IN nova fert animus mutatas dicere formás
Corpora. Di cœptis (nam vos mutâstis et illas)
Adspirate meis; primâque ab origine mundi
Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.
Ante, mare et tellus, et. quod tegit omnia, ccelura, Unus erat toto Naturæ vultus in orbe,
Quem dixere Chaos; rudis indigesttque moles;
Nec quidquam, nisi pondus iners, congestaque eodem
Non bene junctarum discordia serrina serum.
Nullus adhuc mundo prebebet-larina Titan;
Nec nova crescendo reparabat conua Phobe;
Nec circumfuso pendebat in aëre tellus
Ponderibus librata suis: nec brachia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite.
Quâque fuit tellus, illic et pontus et aër:
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
Lucis egens aër: nulli sua forma manebat.
Obstabatque aliis aliud: quia corpore in uno
Frigida pugnabant calidis, humentia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. 20
Hanc Deus et melior litem Natura diremit:
Nam cœlo terras, et terris abscidit undas,
Et liquidum spisso secrevit ab aëre cœlum.
Quæ postquam evolvit, cæcoque exemit acervo,
Dissociata locis concordi pace ligavit.
Ignea convexi vis et sine pondere cœli