Imatges de pàgina
PDF
EPUB

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER DECIMUS TERTIUS.

Consedêre duces: et, vulgi stante coronâ,
Surgit ad hos clypei dominus septemplicis Ajax.
Utque erat impatiens iræ, Sigeïa torvo
Litora respexit, classemque in litore, vultu:
Intendensque manus, Agimus, prô Jupiter, inquit,
Ante rates caussam; et mecum confertur Ulixes!
At non Hectoreis dubitavit cedere flammis:
Quas ego sustinui; quas hâc à classe fugavi.
Tutius est fictis igitur contendere verbis,
Quàm pugnare manu. Sed nec mihi dicere promtum,
Nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci,
Quantum acie valeo, tantum valet iste loquendo.
Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
Esse reor: vidistis enim. Sua narret Ulixes:
Quæ sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.
Præmia magna peti fateor: sed demit honorem
Emulus. Ajaci non est tenuisse superbum,
Sit licèt hoc ingens, quidquid speravit Ulixes.
Iste tulit pretium jam nunc certaminis hujus;
Quo cùm victus erit, mecum certâsse feretur.
Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,
Nobilitate potens essem, Telamone creatus:
Moenia qui forti Trojana sub Hercule cepit:
Litoraque intravit Pagasæâ Colcha carinâ.

acus huic pater est: qui jura silentibus illic Reddit, ubi Æoliden saxum grave Sisyphon urget. Eacon agnoscit summus, prolemque fatetur

9

20

[ocr errors]

1940

264

Jupiter esse suam. Sic ab Jove tertius Ajax.
Nec tamen hæc series in caussâ prosit, Achivi; T
Si mihi cum magno non est communis Achille. 50
Frater erat; fraterna peto. Quid sanguine cretus
Sisyphio, furtisque, et fraude simillimus illi,
Inserit Æacidis alienæ nomina gentis?
An quòd in arma prior, nulloque sub indice veni,
Arma neganda mihi? potiorque videbitur ille,
Ultima qui cepit, detrectavitque furore
Militiam ficto: donec sollertior isto,+
Sed sibi inutilior, timidi commenta retexit
Naupliades animi, vitataque traxit in arma?
Optima nunc sumat, qui sumere noluit ulla:
Nos inhonorati, et donis patruelibus orbi,
Obtulimus qui nos ad prima pericula, simus.
Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus, esset;
Nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces
Hortator scelerum! non te, Pantia proles,
Expositum Lemnos nostro cum crimine haberet.
Qui nunc (ut memorant) silvestribus abditus antris
Saxa moves gemitu, Laërtiadæque precaris,
Quæ meruit: quæ (si Di sunt) non vana preceris.
Et nunc ille eadem nobis juratus in arma,
(Heu!) pars una ducum, quo successore sagittæ
Herculis utuntur, fractus morboque fameque,
Velaturque aliturque avibus; volucresque petendo
Debita Trojanis exercet spicula fatis.

50

Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen.
Mallet et infelix Palamedes esse relictus.
Viveret; aut certè letum sine crimine haberet.
Quem malè convicti nimiùm memor iste furoris !
Prodere rem Danaam finxit: fictumque probavit
Crimen, et ostendit, quod jam præfoderat, aurum. 60
Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis,

Aut nece. Sic pugnat, sic est metuendus, Ulixes.
Qui, licet eloquio fidum quoque Nestora vincat,
Haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen
Esse rear nullum. Qui, cùm imploraret Ulixen

Vulnere tardus equi, fessusque senilibus annis, Proditus à socio est. Non hæc mihi crimina fingi Scit bene Tydides: qui nomine sæpe vocatum Corripuit; trepidoque fugam exprobravit amico. Adspiciunt oculis Superi mortalia justis.

70

80

En eget auxilio, qui non tulit: utque reliquit,
Sic linquendus erat. Legem sibi dixerat ipse.
Conclamat socios. Adsum; videoque trementem,
Pallentemque metu, ac trepidantem morte futurâ.
Opposui molem clypei; texique jacentem;
Servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem.
Si perstas certare, locum redeamus in illum:
Redde hostem, vulnusque tuum, solitumque timorem:
Post clypeumque late: et mecum contende sub illo.
At postquam eripui; cui standi vulnera vires
Non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.
Hector adest, secumque Deos in prælia ducit:
Quâque ruit, non tu tantùm terreris, Ulixe,
Sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris.
Hunc ego sanguineæ successu cædis ovantem
Cominus ingenti resupinum pondere fudi.
Hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
Sustinui; sortemque meam vovistis, Achivi:
Et vestræ valuere preces. Si quæritis hujus
Fortunam pugnæ; non sum superatus ab illo.
Ecce ferunt Troës ferrumque, ignemque, Jovemque
In Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes?
Nempe ego mille meo protexi pectore puppes,
Spem vestri reditûs. Date tot pro navibus arma.
Quòd si vera licet mihi dicere; quæritur istis,
Quàm mihi, major honos: conjunctaque gloria nos-
tra est,

90

Atque Ajax armis, non Ajaci arma petuntur.
Conferat his Ithacus Rhesum, imbellemque Dolona,
Priamidenque Helenum raptâ cum Pallade captum.
Luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto:
Si semel ista datis meritis tam vilibus arma;
Dividités et major pars sit Diomedis in illis.

100

Quò tamen hæc Ithaco? qui clàm, qui semper in

[merged small][ocr errors]

Rem gerit et furtis incautum decipit hostem? H
Ipse nitor galeæ, claro radiantis ab auro,
Insidias prodet, manifestabitque latentem.

[ocr errors]

Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex, nul Pondera tanta feret: nec non onerosa gravisque Pelias esse potest imbellibus hasta lacertis :

110

[ocr errors]

121

Nec clypeus, vasti cælatus imagine mundi,
Conveniet timidæ, natæque ad furta sinistræbue
Debilitaturum quid te petis, improbe, munus?
Quod tibi si populi donaverit error Achivi,
Cur spolieris, erit; non, cur metuaris ab hoste.*10
Et fuga (quâ solâ cunctos, timidissime, vincis)
Tarda futura tibi est, gestamina tanta trahenti. bẻ
Adde, quòd iste tuus, tam rarò prælia passus,
Integer est clypeus: nostro, qui tela ferendo
Mille patet plagis, novus est successor habendus. {.
Denique, quid verbis opus est? spectemur agendo:
Arma viri fortis medios mittantur in hostes;
Inde jubete peti: et referentem ornate relatis.
Finierat Telamone satus; vulgique secutum
Ultima murmur erat: donec Laërtius heros
Adstitit: atque oculos paullum tellure moratos
Sustulit ad proceres; exspectatoque resolvit
Ora sono: neque abest facundis gratia dictis.
Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi,
Non foret ambiguus tanti certaminis heres:
Tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille.
Quem quoniam non æqua mihi vobisque negârunt
Fata; (manuque simul veluti lacrimantia tersit
Lumina) quis magno meliùs succedat Achilli,
Quàm per quem magnus Danaïs successit Achilles
Huic modò ne prosit, quòd, ut est, hebes esse videtur:
Neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi,
Profuit ingenium: meaque hæc facundia, si qua est,
Quæ nunc pro domino, pro vobis sæpe locuta est,
Invidiâ careat: bona nec sua quisque recuset.

130

[ocr errors]

Nam genus, et proavos, et quæ non fecimus ipsi, 140 Vix ea nostra voco. Sed enim, quia retulit Ajax Esse Jovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor Jupiter est totidemque gradus distamus ab illo. Nam mihi Laërtes pater est, Arcesius illi,

Jupiters huic ineque in his quisquam damnatus et [exsul.e

Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis
Altera nobilitas: Deus est in utroque parente.
Sed neque materno quòd sum generosior ortu,
Nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons,
Proposita arma peto: meritis expendite caussam. 150
Dummodo quòd fratres Telamon Peleusque fuerunt,
Ajacis meritum non sit: nec sanguinis ordo,
Sed virtutis honos spoliis quæratur in istis.
Aut si proximitas primusque requiritur heres ;
Est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi.
Quis locus Ajaci? Phthiam Scyronve ferantur.
Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli.
Num petit ille tamen? num sperat, ut auferat arma?
Ergo operum quoniam nudum certamen habetur;
Plura quidem feci, quàm quæ comprendere dictis 160
In promtu mihi sit: rerum tamen ordine ducar.
Præscia venturi genetrix Nereïa leti
Dissimulat cultu natum. Deceperat omnes,
In quibus Ajacem, sumtæ fallacia vestis.
Arma ego femineis, animum motura virilem,
Mercibus inserui. Neque adhuc projecerat heros
Virgineos habitus, cùm parmam hastamque tenenti,
Nate Deâ, dixi, tibi se peritura reservant
Pergama. Quid dubitas ingentem evertere Trojam?
Injecique manum, fortemque ad fortia misi.
Ergo opera illius mea sunt. Ego Telephon hastâ
Pugnantem domui: victum orantemque refeci.
Quòd Theba cecidere, meum est: me credite Lesbon,
Me Tenedon, Chrysenque, et Cyllan, Apollinis urbes,
Et Syron cepisse: meâ concussa putate
Procubuisse solo Lyrnesia monia dextrâ.

[blocks in formation]

170

« AnteriorContinua »