Ab urbe condita libri, Volum 2

Portada
1874
 

Pàgines seleccionades

Altres edicions - Mostra-ho tot

Passatges populars

Pàgina 101 - ... ut, qui tribunis plebis, aedilibus, iudicibus decemviris nocuisset, eius caput lovi sacrum esset, familia ad aedem Cereris, Liberi Liberaeque venum iret.
Pàgina 191 - Apollini pro valetudine populi vota est. Multa duumviri ex libris placandae deum irae avertendaeque a populo pestis causa fecere; magna tarnen clades in urbe agrisque promis- 4 cua hominum pecorumque pernicie accepta.
Pàgina 341 - Segovesum sororis filios, inpigros iuvenes, missurum se esse in quas dii dedissent auguriis sedes ostendit: quantum ipsi vellent numerum hominum excirent, ne qua gens arcere advenientes posset.
Pàgina 161 - Volsci exiguam spem in armis, alia undique abscisa, cum temptassent, praeter cetera adversa loco quoque iniquo ad pugnam congressi, iniquiore ad fugam, cum ab omni parte caederentur, ad preces a certamine versi dedito imperatore traditisque armis sub iugum missi cum singulis vestimentis ignominiae cladisque pleni 5 dimittuntur.
Pàgina 369 - Anseres non fefellere, quibus sacris lunonis in summa inopia cibi tamen abstinebatur. Quae res saluti fuit ; namque clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius, qui triennio ante consul fuerat, vir bello egregius, armis arreptis, simul ad arma ceteros ciens vadit et, dum ceteri trepidant, Gallum, qui iam in summo constiterat, umbone ictum deturbat. 5 Cuius casus prolapsi quum proximos sterneret, trepidantes alios armisque omissis saxa, quibus adhaerebant, manibus amplexos trucidat.
Pàgina 187 - Pacilus et M. Geganius Macerinus censores villam publicam in campo Martio probaverunt; ibique primum census populi est actus.
Pàgina 343 - Belloveso, quum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt, (locos tenuere Libui) considunt: post hos Salluvii, prope antiquam gentem Laevos Ligures, incolentes circa Ticinum amnem.
Pàgina 385 - ... quam meae calamitatis meminisse iuvat: cum abessem, quotienscumque patria in mentem. veniret, haec omnia occurrebant, colles campique et Tiberis et assueta oculis regio et hoc caelum, sub quo natus educatusque essem...
Pàgina 128 - His ego gratiora dictu alia esse scio : sed me vera pro gratis loqui, etsi meum ingenium non moneret, necessitas cogit. Vellem equidem vobis placere, Quirites : sed multo malo vos salvos esse, qualicunque erga me animo futuri estis.
Pàgina 298 - Etruscis, per 2 quos ea procurarent, haruspices non erant : in unum omnium curae versae sunt, quod lacus in Albano nemore sine ullis caelestibus aquis causave qua alia quae rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam 3 crevit.

Informació bibliogràfica