Imatges de pàgina
PDF
EPUB

850

Et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem
Invenio corpusque meo mihi carius ulnis
Sontibus attollo: scissâque à pectore veste
Vulnera sæva ligo: conorque inhibere cruorem:
Neu me morte șuâ sceleratum deserat, oro.
Viribus illa carens, et jam moribunda, coëgit
Hæc se pauca loqui: Per nostri fœdera lecti,
Perque Deos supplex oro, superosque, meosque;
Per si quid merui de te bene; perque manentem
Nunc quoque, cùm pereo, caussam mihi mortis, amo-
rem;

Ne thalamis Auram patiare innubere nostris.
Dixit: et errorem tum denique nominis esse
Et sensi, et docui. Sed quid docuisse juvabat?
Labitur; et parvæ fugiunt cum sanguine vires.
Dumque aliquid spectare potest; me spectat: et in me
Infelicem animam nostroque exhalat in ore.
Sed vultu meliore mori secura videtur.
Flentibus hæc lacrimans heros memorabat; et ecce
Eacus ingreditur duplici cum prole, novoque
Milite; quem Cephalus cum fortibus accipit armis.

861

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER OCTAVUS.

10

JAM nitidum retegente diem, noctisque fugante
Tempora Lucifero, cadit Eurus; et humida surgunt
Nubila. Dant placidi cursum redeuntibus Austri
Eacidis, Cephaloque; quibus feliciter acti
Ante exspectatum portus tenuere petitos.
Interea Minos Lelegeïa litora vastat :
Prætentatque sui vires Mavortis in urbe
Alcathoi, quam Nisus habet; cui splendidus ostro
Inter honoratos medio de vertice canos
Crinis inhærebat, magni fiducia regni.
Sexta resurgebant orientis cornua Phoebes:
Et pendebat adhuc belli Fortuna; diuque
Inter utrumque volat dubiis Victoria pennis.
Regia turris erat vocalibus addita muris :
In quibus auratam proles Letoïa fertur
Deposuisse lyram: saxo sonus ejus inhæsit.
Sæpe illuc solita est adscendere filia Nisi;
Et petere exiguo resonantia saxa lapillo,
Tum cùm pax esset. Bello quoque sæpe solebat
Spectare ex illâ rigidi certamina Martis.

20

Jamque morâ belli procerum quoque nomina nôrat, Armaque, equosque, habitusque, Cydoneasque pha

retras.

Noverat ante alios faciem ducis Europæi;

Plùs etiam, quàm nôsse sat est. Hâc judice, Minos, Seu caput abdiderat cristatâ casside pennis,

30

30

40

In galeâ formosus erat: seu sumserat auro
Fulgentem clypeum, clypeum sumsisse decebat.
Torserat adductis hastilia lenta lacertis ;
Laudabat virgo junctam cum viribus artem.
Imposito patulos calamo sinuaverat arcus:
Sic Phoebum sumtis jurabat stare sagittis.
Cùm verò faciem demto nudaverat ære,
Purpureusque albi stratis insignia pictis
Terga premebat equi, spumantiaque ora regebat:
Vix sua, vix sanæ virgo Niseïa compos
Mentis erat. Felix jaculum, quod tangeret ille,
Quæque manu premeret, felicia frena vocabat.
Impetus est illi, (liceat modò) ferre per agmen
Virgineos hostile gradus: est impetus illi,
Turribus è summis in Gnosia mittere corpus
Castra; vel æratas hosti recludere portas:
Vel si quid Minos aliud velit. Utque sedebat
Candida Dictæi spectans tentoria regis;
Læter, ait, doleamne geri lacrimabile bellum,
In dubio est. Doleo, quòd Minos hostis amanti est.
Sed nisi bella forent, numquid mihi cognitus esset?
Me tamen acceptâ poterat deponere bellum
Obside: me comitem, me pacis pignus habere.
Si, quæ te peperit, talis, pulcherrime rerum,
Qualis es ipse, fuit; meritò Deus arsit in illâ.
O ego ter felix, si pennis lapsa per auras
Gnosiaci possim castris insistere regis:
Fassaque me, flammasque meas, quâ dote, rogarem,
Vellet emi! tantùm patrias ne poseeret arces.
Nam pereant potiùs sperata cubilia, quàm sim
Proditione potens: quamvis sæpe utile vinci
Victoris placidi fecit clementia multis.
Justa facit certè pro nato bella peremto;

50

In caussâque valet: caussamque tuentibus armis,
Ut puto, vincemur. Qui si manet exitus urbem; 60
Cur suus hæc illi reserabit moenia Mavors,

Et non noster amor? meliùs sine cæde, morâque,
Impensâque sui poterit superare cruoris.

Quàm metuo certè, ne quis tua pectora, Minos,
Vulneret imprudens! quis enim tam dirus, ut in te
Dirigere immitem, nisi nescius, audeat hastam?
Cœpta placent, et stat sententia tradere mecum
Dotalem patriam; finemque imponere bello.
Verùm velle parum est. Aditus custodia servat :
Claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum
Infelix timeo; solus mea vota moratur.

71

80

Dî facerent, sine patre forem! sibi quisque profectò
Fit Deus: ignavis precibus Fortuna repugnat.
Altera jamdudum succensa Cupidine tanto
Perdere gauderet, quodcumque obstaret amori.
Et cur ulla foret me fortior? ire per ignes,
Per gladios ausim. Neque in hoc tamen ignibus ullis,
Aut gladiis opus est: opus est mihi crine paterno.
Illa mihi est auro pretiosior: illa beatam
Purpura me, votique mei factura potentem.
Talia dicenti, curarum maxima nutrix
Nox intervenit; tenebrisque audacia crevit.
Prima quies aderat ; quâ curis fessa diurnis
Pectora somnus habet. Thalamos taciturna paternos
Intrat: et (heu facinus!) fatali nata parentem
Crine suum spoliat: prædâque potita nefandâ
Fert secum spolium sceleris; progressaque portâ
Per medios hostes (meritis fiducia tanta est)
Pervenit ad regem: quem sic adfata paventem:
Suasit amor facinus. Proles ego regia Nisi
Scylla, tibi trado patriosque meosque Penates.
Præmia nulla peto, nisi te. Cape pignus amoris
Purpureum crinem: nec me nunc tradere crinem,
Sed patrium tibi crede caput. Scelerataque dextrâ
Munera porrexit. Minos porrecta refugit;
Turbatusque novi respondit imagine facti :
Dî te submoveant, ô nostri infamia secli,
Orbe suo: tellusque tibi pontusque negentur.
Certè ego non patiar Jovis incunabula Creten,
Quæ meus est orbis, tantum contingere monstrum.
Dixit: et, ut leges captis justissimus auctor

90

101

Hostibus imposuit, classis retinacula solvi
Jussit; et æratas impelli remige puppes.
Scylla, freto postquam deductas nare carinas,
Nec præstare ducem sceleris sibi præmia vidit ;
Consumtis precibus violentam transit in iram :
Intendensque manus, sparsis furibunda capillis,
Quò fugis, exclamat, meritorum auctore relictâ,
O patriæ prælate meæ, prælate parenti?
Quò fugis, immitis? cujus victoria nostrum 110
Et scelus, et meritum est. Nec te data munera, nec te
Noster movit amor; nec quòd spes omnis in unum
Te mea congesta est? nam quò deserta revertar?
In patriam? superata jacet. Sed finge manere:
Proditione meâ clausa est mihi. Patris ad ora?
Quæ tibi donavi. Cives odere merentem :
Finitimi exemplum metuunt. Obstruximus orbem
Terrarum, nobis ut Crete sola pateret.

Hâc quoque si prohibes, si nos, ingrate, relinquis,
Non genetrix Europa tibi, sed inhospita Syrtis, 120
Armeniæve tigres, Austrove agitata Charybdis.
Nec Jove tu natus: nec mater imagine tauri
Ducta tua est: (generis falsa est ea fabula vestri)
Et ferus, et captus nullius amore juvencæ,
Qui te progenuit, taurus fuit. Exige pœnas,
Nise pater gaudete malis modò prodita nostris
Moenia: nam fateor, merui; et sum digna perire.
Me tamen ex illis aliquis, quos impia læsi,
Me perimat. Cur, qui vicisti erimine nostro,
Insequeris crimen? scelus hoc patriæque patrique;
Officium tibi sit. Te verè conjuge digna est,
Quæ torvum ligno decepit adultera taurum;
Dissortemque utero fœtum tulit. Ecquid ad aures,
Perveniunt mea dicta tuas; an inania venti
Verba ferunt; idemque tuas, ingrate, carinas?
Jam jam Pasiphaën non est mirabile taurum
Præposuisse tibi: tu plus feritatis habebas.
Me miseram! properare juvat: divulsaque remis
Unda sonat; mecum simul ah! mea terra recedit.
VOL. I

P

131

« AnteriorContinua »