Der Majestätsgedanke im römischen Recht: eine Studie auf dem Gebiet des römischen Staatsrechts

Portada
Veit, 1908 - 208 pàgines
 

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 179 - Aliam deinde consularem legem de provocatione, unicum praesidium libertatis, decemvirali potestate eversam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt sanciendo novam legem, ne quis ullum magistratum sine provocatione crearet; qui creasset, eum ius fasque essét oecidi, neve ea caedes capitalis noxae haberetur.
Pàgina 37 - ... nee erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac, sed et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et immutabilis continebit...
Pàgina 39 - Deditisne vos populumque Conlatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia in meam populique Romani dicionem ? ' 'Dedimus.'
Pàgina 203 - Nostri saeculi exempla non praeteribo. Sub Tib. Caesare fuit accusandi frequens et paene publica rabies, quae omni civili bello gravius togatam civitatem confecit ; excipiebatur ebriorum sermo, simplicitas iocantium ; nihil erat tutum ; omnis saeviendi placebat occasio, nee iam reorum expectabantur eventus, cum esset unus.
Pàgina 96 - Quod principi placuit legis habet vigorem: utpote cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem conferat...
Pàgina 113 - Nam cum sit hoc natura commune animantium, ut habeant libidinem procreandi, prima societas in ipso coniugio est, proxima in liberis, deinde una domus, communia omnia ; id autem est principium urbis et quasi seminarium rei publicae.
Pàgina 137 - Domini" appellationem ut maledictum et opprobrium semper exhorruit. Cum spectante eo ludos pronuntiatum esset in mimo: „0 dominum aequum et bonum!" et universi, quasi de ipso dictum, exsultantes comprobassent, et statim manu vultuque indecoras adulationes repressit et insequenti die gravissimo corripuit edicto. „Dominum"que se posthac appellari ne a liberis quidem aut nepotibus suis vel serio vel ioco passus est atque eius modi blanditias etiam inter ipsos 2 prohibuit.
Pàgina 93 - Inde ordine alii rogabantur, quandoque pars maior eorum qui aderant in eandem sententiam ibat, bellum erat consensum. Fieri solitum, ut fetialis hastam ferratam, aut praeustam sanguineam ad fines eorum ferret, et non minus tribus puberibus praesentibus, diceret: 'Quod populi Priscorum Latinorum hominesque Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse, senatusque populi Romani Quiritium censuit, consensit,...
Pàgina 58 - Liber autem populus est is, qui nullius alterius populi potestati est subiectus: sive is foederatus (sive non foederatus:) est item, sive aequo foedere in amicitiam venit sive foedere comprehensum est, ut is populus alterius populi maiestatem comiter conservaret. hoc enim adicitur, ut intellegatur alterum populum superiorem esse, non ut intellegatur alterum non esse liberum...

Informació bibliogràfica