Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso erkaert, Volums 1-2

Portada
Weidmann, 1871
 

Què opinen els usuaris - Escriviu una ressenya

No hem trobat cap ressenya als llocs habituals.

Pàgines seleccionades

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 99 - Phoebus utraque distat idem terra finditque vaporibus arva. sistite opus praesens nodosaque t ollite lina!» iussa viri faciunt intermittuntque laborem. Vallis crai piceis et acuta densa cupressu, nomine Gargaphie succinctae sacra Dianae, cuius in extremo est antrum nemorale recessu arte laboratum nulla: simulaverat artem ingenio natura suo; nam pumice vivo et levibus tofis nativum duxerat arcum; fons sonat a dextra tenui perlucidus unda, margine gramineo patulos incinctus hiatus.
Pàgina 239 - Sed nil dulcius est, bene quam munita tenere Edita doctrina sapientum templa serena, Despicere unde queas alios passimque videre Errare atque viam palantis quaerere vitae, Certare ingenio, contendere nobilitate, Noctes atque dies niti praestante labore Ad summas emergere opes rerumque potiri.
Pàgina 19 - Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc et quod dominari in cetera posset: natus homo est, sive hunc divino semine fecit ille opifex rerum, mundi melioris origo, sive recens tellus seductaque nuper ab alto aethere cognati retinebat semina caeli; quam satus lapeto mixtam pluvialibus undis finxit in effigiem moderantum cuncta deorum, pronaque cum spectent animalia cetera terram, os homini sublime dedit caelumque videre iussit et erectos ad sidera tollere vultus.
Pàgina 235 - ... ergo vivida vis animi pervicit, et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque...
Pàgina 26 - Famemque 785 fata coire sinunt), montani numinis unam talibus agrestem conpellat oreada dictis: "est locus extremis Scythiae glacialis in oris, triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus; frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque 790 et ieiuna Fames, ea se in praecordia condat sacrilegi scelerata, iube!
Pàgina 236 - ... in medium discenda dabat ; coetusque silentum dictaque mirantum magni primordia mundi et rerum causas et quid natura, docebat: quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo...
Pàgina 105 - Ilia negat; placuit quae sit sententia docti Quaerere Tiresiae: venus huic erat utraque nota. Nam duo magnorum viridi coeuntia silva Corpora serpentum baculi violaverat ictu Deque viro factus, mirabile, femina septem Egerat autumnos; octavo rursus eosdem Vidit et 'est vestrae si tanta potentia plagae,' Dixit 'ut auctoris sortem in contraria mutet, Nunc quoque vos feriam!
Pàgina 41 - ... inventum medicina meum est, opiferque per orbem dicor, et herbarum subiecta potentia nobis. ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis nee prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes...
Pàgina 118 - Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni, quo numquam radiis oriens mediusve cadensve Phoebus adire potest : nebulae caligine mixtae 595 exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.
Pàgina 42 - Gallicus arvo vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem; alter inhaesuro similis iam iamque tenere 535 sperat et extento stringit vestigia rostro, alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit: sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.

Informació bibliogràfica