Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Exftantem, atque humeros innato murice tectum,
Caeruleum Tritona vocat; conchaeque fonaci
Infpirare iubet; fluctusque et flumina figno
Jam revocare dato. Cava buccina fumitur illi 335
Tortilis, in latum quae turbine crefcit ab imo:
Buccina, quae medio concepit aëra ponto,
Litora voce replet fub utroque iacentia Phoebo.
Tum quoque, ut ora Dei madida rorantia barba
Contigit, et cecinit iuffos inflata receptus, 340
Omnibus audita eft telluris et aequoris undis:
Et quibus eft undis audita, coërcuit omnes.
Iam marc litus habet: plenus capit alveus amnes:
Flumina fubfidunt: collès exire videntur.

Surgit humus:

crefcunt lóca decrefcentibus

undis

345

Poftque diem longam nudata cacumina filvae Oftendunt, limumque tenent in fronde relictum. Redditus orbis erat. Quem poftquam vidit inanem, Et defolatas agere alta filentia terras,

Deucalion, lacrimis ita Pyrrham affatur ob

ortis:

350

O foror, o coniux, o femina fola fuperftes,
Quàm commune mihi genus, et patruelis origo
Deinde torus iunxit; nunc ipfa pericula iungunt:
Terrarum, quascunque vident occafus et ortus,
Nos duo turba fumus. Poffedit cetera pontus. 355
Nunc quoque adhuc vitae non eft fiducia noftrae
Certa fatis: terrent etiamnum nubila mentem.
Quid tibi, fi fine me fatis erepta fuifles,
Nunc animi, miferanda, foret? Quo fola timorem

Ferre

Ferre modo poffes? Quo confolante dolores? 360 Namque ego, (crede mihi) si te modo pontus ha→ beret,

Te fequerer coniux et me quoque pontus haberet. O utinam poffim populos reparare paternis Artibus, atque animas formatae infundere terrae! Nunc genus in nobis reftat mortale duobus, 365 (Sic vifum fuperis) hominumque exempla mane

mus.

Dixerat, et flebant: placuit coelefte precari
Numen, et auxilium per facras quaerere fortes,
Nulla mora eft: adeunt pariter Cephifidas undas,
Ut nondum liquidas,fic iam vada nota fecantes.370
Inde ubi libatos irroravere liquores

Vestibus, et capiti; flectunt vestigia fanctae
Ad delubra Deae: quorum faftigia turpi
Squallebant mufco, ftabantque fine ignibus arae. #
Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque 375.
Pronus humi, gelidoque pavens dedit ofcula faxo:
Atque ita, Si precibus, dixerunt, numina iuftis
Victa remollefcunt, fi flectitur ira Deorum;

Dic, Themi, qua generis damnum reparabile noftri
Arte fit, et merfis fer opem, mitiffima rebus, 380
Mota Dea eft, fortemque dedit: Difcedite templo,
Et velate caput, cinctasque refolvite vestes;
Offaque poft tergum magnae iactate parentis.
Obftupuere diu: rumpitque filentia voce
Pyrrha prior; iuffisque Deae parere recufat. 385
Detque fibi veniam pavido rogat ore pavetque
Laedere iactatis maternas ofibus umbras.

Interea repetunt caecis obfcura latebris
Verba datae fortis fecum, inter feque volutant,
Inde Promethides placidis Epimethida dictis 390
Mulcet; et, Aut fallax, ait, eft folertia nobis,
Aut pia funt, nullumque nefas oracula fuadent.
Magna parens terra eft: lapides in corpore terrae
Offa reor dici: iacere hos poft terga iubemur,
Coniugis augurio quanquam Titania mota eft; 395
Spes tamen in dubio eft: adeo coeleftibus ambo
Diffidunt monitis: fed quid tentare nocebit?//t
Defcendunt, velantque caput, tunicasque re-
cingunt,

Et iuffos lapides fua poft veftigia mittunt. Saxa (quis hoc credat, nifi fit pro tefte vetu ftas?)

400

Ponere duritiem coepere fuumque rigorem; Mollirique mora, mollitaque ducere formam. Mox, ubi creverunt, naturaque mitior illis Contigit; ut quaedam, fic non manifefta, videri Forma poteft hominis, fed uti de marmore

coepto,

405 Non exacta fatis, rudibusque fimillima fignis. Quae tamen ex illis aliquo pars humida fucco, Et terrena fuit, verfa eft in corporis ufum: Quod folidum eft, flectique nequit, mutatur in offa. Quod modo vena fuit, fub eodem nomine manfit.

410 Inque brevi fpatio, Superorum numine faxa Miffa viri manibus faciem traxere virilemi [ Et de femineo reparata eft femina iactu.

Inde genus durum fumus, experiensque laborum: Et documenta damus, qua fimus origine nati. 415

Python, serpens.

FAB. VIII.

Cetera diverfis tellus animalia formis
Sponte fua peperit; poftquam vetus humor ab igne
Percaluit folis, coenumque udaeque paludes
Intumuere aeftu, fecundaque femina rerum
Vivaci nutrita folo, ceu matris in alvo
420
Creverunt, faciemque aliquam cepere morando.
Sic ubi deferuit madidos feptemfluus agros
Nilus, et antiquo fua Яumina reddidit alveo,
Aethereoque recens exarfit fidere limus:
Plurima cultores verfis animalia glebis
425
Inveniunt; et in his, quaedam modo coepta sub
ipfum

Nafcendi fpatium, quaedam imperfecta fuisque
Trunca vident numeris ; et eodem in corpore faepe
Altera pars vivit; rudis eft pars altera tellus.
Quippe ubi temperiem fumfere humorque calore
que,

430 Concipiunt: et ab his oriuntur cuncta duobus. Cumque fit ignis aquae pugnax, vapor humidus

omnes

Res creat; discors concordia foetibus apta eft. Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti Solibus aethereis altoque recanduit aeftu; 435 Edidit innumeras fpecies; partimque figuras

Retu

Retulit antiquas, partim nova monftra creavit.
Illa quidem nollet; fed te quoque maxime Python,
Tum genuit; populisque novis, incognita ferpens,
Terror eras: tantum fpatii de monte tenebas. 440
Hanc Deus arcitenens, et nunquam talibus armis
Ante, nifi in damis capreisque fugacibus ufus,
Mille gravem telis, exhausta pene pharetra,
Perdidit, effufo per vulnera nigra veneno.
Neve operis famam poffit delere vetuftas,
Inftituit facros celebri certamine ludos.
Pythia de domitae ferpentis nomine dictos.
Hic iuvenum quicunque manu, pedibusve rotave,
Vicerat, efculeae capiebat frondis honorem.
Nondum laurus erat: longoque decentia crine 450
Tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus.

Daphne in laurum.
FAB. IX.

445

455

Primus amor Phoebi Daphne Peneia quem non Fors ignara dedit; fed faeva Cupidinis ira. Delius hunc nuper victa ferpente fuperbus Viderat adducto flectentem cornua nervo: Quidque tibi, lafcive puer, cum fortibus armis? Dixerat: ifta decent humeros geftamina noftros; Qui dare certa ferae, dare vulnera poffumus hofti, Qui modo peftifero tot iugera ventre prementem Stravimus innumeris tumidum Pythona fagit

tis.

Tu face, nefcio quos. efto contentus amores

460

« AnteriorContinua »