Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Amplexuque dato, nec tu meus effe negari Dignus es: et Clymene veros, ait, edidit ortus, Quoque minus dubites, quodvis pete munus: ut illud

45

Me tribuente feras: promiffis teftis adefto
Dis iuranda palus, oculis incognita noftris.
Vix bene defierat: currus rogat ille paternos,
Inque diem alipedum ius et moderamen equorum.
Poenituit iuraffe patrem; qui terque quaterque
Concutiens illuftre caput, Temeraria, dixit, 50
Vox mea facta tua eft: utinam promiffa liceret
Non dare! confiteor, folum hoc tibi nate negarem
Diffuadere licet, non eft tua tuta voluntas.
Magna petis, Phaëthon, et quae nec viribus istis
Munera conveniant, nec tam puerilibus annis, 55
Sors tua mortalis:. non eft mortale quod optas.
Plus etiam quam quod fuperis contingere fas fit,
Nefcius affectas: placeat fibi quisque licebit;
Non tamen ignifero quisquam confiftere in axe
Me valet excepta: vafti quoque rector Olxmpi, 60
Qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,
Non agat hos currus. Et quid fove maius habemus ?
Ardua prima via eft, et qua vix mane recentes
Enitantur equi; medio eft altiffima coelo,
Unde mare, et terras ipfi mihi faepe videre 65
Ft mor, et pavida trepidat formidine pectus.
Ultima prona via eft, et eget moderamine certo.
Tunc etiam, quae me fubiectis excipit undis,
Ne ferar in praeceps, Tethys folet ipfa vereri.
Adde quod affidua rapitur vertigine coelum, 70

75

Sideraque alta trahit, celerique volumine torquet.
Nitor in adverfum; nec me, qui cetera, vincit
Impetus, et rapido contrarius evehor orbi.
Finge datos currus: quid agas ? poterisne rotatis
Obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
Forfitan et lucos illic, urbesque domosque
Concipias animo, delubraque ditia donis
Effe: per infidias iter eft, formasque ferarum.
Utque viam teneas, nulloque errore traharis
Per tamen adverfi gradieris cornua Tauri,
Aemoniosque arcus violentique ora Leonis,
Saevaque circuitu curvantem brachia longo
Scorpion, atque aliter curvantem brachia Can-

crum..

2

80

Nec tibi quadrupedes, animofos ignibus illis, Quos in pectore habent, quos ore et naribus refflant,

In promptu regere eft; vix me patiuntur ut acres
Incaluere animi, cervixque repugnat habenis.
At tu, funefti ne fim tibi muneris autor.
Nate, cave: dum resque finit tua corrige vota.
Scilicet ut noftro genitum te fanguine credas, 90.
Pignora certa petis: do pignora certa timendo,
Et patrio pater effe metu probor. Adfpice vultus
Ecce meos: utinamque oculos in pectora poffes
Inferere, et patrias intus deprendere curas!
Denique quicquid habet dives, circumfpice, mun-
dus,

Eque tot ac tantis coeli terraeque, marisque,
Poice bonis aliquid; nullam patiere repulsam.

95

De

Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena, Non honor eft: poenam, Phaëthon pro munere pofcis.

Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis ? 100
Ne dubita, dabitur (Stygias iuravimus undas)
Quodcunque optaris: fed tu fapientius opta.
Finierat monitus: dictis tamen ille repugnat.
Propofitumque tenet, flagratque cupidine currus.
Ergo qua licuit genitor cunctatus, ad altos 105
Deducit iuvenem, Vulcania munera, currus.
Aureus axis erat, temo aureus, aurea fummae
Curvatura rotae, radiorum argenteus ordo.
Per iuga chryfolithi pofitaeque ex ordine gemmae
Clara repercuffo reddebant lumina Phoebo.
Dumque ea magnanimus Phaëthon miratur, opus-

que

110

Perfpicit; ecce vigil rutilo patefecit ab ortu
Purpureas Aurora fores, et plena rofarum
Atria: diffugiunt ftellae; quarum agmina cogit
Lucifer, et coeli ftatione noviffimus exit. 115
At pater, ut terras mundumque rubefcere vidit,
Cornuaque extremae velut evanefcere Lunae ;
Iungere equos Titan velocibus imperat Horis.
Iuffa Deae celeres peragunt, ignemque vomentes
Ambrofiae fucco faturos praefepibus altis
Quadrupedes ducunt, adduntque fonantia frena.
Tum pater ora fui facro medicamine nati
Contigit, et rapidae fecit-patientia flammae:
Impofuitque comae radios, praefagaque luctus
Pectore follicito repetens fufpiria, dixit:

120

125

Si potes, hic faltem monitis parere parentis; Parce, puer, ftimulis, et fortius utere loris. Sponte fua properant: labor eft inhibere volentes: Nec tibi directos placeat via quinque per arcus. Sectus in obliquum eft lato curvamine limes, 130 Zonarumque trium contentus fine, polumque Effugito Auftralem, iunctamque Aquilonibus Ar

cton.

Hac fit iter: manifefta rotae veftigia cernes. Utque ferant aequos et coelum et terra calores, Nec preme, nec fummum molire per aethera

[blocks in formation]

Altius egreffus coeleftia tecta cremabis;
Inferius, terras: Medio tutussimus ibis.
Neu te dexterior tortum declinet in Anguem;
Neve finifterior preffam rota ducat ad Aram;
Inter utrumque tene: fortunae cetera mando, 140
Quae iuvet, et melius, quam tu tibi, confulat, opto.
Dum loquor: Hefperio pofitas in littore metas
Humida nox tetigit: non eft mora libera nobis
Pofcimur, effulget tenebris Aurora fugatis.
Corripe lora manu: vel, fi mutabile pectus 145
Eft tibi; confiliis, non curribus utere noftris.
Dum potes, et folidis etiamnum fedibus adftas:
Dumque male optatos nondum premis infcius axes;
Quae tutus fpectes, fine me dare lumina terris.
Occupat ille levem iuvenili corpore currum: 150
Statque fuper, manibusque datas contingere ha-
benas

Gaudet, et invito grates agit inde parenti.

Interea volucres Pyroeis, Eous, et Aethon, Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras Flammiferis implent, pedibusque repagula pulfant.

160

155 Quae poftquam Tethys fatorum ignara nepotis Reppulit, et facta eft immenfi copia mundi; Corripuere viam, pedibusque per aëra motis Qbftantes findunt nebulas, pennisque levati Praetereunt ortos isdem de partibus Euros. Sed leve pondus erat, nec quod cognofcere poffent Solis equi, folitaque iugum gravitate carebat. Utque labant curvae iufto fine pondere naves: Perque mare inftabiles nimia levitate feruntur: Sic onere affueto vacuos dat in aëra faltus, 165 Succutiturque alte, fimilisque eft currus inani. Quod fimul ac fenfere, ruunt, tritumque relin

quunt

Quadriiugi fpatium, nec, quo prius, ordine currunt.
Ipfe pavet, nec qua commiffas flectat habenas,
Nec fcit, qua fit iter; nec fi fciat, imperet illis. 170
Tum primum radiis gelidi caluere Triones,
Et vetito fruftra tentarunt aequore tingi.
Quaeque polo pofita eft glaciali proxima ferpens,
Frigore pigra prius, nec formidabilis ulli,
Incaluit, fumfitque novas fervoribus iras. 175
Te quoque turbatum memorant fugiffe, Boote,
Quamvis tardus eras, et te tua plauftra tenebant.
Ut vero fummo defpexit ab aethere terras
Infelix Phaethon penitus penitusque iacentes,
Pailuit, et fubito genua intremuere timore; 180

Sunt

« AnteriorContinua »