Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Ora canum, nullosque audet dare corpore motus?
Non tamen abscedit: neque enim vestigia cernit 630
Longiùs ire pedum: servat nubemque locumque.
Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus;
Cæruleæque cadunt toto de corpore guttæ.
Quâque pedem movi, manat lacus: éque capillis
Ros cadit et citiùs, quàm nunc tibi facta renarro,
In laticem mutor. Sed enim cognoscit amatas
Amnis aquas, positoque viri, quod sumserat, ore,
Vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas.
Delia rumpit humum. Cæcis ego mersa cavernis
Advehor Ortygiam: quæ me, cognomine Divæ 640
Grata meæ, superas eduxit prima sub auras.

Hâc Arethusa tenus. Geminos Dea fertilis angues
Curribus admovit; frenisque coërcuit ora:
Et medium cœli terræque per aëra vecta est:
Atque levem currum Tritonida misit in arcem
Triptolemo; partimque rudi data semina jussit
Spargere humo, partim post tempora longa recultæ.
Jam super Europen sublimis, et Asida, terras
Vectus erat juvenis; Scythicas advertitur oras.
Rex ibi Lyncus erat. Regis subit ille penates. 650
Quâ veniat, caussamque viæ, nomenque rogatus,
Et patriam. Patria est claræ mihi, dixit, Athenæ,
Triptolemus nomen. Veni nec puppe per undas,
Nec pede per terras: patuit mihi pervius æther.
Dona fero Cereris; latos quæ sparsa per agros
Frugiferas messes, alimentaque mitia reddant.
Barbarus invidit: tantique ut muneris auctor
Ipse sit, hospitio recipit: somnoque gravatum
Adgreditur ferro. Conantem figere pectus
Lynca Ceres fecit: rursusque per aëra misit
Mopsopium juvenem sacros agitare jugales.

660

Finierat dictos è nobis maxima cantus. At Nymphæ vicisse Deas, Helicona colentes, Concordi dixere sono. Convicia victæ Cùm jacerent, Quoniam, dixit, certamine vobis Supplicium meruisse parum est, maledictaque culpæ

Additis, et non est patientia libera nobis;
Ibimus in poenas: et, quò vocat ira, sequemur.
Rident Emathides, spernuntque minacia verba;
Conatæque loqui, et magno clamore protervas
Intentare manus, pennas exire per ungues
Adspexere suos, operiri brachia plumis:
Alteraque alterius rigido concrescere rostro
Ora vident, volucresque novas accedere silvis.
Dumque volunt plangi; per brachia mota levatæ
Aëre pendebant, nemorum convicia, picæ.

670

Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit, Raucaque garrulitas, studiumque immane loquendi.

VOL. II.

L

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER SEXTUS.

urbes

10

PREBUERAT dictis Tritonia talibus aurem ;
Carminaque Aönidum, justamque probaverat iram.
Tum secum, Laudare parum est; laudemur et ipsæ:
Numina nec sperni sine pœnâ nostra sinamus.
Mæoniæque animum fatis intendit Arachnes :
Quam sibi lanificæ non cedere laudibus artis
Audierat. Non illa loco, nec origine gentis
Clara, sed arte, fuit. Pater huic Colophonius Idmon
Phocaïco bibulas tinguebat murice lanas.
Occiderat mater: sed et hæc de plebe, suoque
Æqua viro fuerat. Lydas tamen illa per
Quæsierat studio nomen memorabile; quamvis
Orta domo parvâ, parvis habitabat Hypæpis.
Hujus ut adspicerent opus admirabile, sæpe
Deseruere sui Nymphæ vineta Tymoli:
Deseruere suas Nymphæ Pactolides undas.
Nec factas solùm vestes spectare juvabat;
Tum quoque, cùm fierent; tantus decor adfuit arti.
Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes;
Seu digitis subigebat opus; repetitaque longo
Vellera mollibat nebulas æquantia tractu ;
Sive levi teretem versabat pollice fusum ;
Seu pingebat acu; scires à Pallade doctam.

20

Quod tamen ipsa negat: tantâque offensa magistrâ, Certet, ait, mecum; nihil est quod victa recusem. Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos Addit, et infirmos baculo quoque sustinet artus.

[ocr errors]

Tum sic orsa loqui: Non omnia grandior ætas,
Quæ fugiamus, habet: seris venit usus ab annis.
Consilium ne sperne meum. Tibi fama petatur
Inter mortales faciendæ maxima lanæ.

30

40

Cede Deæ: veniamque tuis temeraria dictis
Supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.
Adspicit hanc torvis, inceptaque fila relinquit;
Vixque manum retinens, confessaque vultibus iram,
Talibus obscuram resecuta est Pallada dictis:
Mentis inops, longâque venis confecta senectâ :
Et nimiùm vixisse diu nocet. Audiat istas,
Si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces:
Consilii satis est in me mihi: neve monendo
Profecisse putes; eadem sententia nobis.
Cur non ipsa venit? cur hæc certamina vitat?
Tum Dea, Venit, ait; formamque removit anilem;
Palladaque exhibuit. Venerantur numina Nymphæ,
Mygdonidesque nurus: sola est non territa virgo:
Sed tamen erubuit; subitusque invita notavit
Ora rubor: rursusque evanuit: ut solet aër
Purpureus fieri, cùm primùm Aurora movetur;
Et breve post tempus candescere Solis ab ictu.
Perstat in incepto, stolidæque cupidine palmæ
In sua fata ruit. Neque enim Jove nata recusat:
Nec monet ulterius, nec jam certamina differt.
Haud mora; consistunt diversis partibus ambæ,
Et gracili geminas intendunt stamine telas.
Tela jugo vincta est: stamen secernit arundo:
Inseritur medium radiis subtemen acutis ;
Quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum
Percusso feriunt insecti pectine dentes.
Utraque festinant: cinctæque ad pectora vestes
Brachia docta movent, studio fallente laborem.
Illic et Tyrium quæ purpura sensit aënum
Texitur, et tenues parvi discriminis umbræ :
Qualis ab imbre solet percussus solibus arcus
Inficere ingenti longum curvamine cœlum :
In quo diversi niteant cùm mille colores,

50

60

Transitus ipse tamen spectantia lumina fallit.

Usque adeò quod tangit idem est: tamen ultima dis

tant.

Illic et lentum filis immittitur aurum,

70

80

Et vetus in telâ deducitur argumentum.
Cecropiâ Pallas scopulum Mavortis in arce
Pingit, et antiquam de terræ nomine litem.
Bis sex cœlestes, medio Jove, sedibus altis
Augustâ gravitate sedent. Sua quemque Deorum
Inscribit facies. Jovis est regalis imago.
Stare Deum pelagi, longoque ferire tridente
Aspera saxa facit, medioque è vulnere saxi
Exsiluisse ferum; quo pignore vindicet urbem.
At sibi dat clypeum, dat acutæ cuspidis hastam:
Dat galeam capiti: defenditur ægide pectus:
Percussamque suâ simulat de cuspide terram
Prodere cum baccis fœtum canentis olivæ ;
Mirarique Deos. Operi victoria finis.
Ut tamen exemplis intelligat æmula laudis,
Quod pretium speret pro tam furialibus ausis ;
Quattuor in partes certamina quattuor addit,
́Clara colore suo, brevibus distincta sigillis.
Threïciam Rhodopen habet angulus unus, et Hæmon;
Nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam ;
Nomina summorum sibi qui tribuêre Deorum.
Altera Pygmææ fatum miserabile matris
Pars habet. Hanc Juno victam certamine jussit
Esse gruem; populisque suis indicere bellum.
Pingit et Antigonen, ausam contendere quondam
Cum magni consorte Jovis; quam regia Juno
In volucrem vertit: nec profuit Ilion illi,
Laomedonve pater, sumtis quin candida pennis
Ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro.

90

Qui superest solus Cinyran habet angulus orbum: Isque gradus templi, natarum membra suarum, Amplectens, saxoque jacens, lacrimare videtur. 100 Circuit extremas oleis pacalibus oras.

Is modus est; operique suâ facit arbore finem.

« AnteriorContinua »