![[ocr errors][ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=GSAH66h4mn8C&hl=ca&output=html_text&pg=PA6&img=1&zoom=3&q=editions:OCLC165606238&cds=1&sig=ACfU3U0O6dFcHu8EbR3_TZY18p_zKzwo3Q&edge=0&edge=stretch&ci=987,178,8,633)
Haec super impofuit liquidum, et gravitate ca
rentem, Aethera, nec quicquam terrenae faecis habentem., Vix ca limitibus dillepferat omnia certis: Cum quae pressa diu massa latuere fub illa, 70 Sidera coeperunt toto effervefcere coelo, Neu regio foret ulla fuis animantibus orba, Aftra tenent coeleste folum, formaeque Deorum: Cefferunt nitdis habitandae piscibus undae: Terra feras cepit: volucres agitabilis aër. 75 Sanctius his animal, mentisque capacius altae Deerat adhuc et quod dominari in cetera poflet, Notus homo eft: five hunc divino femine fecit Ille opifex rerum, mundi melioris origo: Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto so Aethere, cognati retinebat semina coeli. Quim facus lapeco mixtam fluvialibus undis Finxit in effigiem moderantum cuncta Deorum; Pronaque cun fpcctent animalia cetera terram, Os homini sublime dedit, coelumque tueri 85 Jullit et erectos ad fidera tollere vultus. Sic, modo quae fuerat rudis et fine imagine tellus, Induit ignotas hominum conversa figuras. Quatuor mundi aetates.
FAB. III. Aurea prima fata est aetas, quae vindice nullo, Sponte fua, fine lege, fidem rectumque colebat. 90 Poena metusque aberant; nec verba minacia fixo
Aere
![[ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=GSAH66h4mn8C&hl=ca&output=html_text&pg=PA6&img=1&zoom=3&q=editions:OCLC165606238&cds=1&sig=ACfU3U0O6dFcHu8EbR3_TZY18p_zKzwo3Q&edge=0&edge=stretch&ci=228,811,14,19)
![[ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=GSAH66h4mn8C&hl=ca&output=html_text&pg=PA6&img=1&zoom=3&q=editions:OCLC165606238&cds=1&sig=ACfU3U0O6dFcHu8EbR3_TZY18p_zKzwo3Q&edge=0&edge=stretch&ci=990,808,9,15)
Aera legebantur: nec fupplex turba timebant Judicis ora fui; sed erant line iudice tuti. Nondum caefa fuis, peregrinum ut viseret orbem, Montibus in liquidas pinus descenderat undas: 95 Nullaque mortales praeter sua littora norant. Nondum praecipites cingebant oppida foffae; Non tuba directi, non aeris cornua flexi, Non galeae, non ensis erant: fine militis usu Mollia securae peragebant otia mentes. 100 Ipfa quoque immunis, rastroque intacta, nec ullis Saucia vomeribus, per fe dabat omnia tellus: Contentique cibis, nullo cogente creatis, Arbuteos foetus montanaque fraga legebant, Cornaque, et in duris haerentia mora rubetis, 105 Et qua deciderant patula Iovis arbore glandes. Ver erat aeternum; placidique tepentibus auris Mulcebant Zephyri natos fine semine flores. Mox etiam fruges tellus inarata ferebat: Nec renovatus ager gravidis canebac aristis. IIO Flumina iam lactis, iam Aumina nectaris ibant: Flavaque de viridi stillabant ilice imella. Quatuor anni tempora.
FAB IV. Poftquam, Saturno tenebrofa in Tartara misto, Sub love mundus erat, subiitque argentea proles, Auro deterior, fulyo pretiofior aere: 115 luppiter antiqui contraxit tempora veris, Perque hiemes, aeftusque, et inaequales autumnos,
![[ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=GSAH66h4mn8C&hl=ca&output=html_text&pg=PA8&img=1&zoom=3&q=editions:OCLC165606238&cds=1&sig=ACfU3U3EMC-k7S8XlClKZtD-vTjgrgWZrA&edge=0&edge=stretch&ci=38,682,9,18)
Et breve ver, fpatiis exegit quatuor annum. Tum primum ficcis aër fervoribus uftus Canduit; et ventis glacies adstricta pependit. 120 Tum primum subiere domos: domus antra fuerunt, Et denfi frutices et vinctae cortice virgae. Semina tum primum longis Cerealia fulcis Obruta funt, preslique iugo gemuere iuvenci. Terija poft illas fucceffit aenea proles. 125 Saevior ingeniis, et ad horrida promptior arma Non fcelerata tamen. De duro est ultima ferro. Protinus erumpit venae pejoris in aevum Omne nefas: fugere pudor, verumque fidesque: In quorum fubiere locum fraudesque, dolique, 130 Infidiaeque, et vis, et amor fceleratus habendi. Vela dabat ventis, nec adhuc bene noverar illos Navita, quaeque diu fteterant in montibus altis Fluctibus ignotis infultavere carinae. Communemque prius, ceu lumina folis eťaures, 134 Cautus humum longo fignavit limite menfør.” Nec tantum fegetes alimentaque debita dives Pofcebatur humus; fed itum est in vifcera terrae. Quasque recondiderat, Stygiisque admoverat um.
bris, Effodiuntur opes irritamenta malorum, 140 Iamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum Prodierant: prodit bellum, quod pugnat utroque; Sanguineaque manu crepitantia concutit arina. Vivitur ex rapto: non hospes ab hofpite tutus, Non focer a geneto: fratrum quoque gratia ta! beta est,
Imminet exitio vir coniugis, illa mariti: Lurida terribiles miscent aconita novercae: Filius ante diem patrios inquirit in annos. Victa iacet pictas : et virgo caede madentes Ultima coeleftum terras Astraea reliquit. 150
Gigantomachia.
FAB. V. Neve foret terris fecurior arduus aether, Affcctaffe ferunt regnum coeleste Gigantes ,. Altaque congestos ftruxific ad fidcra montes. Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum Fulmine, et excusit subiecto Pelio Offam.
155 Obruta mole fua cum corpora dira iacerent; Perfufam multo natorum fanguine terram Incaluiffc ferunt, calidumque animaffe cruoreni: Et, ne nulla ferae ftirpis monumenta manerent, In faciem vertific hominum. Sed et illa propago 160 Contemtrix Superum, faevacque avidiffima cacdis, Et violenta fuit: fcires e sanguiné natos.
Lycaon in lupum.
FAB. VI. Quae pater ut fumma vidit Saturnius arce; Ingemit: ct facto nondum vu!gata recenti, Foeda Lycaoniae referens convivia mensae, 165 Ingentes animo et dignas love concipit iras; Confiliumque vocat. Tenuit mora nulla vocatos
Eft via fublimis, coelo/manifesta sereno: Laciea nomen habet, candore notabilis ipfo. Hac iter est Superis ad magni tecta Tonantis, 170 Regalemque domum. Dextra laevaque Deorum Atria nobilium valvis celebrantur apertis. Plebs habitant diversa locis. A fronte potentes Coelicolae, clarique fuos posuere penates. Hic locus eft, quem, fi verbis audacia detur, 175 Haud timeam magni dixisse Palatia coeli, Ergo ubi marmoreo Superi sedere recessu; Celfior ipfe loco, fceptroque innixus eburno, Terrificam capitis concussit terque quaterque Caesariem; cum qua terrani, mare, fidera, mo-
vit.
180 *Talibus inde modis ora indignantia folvit: Non ego pro mundi regno magis anxius illa Tempestate fui, qua centum quisque parabant Iniicere angui pedum captivo brachia coelo. Nam, quanquam ferus hoftis erat, tamen illud
ab uno
185 Corpore, et ex una pendebat origine bellum. Nunc mihi, qua totun Nereus circumtonat orbem, Perdendum eft mortale genus. Per flumina iuro Infera, ' fub terras Stygio labentia luco, Cuncta prius tentata :
fed immedicabile vul.
190 Ense recidendum, ne pars sincera trahatur. Sunt mihi Semidei, sunt rustica numina Nymphae, Faunique, Satyrique et monticolae Sylvani: Quos quoniam coeli nondum dignamur honore, Quas dedimus, certe terras habitare finamus. 195
An
![[ocr errors]](https://books.google.cat/books/content?id=GSAH66h4mn8C&hl=ca&output=html_text&pg=PA10&img=1&zoom=3&q=editions:OCLC165606238&cds=1&sig=ACfU3U1nMDUBZTizr72ryDrWjStEHTzG2w&edge=0&edge=stretch&ci=153,907,14,21)
« AnteriorContinua » |