est Vultus et incomtis brevior mensura capillis:

790 Plusque vigoris adest, habuit quam femina. Iam, quae
Femina nuper eras, puer es. Date munera templis :
Nec timida gaudete fide: Dant munera templis:
Addunt et titulum: titulus brève carmen habebat:
Dona puer solvit, quae femina voverat, Iphis.
795 Postera lux radiis latum patefecerat orbem ;

Cum Venus, et Iuno, sociosque Hymenaeus ad ignes
Conveniunt: potiturque sua puer Iphis Iänthe.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER

DECIMUS.

Inde per immensum croceo velatus amictu
Aëra digreditur, Ciconumque Hymenaeus ad oras
Tendit; et Orphea nequidquam voce vocatur.
Adfuit ille quidem; sed nec sollennia verba,
Nec laetos vultus, nec felix attulit omen.

Fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo
Usque fuit, nullosque invenit motibus ignes.
Exitus auspicio gravior: nam nupta, per herbas
Dum nova Naïadum turba comitata vagatur,
Occidit, in talum serpentis dente recepto.

Quam satis ad superas postquam Rhodopeïus auras
Deflevit vates; ne non tentaret et umbras,
Ad Styga Taenaria est ausus descendere porta:

5

10

Perque leves populos, simulacraque functa sepulcris,
Persephonen adiit, inamoenaque regna tenentem
Vmbrarum dominum; pulsisque ad carmina nervis
Sic ait: O positi sub terra numina mundi,
In quem recidimus, quidquid mortale creamur;
Si licet, et, falsi positis ambagibus oris,

15

Vera loqui sinitis; non huc, ut opaca viderem
Tartara, descendi; nec uti villosa colubris
Terna Medusaei vincirem guttura monstri.
Causa viae coniux, in quam calcata venenum
Vipera diffudit, crescentesque abstulit annos.
Posse pati volui: nec me tentasse negabo:

Vicit Amor. Supera deus hic bene notus in ora est:
An sit et hic, dubito: sed et hic tamen auguror esse.

[blocks in formation]
« AnteriorContinua »