Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Into how many parts is it divided?

Seven Proposition, Reason, Confirmation, Simile, Example, Testimony, and Conclusion.

Gnome tractata brevissime.

Festina lente.

1. Propositio.

Damnosa est in gerendis rebus nimia festinatio. 2. Ratio.

Quia nihil consilio tam inimicum est quam temderaria negotii præcipitatio.

3. Confirmatio.

Sine consilio autem, quicquid sit, recte fieri non potest.

4. Simile.

Ut æstas frugibus, ita deliberandi spatium maturandis negotiis necessarium.

5. Exemplum.

[ocr errors]

Fabius Maximus [ut dicitur] Romæ cunctando restituit

rem.

6. Vetus Testimonium.

Noverat enim verum esse vetus illud verbum; omnia fieri sat cito sat bene.

7. Conclusio.

Bene igitur videtur consulere, qui lente monet festinare.

THEMA II.

Imprimis venerare Deum.

Prop. Videtur illud mihi officium pietatis perquam necessarium, antequam ad obeunda quotidianæ vitæ opera nos accingamus, ab invocatione divini numinis auspicari.

Rat. Quomodo enim fieri potest ut in operibus institutis feliciter progrediamur, nisi propitium nobis faventemque imprimis Deum reddiderimus?

Chreia vero est quædam nuda rei notitia, sed ea etiam utilis vitæ ; quæ sine præceptione aliqua vel suasione proponitur. lit, Mors omnibus communis est.

Eodem fere modo utraque tractatur brevissime quidem sic,

Confirm. Nam sine ejus auxilio nihil est, quod quisquam suscipere, vel conari, vel cogitare, necdum perficere, possit.

Simile. Quemadmodum agricola terram frustra quidem colit, nisi pluviæ cælestes reddant fructiferam; ita nos inutiliter prorsus operi cuiquam admovebimus manum, si divina id gratia non irrigaverit, qua quod suscepimus ad exitum felicem perducamus.

Exemp. Memoriæ traditum est Romanos olim nihil solicitos fuisse inauspicato molire, nihil aggredi, non explorata prius deorum suorum voluntate. Quanto id magis nos facere Christianos decet!

Vet. Test. Itaque Poeta recte monet, qui “a Jove principium, a Deo monet auspicandum.”

Conclus. Quare siquis habet in vortis ut omnia sibi negotia prospere cadant, operam imprimis det, ut precibus sibi conciliet voluntatem Dei; quoniam solus, ut poetæ verbis concludam: " Vires ille dat, ille rapit."

CHREIA.

THEMA III.

Mors omnibus communis.

Prop. Hominibus tandem serius aut citius moriendum est omnibus.

Rat. Hanc enim naturæ legem constituit omnipotens Deus, nequis e nostro genere immortalis sit.

Conf. Dei autem leges perfringi nullo modo possunt. Simile. Quare, ut Cato venit in theatrum ita nos in hunc mundum, ut exeamus.

Exemp. Sanctissimus David, sapientissimus Solomon, Samson fortissimus, morti omnes succubuerunt.

Ver. Test. Adeo verum est iliud poetæ : "Omnes una manet nox, et calcanda semel via lethi."

Conclus. Vita igitur hac brevi nunc utamur fruamque, videlicet ex terra fieti in terram redituri.

THEMA IV.

- Labor improbus omnia vincit.

Prop. Nihil adeo est arduum, nihil tam operosum, quod assiduitate laboris et constantia non possit aliquando expugnari.

Rat. Nam quæ duæ res omnium videntur difficillimæ, cum sint pulcherimæ, si quis diligenter operum dat, utramque sibi tandem conciliabit, rerum cognitionem atque virtu

tem.

Conf. Quippe virtutem, quæque alia in bonis habentur, omnia posuisse Deus dicitur "sudoris in arce:" quam qui enitendo secutus fuerit, hæc omnia simul consequitur.

Simile. Quemadmodum enim gutta cavat lapidem, non vi sed sæpe cadendo; ita quæ durissima sunt neque primo impetu superari possunt, industriæ tamen et sedulitati assiduæ cedunt.

Exemp. Accepimus olim perpetuis laboribus tantas res gessisse Herculem, quantas ab homine geri potuisse vix profecto jam credimus.

Vet. Test. Adeo verum est id quod præclare Q. Curtius inquit, "Nihil tam alte natura posuit, quo virtus non possit enitti."

Conclus. Est igitur hoc sole meridiano clarius, ea quemque in quibus laboraverit nervosque omnes intenderit, exanimi sententia confecturum esse omnia; at merito indecorum et turpe habendum sit a rebus honestis atque præclaris metu difficultatis absterreri.

THEMA V.

Πιδακοσ εξ ιερησ ολίγη λιβασ.-CALLIMACHUS.

Prop. Cujuslibet rei elegantia concinnitate partium magis quam magnitudine commendatur.

Rat. Quodcunque enim reipsa pulchrum est, nihil additamenti indiget.

Conf. Plerumque etiam grandiora quæ sunt, defectus, qualescunque sint, magis conspicuos exhibeant necesse est.

Simile. Neque enim hoc a naturæ ratione abhorret, quæ in minutis avibus decorandis magis operosa est, quam in elephanti mole conformanda.

Exemp. Scilicet non ducem alium quam naturam habet hominum judicium, qui Pindarum venerantur, Anacreontem diligunt magis, et amplectuntur.

Vet. Test. Testem habemus Martialem:

Sæpius in libro memoratur Persius uno,

Quam levis in tota Marsus Amazonide..

Concl. Quæ cum ita sint, si quid nobis componendum proponatur, potius, ut numerus omnibus absolutum sit, quam prolixum, studeamus.

THEMA VI.

Plurimum enim intererit, quibus artibus et quibus hunc tu Moribus instituas.-Juv. SAT. XIV. 73.

For it shall be of great consequence in what arts and in what morals you instruct him.

Prop. Nemo potest illos dediscere mores, aut eam excutere vivendi rationem, ad quam ab ipsis olim incunabilis assuevit.

Rat. Quoniam impetus ille primus, teneræ pueritiæ inditus, tam magnum habet in universa hominum vita monumentum, ut dediscat id sero, quod quis didicit diu.

Conf. Quæ enim longa annorum serie, frequentissimaque actionum iteratione acquiruntur, in alteram quasi naturam transeunt.

Simile. Quemadmodum avium pulli et ferarum catuli, semel mansuefacti, semper manent cicures etiam quando in grandiores evaserint: non dissimiliter quos didicerit mores puerilis ætas, eosdem etiam tum quando adoleverit, penitissime sibi infixos usque retinebit.

Exemp. Ovidio, scribendis versibus a teneris annis dedi

to, tam familiaris ac pene naturalis facta est poetica facultas, ut illi per universam deinceps vitam :

Sponte sua numeros carmen veniebat ad aptos.

Nec dissimiliter contigit in reliquis artibus vivendi que institutis.

Vet. Test. Ad quid enim aliud respexit Cicero, cum dixerit, "Nullum nos posse majus meliusve reipublicæ afferre munus, quam docendo et erudiendo juventutem,” nisi quod recta juventutis institutio ad summum reipublicæ emolumentum conducat maxime.

Conclu. Proinde si quis in votis habeat, liberos suos ad virtutem formare ac bonos mores; id imprimis operam det ut virtutis atque pietatis odore, ab ipsis statim fasciis, intimius imbuantur; quem ad extremam usque senectutem redolebunt.

Adeo in teneris assuescere multum est.-VIRG.

A Theme in English; the Thesis and Substance taken from 1 Esdras, IV.

Great is the Truth and stronger than all things.

Prop. Truth is great and mighty above all things. All the earth calleth upon it, the Heaven blesseth it, all works shake and tremble at it, and with it is no unrighteous thing.

Reas. Because with her there is no accepting of persons, or rewards; but she doeth the things which are just and all men approve her works.

Confirm. For in her judgment there is no unrighteousness, and she is the strength, dominion, power, and majesty of

all ages.

Simile. Even as God the great Creator is greater than the spacious earth, the high heaven, or the swift sun that compasseth the heavens, and returns to his own place in one day; so is Truth greater and stronger than all things.

Exemp. Hence it is that David so frequently calls God, a God of Truth. The Lord is my rock, and my fortress,

« AnteriorContinua »