Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Vulnera; dum cenfus dare me pro nocte pacifcor
Muneraque augendo, tandem dubitare coëgi. 740
Exclamo: Male tectus ego en male pactus adulter
Verus eram coniux: me, perfida, tefte teneris.
Illa nihil: tacito tantummodo victa pudore
Infidiofa malo cum coniuge limina fugit:
Offenfaque mei genus omne perofa virorum 745
Montibus errabat, ftudiis operata Dianae. ›
Tum mihi deferto violentior ignis ad offa
Pervenit: orabam veniam; ct peccaffe fatebar.
Et potuiffe datis fimili fuccumbere culpae
Me quoque muneribus; fi munera tanta daren-

tur.

750 Hoc mihi confeffo, laefum prius ulta pudorem, Redditur, et dulces concorditer exigit annos. Dat mihi praeterea, tanquam fi parva dediffet Dona, canem munus: quem cum fua traderet illi Cynthia, Currendo fuperabit, dixerat, omnes. 755 Dat fimul et iaculum, manibus quod (cernis)

habemus

Muneris alterius quae fit fortuna requiris ?
Accipe. Mirandi novitate movebere facti.
Canis et vulpes in saxum.
FAB. XXVIII.

Carmina Laïades non intellecta priorum
Solverat ingeniis; et praecipitata iacebat

760

Immemor ambagum vates obfcura fuarum.
Scilicet alma Themis aec talia linquit inulta.

Pro

Protinus Aoniis immittitur altera Thebis
Peftis; et exitio multi pecorumque, fuoque
Rurigenae pavere feram. Vicina iuventus 755
Venimus: et latos indagine cinximus agros.
Illa levi velox fuperabat retia faltu :

Summaque transibat pofitarum lina plagarum.
Copula detrahitur canibus, quas illa fequentes
Effugit, et volucri non segnius alite ludit. 770
Pofcor et ipfe meum confenfu Laelapa magno.
(Muneris hoc nomen) lamdudum vincula pugnat
Exuere ipfe fibi, colloque morantia tendit.

Vix bene miffus erat; nec iam poteramus, ubi effet,
Scire. Pedum calidus veftigia pulvis habebat; 775
Ipfe oculis ereptus erat. Non ocior illo
Hafta, nec excuffae contorto verbere glandes:
Nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu.
Collis apex medii fubiectis imminet arvis:
Tollor eo, capioque novi fpectacula curfus: 780
Quo modo deprendi, modo fe fubducere ab ipfo
Vulnere vifa fera eft. Nec limite callida recto,
In fpatiumque fugit; fed decipit ora fequentis,
Et redit in gyrum, ne fit fuus impetus hofti.
Imminet hic, fequiturque parem; fimilisque te-

nenti

785 Non tenet, et vacuos exercet in aëra morfus. Ad iaculi vertebar opem; quod dextera librat Dum mea, dum digitos amentis indere tento; Lumina deflexi; revocataque rurfus eodem Rettuleram, medio (mirum;) duo marmora

Ovid, Met.

campo
K

790 Adfpi

Adfpicio; fugere hoc, illud latrare putares.
Scilicet invictos ambo certamine curfus
Effe Deus voluit, fi quis Deus affuit illis.
Procris a Cephalo imprudenter interemta.
FAB. XXIX.

Hactenus: et tacuit. Iaculo quod crimen in ipfo ?
Phocus ait. Iaculi fic crimina reddidit ille. 795
Gaudia principium nostri sint, Phoce,doloris.
Illa prius referam. Iuvat o meminiffe beati

Temporis, Aeacida, quo primos rite per annos
Coniuge eram felix; felix erat illa marito.
Mutua cura duos, et amor socialis habebat. 800
Nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori,
Nec me quae caperet, non fi Venus ipfa veniret,
Ulla erat: aequales urebant pectora flammae.
Sole fere radiis feriente cacumina primis,
Venatum in filvas iuveniliter ire folebam: 805
Nec mecum famulos, nec equos, nec naribus acres
Ire canes, nec lina fequi nodofa finebam.
Tutus eram iaculo. Sed cum fatiata ferinae
Dextera caedis erat, repetebam frigus, et umbras,
Et quae de gelidis halabat vallibus, auram. 810
Aura petebatur medio mihi lenis in aeftu,
Auram exfpectabam: requies erat illa labori.
Aura (recordor enim) venias, cantare folebam:
Meque iuves, intresque finus gratiffima noftros:
Utque facis, relevare velis, quibus urimur, ae.

[blocks in formation]

Forfitan addiderim (fic me mea fata trahebant) Blanditias plures, et, Tu mihi magna voluptas, Dicere fim folitus; tu me reficisque fovesque; Tu facis, ut filvas, ut amem loca fola. meoque Spiritus ifte tuus femper captatur ab ore. 820 Vocibus ambiguis, deceptam praebuit aurem Nefcio quis: nomenque aurae tam faepe vocatum, Effe putans Nymphae, Nympham mihi credit amari.

Criminis extemplo ficti temerarius auctor

Procrin adit: linguaque refert audita fufurra. 825 Credula res amor est. Subito collapfa dolore, Ut libi narratur, cecidit; longoque refecta Tempore, fe miferam, fe fati dixit iniqui: Deque fide quefta eft, et, crimine concita vano, Quod nihil eft metuit; metuit, fine corpore no

men:

Et dolet infelix veluti de pelice vera.

830

Saepe tamen dubitat, fperatque miferrima falli;
Indicioque fidem negat; et, nifi viderit ipfa,
Damnatura fui non eft delicta mariti.

Poftera depulerant Aurorae lumina noctem; 835
Egredior, filvasque peto, victorque per herbas,
Aura veni, dixi, noftroque medere labori.
Et fubito gemitus inter mea verba videbar
Nefcio quos audiffe. Veni tamen, optima, dixi,
Fronde levem rurfus ftrepitum faciente caduca 840
Sum ratus effe feram, telumque volatile mifi.
Procris erat; medioque tenens in pectore vulnus,
Hei mihi conclamat. Vox eft ubi cognita fidae
K. 2
Con

Coniugis: ad vocem, praeceps amnésque cucurri Semanimem, et fparfas foedantem fanguine veftes,

845 Et fua (me miferum!) de vulnere dona trahentem Invenio corpusque meo mihi carius ulnís Sontibus attollo: fciffaque a pectore veste Vulnera faeva ligo, conorque inhibere cruorem: Neu me morte fua fceleratum deferát, oro. 850 Viribus illa carens, et iam moribunda, coëgit Haec fe pauca loqui: Per noftri foedera lecti, Perque Deos fupplex oro, Superosque, meosque; Per fi quid merui de te bene; perque manentem Nunc quoque, cum pereo, caufam mihi mortis, amorem,

855

Ne thalamis Auram patiare innubere noftris.
Dixit: et errorem tum denique nominis effe
Et fenfi, et docui. Sed quid docuiffe iuvabat?
Labitur, et parvae fugiunt cum fanguine vires.
Dumque aliquid fpectare poteft; me spectat, et
in me

860
Infelicem animam noftroque exhalat in ore.
Sed vultu meliore mori fecura videtur.
Flentibus haec lacrimans heros memorabat: et

ecce

Aeacus ingreditur duplici cum prole, novoque Milite; quem Cephalus cum fortibus accipit armis.

865

« AnteriorContinua »