Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Res habuit: neque erat facti nisi conscia nutrix.
Vota pater solvit, nomenque imponit avitum.
Iphis avus fuerat. Gavisa est nomine mater,
Quod commune foret, nec quemquam falleret illo.
Impercepta piâ mendacia fraude latebant.
Cultus erat pueri: facies, quam sive puellæ,
Sive dares puero, fieret formosus uterque.
Tertius interea decimo successerat annus;
Cùm pater, Iphi, tibi flavam despondet Iänthen:
Inter Phæstiadas quæ laudatissima formæ
Dote fuit virgo, Dictao nata Teleste.

Par ætas, par forma fuit: primasque magistris
Accepere artes, elementa ætatis, ab isdem.

710

720

Hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et æquum
Vulnus utrique tulit. Sed erat fiducia dispar.
Conjugii pactæque exspectat tempora tædæ,
Quamque virum putat esse, suum fore credit Iänthe.
Iphis amat, quâ posse frui desperat, et auget
Hoc ipsum flammas: ardetque in virgine virgo.
Vixque tenens lacrimas, Quis me manet exitus, inquit,
Cognita quam nulli, quam prodigiosa, novæque
Cura tenet Veneris? Si Dî mihi parcere vellent:
[Perdere debuerant: si non et perdere vellent;]
Naturale malum saltem et de more dedissent.
Nec vaccam vaccæ, nec equas amor urit equarum.
Urit oves aries: sequitur sua femina cervum.
Sic et aves coëunt; interque animalia cuncta
Femina femineo correpta cupidine nulla est.
Vellem nulla forem. Ñe non tamen omnia Crete
Monstra ferat; taurum dilexit filia Solis,
Femina nempe marem. Meus est furiosior illo,
Si verum profitemur, amor. Tamen illa secuta est
Spem Veneris: tamen illa dolis, et imagine vaccæ,
Passa bovem est: et erat, qui deciperetur, adulter.
Huc licèt è toto sollertia confluat orbe,
Ipse licèt revolet ceratis Dædalus alis;
Quid faciet? num me puerum de virgine doctis
Artibus efficiet? num te mutabit Iänthe?

731

740

750

Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi;
Consiliique inopes et stultos excutis ignes?
Quid sis nata vide: (nisi te quoque decipis ipsam)
Et pete quod fas est: et ama, quod femina debes.
[Spes est quæ capiat: spes est quæ pascat amorem.]
Hanc tibi res adimit: non te custodia caro
Arcet ab amplexu, nec cauti cura magistri.
Non patris asperitas, non se negat ipsa roganti.
Nec tamen est potiunda tibi: nec, ut omnia fiant,
Esse potes felix; ut Dique hominesque laborent.
Nunc quoque votorum pars una est vana meorum;
Dique mihi faciles, quidquid valuere, dederunt.
Quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus;
At non vult Natura, potentior omnibus istis ;
Quæ mihi sola nocet. Venit ecce optabile tempus:
Luxque jugalis adest: ut jam mea fiat länthe;
Nec mihi continget. Mediis sitiemus in undis. 760
Pronuba quid Juno, quid ad hæc, Hymenæe, venitis
Sacra; quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambæ ?
Pressit ab his vocem. Nec leniùs altera virgo
Estuat: utque celer venias, Hymenæe, precatur.
Quod petit hæc, Telethusa timens, modò tempora
differt:

770

Nunc ficto languore moram trahit. Omina sæpe,
Visaque caussatur. Sed jam consumserat omnem
Materiam ficti: dilataque tempora tædæ
Institerant; unusque dies restabat. At illa
Crinalem capiti vittam natæque sibique
Detrahit: et passis aram complexa capillis,
Isi, Parætonium, Mareoticaque arva, Pharonque
Quæ colis, et septem digestum in cornua Nilum;
Fer, precor, inquit, opem: nostroque medere timori.
Te Dea, te quondam, tuaque hæc insignia vidi :
Cunctaque cognovi; comitesque, facesque, sonumque
Sistrorum memorique animo tua jussa notavi.
Quòd videt hæc lucem, quòd non ego punior ipsa;
Consilium, monitumque tuum est. Miserere duarum,
Auxilioque juva. Lacrimæ sunt verba secuta. 780

Visa Dea est movisse suas (et moverat) aras.
Et templi tremuere fores, imitataque Lunam
Cornua fulserunt; crepuitque sonabile sistrum.
Non secura quidem, fausto tamen omine læta
Mater abit templo. Sequitur comes Iphis euntem,
Quàm solita est, majore gradu: nec candor in ore
Permanet; et vires augentur; et acrior ipse est
Vultus et incomtis brevior mensura capillis.
Plusque vigoris adest, habuit quàm femina. Jam, quæ
Femina nuper eras, puer es. Date munera templis :
Nec timidâ gaudete fide. Dant munera templis. 791
Addunt et titulum: titulus breve carmen habebat :
Dona puer solvit, quæ femina voverat, Iphis.
Postera lux radiis latum patefecerat orbem ;
Cùm Venus, et Juno, sociosque Hymenæus ad ignes
Conveniunt: potiturque suâ puer Iphis Iänthe.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER DECIMUS.

10

INDE per immensum croceo velatus amictu
Aera digreditur, Ciconumque Hymenæus ad oras
Tendit; et Orpheâ nequicquam voce rogatur.
Adfuit ille quidem: sed nec sollemnia verba,
Nec lætos vultus, nec felix attulit omen.
Fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo,
Usque fuit, nullosque invenit motibus ignes.
Exitus auspicio gravior: nam nupta, per herbas
Dum nova Naïadum turbâ comitata vagatur,
Decidit, in talum serpentis dente recepto.
Quam satis ad superas postquam Rhodopeïus auras
Deflevit vates; ne non tentaret et umbras,
Ad Styga Tænariâ est ausus descendere portâ.
Perque leves populos, simulacraque functa sepulcris,
Persephonen adiit, inamœnaque regna tenentem
Umbrarum dominum: pulsisque ad carmina nervis
Sic ait: O positi sub terrâ numina mundi,
In quem recidimus quidquid mortale creamur ;
Si licet, et, falsi positis ambagibus oris,
Vera loqui sinitis; non huc, ut opaca viderem
Tartara, descendi; nec utì villosa colubris
Terna Medusæi vincirem guttura monstri.
Caussa viæ conjux: in quam calcata venenum
Vipera diffudit; crescentesque abstulit annos.
Posse pati volui: nec me tentâsse negabo.
Vicit Amor. Superâ Deus hic bene notus in orâ est.

20

An sit et hîc, dubito: sed et hîc tamen auguror esse.
Famaque si veterem non est mentita rapinam,
Vos quoque junxit Amor. Per ego hæc loca plena
timoris,

Per Chaos hoc ingens, vastique silentia regni, 30
Eurydices, oro, properata retexite fila."

Omnia debemur vobis: paullumque morati,
Seriùs aut citiùs sedem properamus ad unam.
Tendimus huc omnes, hæc est domus ultima: vosque
Humani generis longissima regna tenetis.

Hæc quoque, cùm justos matura peregerit annos,
Juris erit vestri. Pro munere poscimus usum.
Quòd si fata negant veniam pro conjuge, certum est
Nolle redire mihi. Leto gaudete duorum.

50

Talia dicentem, nervosque ad verba moventem, 40
Exsangues flebant animæ. Nec Tantalus undam
Captavit refugam: stupuitque Ixionis orbis.
Nec carpsere jecur volucres: urnisque vacârunt
Belides: inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo.
Tum primùm lacrimis victarum carmine fama est
Eumenidum maduisse genas: nec regia conjux
Sustinet oranti, nec qui regit ima, negare:
Eurydicenque vocant. Umbras erat illa recentes
Inter: et incessit passu de vulnere tardo.
Hanc simul et legem Rhodopëius accipit heros,
Ne flectat retro sua lumina; donec Avernas
Exierit valles: aut irrita dona futura.
Carpitur acclivus per muta silentia trames,
Arduus, obscurus, caligine densus opacâ.
Nec procul abfuerunt telluris margine summæ.
Hic, ne deficeret, metuens, avidusque videndi,
Flexit amans oculos: et protinus illa relapsa est.
Brachiaque intendens, prendique et prendere certans,
Nil nisi cedentes infelix adripit auras.
Jamque iterum moriens non est de conjugé quidquam
Questa suo: quid enim nisi se quereretur amatam?
Supremumque vale, quod jam vix auribus ille
Acciperet, dixit: revolutaque rursus eódem est.

59

« AnteriorContinua »