Die Grundlagen des römischen Besitzrechts

Portada
Franz Vahlen, 1883 - 464 pàgines
 

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 337 - Labeo reprehendit, quoniam in summa possessionis non multum interest, iuste quis an iniuste possideat : quod est verius. non magis enim eadem possessio apud duos esse potest, quam ut tu stare videaris in eo loco, in quo ego sto, vel in quo ego sedeo, tu sedere videaris.
Pàgina 74 - ... commodum autem possidendi in eo est, quod, etiamsi eius res non sit qui possidet, si modo actor non potuerit suam esse probare, remanet suo loco possessio : propter quam causam, cum obscura sint utriusque iura, contra petitorem iudicari solet. Sed interdicto quidem uti possidetis...
Pàgina 280 - Nam saltus hibernos et aestivos, quorum possessio retinetur animo, licet neque servum neque colonum ibi habeamus, quamvis saltus proposito possidendi fuerit alius ingressus, tamdiu priorem possidere dictum est, quamdiu possessionem ab alio occupatam ignoraret, Dig.
Pàgina 129 - Publiciana vocatur. datur autem haec actio ei qui ex iusta causa traditam sibi rem nondum usucepit eamque amissa possessione petit. nam quia non potest eam ex iure Quiritium suam esse intendere, fingitur rem usucepisse, et ita, quasi ex iure Quiritium dominus factus esset, intendit hoc modo : IUDEX ESTO.
Pàgina 348 - Quod autem diximus et corpore et animo adquirere nos debere possessionem, non utique ita accipiendum est, ut qui fundum possidere velit omnes glebas circumambulet : sed sufficit quamlibet partem eius fundi introire, dum mente et cogitatione hac sit, uti totum fundum usque ad terminum velit possidere
Pàgina 108 - Publiciana actio non ideo comparata est ut res domino auferatur (ejusque rei argumentum est primo aequitas, deinde exceptio si EA RES POSSESSORIS NON SIT), sed ut is qui bona fide emit posses sionemque ejus ex ea causa nactus est potius rem habeat.
Pàgina 219 - Qui ad nundinas profectus neminem reliquerit et, dum ille a nundinis redit, aliquis occupaverit possessionem, videri eum clam possidere Labeo scribit (retinet ergo possessionem is qui ad nundinas abiit): verum si revertentem dominum non admiserit, vi magis intelligi possidere, non clam.
Pàgina 457 - ... jus meum amitto, si tu per hoc tempus aedes tuas altius sublatas habueris ; alioquin, si nihil novi feceris, retineo servitutem. Item, si tigni immissi aedes tuae servitutem debent, et ego exemero tignum, ita demum amitto jus meum, si tu foramen, unde exemptum est tignum, obturaveris et per constitutum tempus ita habueris. Alioquin, si nihil novi feceris, integrum permanet.
Pàgina 234 - ... nee idem est possidere et alieno nomine possidere : nam possidet cuius nomine possidetur, procurator alienae possessioni praestat ministerium.
Pàgina 184 - Certis igitur ex causis praetor aut proconsul principaliter auctoritatem suam finiendis controversiis interponit ; quod turn maxime facit, cum de possessione aut quasi possessione inter aliquos contenditur ; et in summa aut jubet aliquid fieri, aut fieri prohibet ; formulae autem et verborum conceptiones quibus in ea re utitur interdicta vocantur vel accuratius interdicta decretaque.

Informació bibliogràfica