Imatges de pÓgina
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Ubi nos acerba vis Nulla unquam separabit, Corda purus

animabit Amor immutabilis.

MOVEAT CORNICULA RISUM

FURTIVIS NUDATA COLORIBUS.”

Traditur, (antiqua est ea fabula,) graculum paternæ

Sprevisse gentis corpus et colorem. “ Cur mihi non facies melior data?” Sic solebat ille

Questus inanes pipilare secum : “Cur non crista rubens in vertice? non venusta cycni

“Candore cervix elegantiâque ? 66 Stellatis radians Junonius ales est ocellis :

“Indignor hanc me non habere laudem.” Talia plorabat quondam miser, aspicitque plumæ

Stellis micantes forte qua jacebant: Attollit spolia, et vitrei prope marginem fluenti

Suis laborat implicare pennis; Qualis et ad speculum sedet anxia comiturque nympha,

Longas adornans se moratur horas; Deinde novâ lætatus imagine vadit ambulatque

Collumque jactat erigitque caudam; Pavonumque gregi, quasi plaudere possit ipsa Juno,

Pavone jungit se superbiorem, Ostentans avide spectacula risui futura.

Quid multa ? Cernit agmen omne fraudem;

[ocr errors]

Invadunt rostris non lenibus, exuuntque prædâ,

Locoque pellunt improbum fugantes.
In propriâ te pelle tene; simulata vix, opinor,

Aut feminas latebit aut volucres.
Nonne vides ? Sacharissa nitens ubi prodit in catervas,

Nullam fefellit fucus is puellam; Invidus extemplo præstantia risus ora curvat,

Meat malignus hinc et hinc susurrus. Graculus infelix quo verteret? Ad suos sodales,

Poenam daturus heu severiorem, Avolat. “O generis turpissime," sic repulsus audit;

"Nostrosne coetus ausus es redire? “Ludibrio cum sis pavonibus, anne graculorum

“ Consortio videris esse dignus? “Ut tu temnebas alios, ita temneris vicissim;

“ Hæc justa merces insolentiarum."

R. CLAY, PRINTER, BREAD STREET HILL.

« AnteriorContinua »