Opera, Volum 2

Portada
Rodwell and Martin, 1815

Des de l'interior del llibre

Pàgines seleccionades

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 60 - Heu frustra dilecte puer! totidemque remisit Verba locus: dictoque Vale, Vale, inquit et Echo. Ille caput viridi fessum submisit in herba. Lumina nox claudit domini mirantia formam. Tum quoque se, postquam est inferna sede receptus, In Stygia spectabat aqua. Planxere sorores Naïdes; et sectos fratri posuere capillos.
Pàgina 58 - ... quid videat, nescit; sed quod videt, uritur illo, atque oculos idem, qui decipit, incitat error. credule, quid frustra simulacra fugacia captas? quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes.
Pàgina 4 - ... flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella. ' ' Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso sub Jove mundus erat, subiit argentea proles, auro deterior, fulvo pretiosior acre.
Pàgina 234 - Juppiter atras increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. atria turba tenet : veniunt leve vulgus, euntque ; mixtaque cum veris passim commenta vagantur milia rumorum, confusaque verba volutant.
Pàgina 79 - ... utque ferae sequitur vestigia conjugis amens, 515 deque sinu matris ridentem et parva Learchum bracchia tendentem rapit et bis terque per auras more rotat fundae, rigidoque infantia saxo discutit ora ferox. Tum denique concita mater, seu dolor hoc fecit, seu sparsi causa veneni, 520 exululat passisque fugit male sana capillis, teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis ' Euhoe Bacche ' sonat. Bacchi sub nomine Juno risit et ' Hos usus pra*estet tibi
Pàgina 58 - Apolline crines impubesque genas et eburnea colla decusque oris et in niveo mixtum candore ruborem, cunctaque miratur quibus est mirabilis ipse; se cupit imprudens et, qui probat, ipse probatur, dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet.
Pàgina 227 - ... at medio torus est ebeno sublimis in antro, 610 plumeus, unicolor, pullo velamine tectus ; quo cubat ipse deus membris languore solutis.
Pàgina 165 - Famem lapidoso vidit in agro unguibus et raras vellentem dentibus herbas. 800 hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore, labra incana situ, scabrae rubigine fauces, dura cutis, per quam spectari viscera possent, ossa sub incurvis extabant arida lumbis, ventris erat pro ventre locus, pendere putares 805 pectus et a spinae tantummodo crate teneri.
Pàgina 55 - Ilia negat; placuit quae sit sententia docti Quaerere Tiresiae: venus huic erat utraque nota. Nam duo magnorum viridi coeuntia silva Corpora serpentum baculi violaverat ictu Deque viro factus, mirabile, femina septem Egerat autumnos; octavo rursus eosdem Vidit et 'est vestrae si tanta potentia plagae,' Dixit 'ut auctoris sortem in contraria mutet, Nunc quoque vos feriam!' percussis anguibus isdem Forma...
Pàgina 43 - Ingemuit; vultumque ima ad suspiria duxit. Pallor in ore sedet; macies in corpore toto; Nusquam recta acies; livent rubigine dentes; Pectora felle virent; lingua est suffusa veneno...

Informació bibliogràfica