Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[ocr errors]

Orbis, et immodico prodibant tubere tali.
Hanc procul ut vidit (neque enim est accedere juxtà
Ausa) refert mandata Deæ; paullumque morata, 810
Quamquam aberat longè, quamquam modò venerat

illuc,

Visa tamen sensisse Famem; retroque dracones
Egit in Hæmoniam, versis sublimis habenis.

[ocr errors]

A

820

Dicta Fames Cereris (quamvis contraria semper
Illius est operi) peragit; perque aëra vento
Ad jussam delata domum est; et protinus intrat
Sacrilegi thalamos: altoque sopore solutum
(Noctis erat tempus) geminis amplectitur alis:
Seque viro inspirat, faucesque, et pectus, et ora
Adflat; et in vacuis spargit jejunia venis.
Functaque mandato fecundum deserit orbem ;
Inque domos inopes adsueta revertitur arva.
Lenis adhuc somnus placidis Erisichthona pennis
Mulcebat. Petit ille dapes sub imagine somni :
Oraque vana movet, dentemque in dente fatigat;
Exercetque cibo delusum guttur inani:

Proque epulis tenues nequicquam devorat auras.
Ut verò est expulsa quies; furit ardor edendi :
Perque avidas fauces, immensaque viscera regnat.
Nec mora: quod pontus, quod terra, quod educat aër,
Poscit; et adpositis queritur jejunia mensis: 831
Inque epulis epulas quærit: quodque urbibus esse,
Quodque satis populo poterat, non sufficit uni.
Plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum.
Utque fretum recipit de totâ flumina terrâ,
Nec satiatur aquis, peregrinosque ebibit amnes;
Utque rapax ignis non umquam alimenta recusat;
Innumerasque faces cremat; et, quo copia major
Est data, plura petit; turbâque voracior ipsâ est:
Sic epulas omnes Erisichthonis ora profani
Accipiunt, poscuntque simul. Cibus omnis in illo
Caussa cibi est: semperque locus fit inanis edendo.
Jamque fame patrias altique voragine ventris,

840

Attenuârat opes: sed inattenuata manebas
Tum quoque, dira fames; implacatæque vigebat
Flamma gulæ. Tandem, demisso in viscera censu,
Filia restabat, non illo digna parente.

Hanc quoque vendit inops. Dominum generosa re

cusat:

850

859

Et vicina suas tendens super æquora palmas,
Eripe me domino, qui raptæ præmia nobis
Virginitatis habes, ait. (Hæc Neptunus habebat.)
Qui prece non spretâ, quamvis modò visa sequenti
Esset hero, formamque novat, vultumque virilem
Induit, et cultus piscem capientibus aptos.
Hanc dominus spectans, O qui pendentia parvo
Era cibo celas, moderator arundinis, inquit,
Sic mare compositum, sic sit tibi piscis in undâ
Credulus, et nullos, nisi fixus, sentiat hamos:
Quæ modò cum vili turbatis veste capillis
Litore in hoc steterat, (nam stantem in litore vidi)
Dic ubi sit: neque enim vestigia longiùs exstant.
Illa Dei munus bene cedere sentit: et à se
Se quæri gaudens, his est resecuta rogantem
Quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem
Gurgite ab hoc flexi; studioque operatus inhæsi.
Quóque minùs dubites, sic has Deus æquoris artes
Adjuvet, ut nemo jamdudum litore in isto,
(Me tamen excepto) nec femina constitit ulla.
Credidit; et verso dominus pede pressit arenam ;
Elususque abiit. Illi sua reddita forma est.
Ast ubi habere suam transformia corpora sentit,
Sæpe pater dominis Triopeïda vendit. At illa
Nunc equa, nunc ales, modò bos, modò cervus abibat :
Præbebatque avido non justa alimenta parenti.
Vis tamen illa mali postquam consumserat omnem
Materiam, dederatque gravi nova pabula morbo,
Ipse suos artus lacero divellere morsu
Cœpit, et infelix minuendo corpus alebat.
Quid moror externis? etiam mihi sæpe novandi
Corporis, ô juvenes, numero finita potestas.

870

880

Nam modò, quod nunc sum, videor: modò flector in anguem :

Armenti modò dux vires in cornua sumo.

Cornua, dum potui: nunc pars caret altera telo
Frontis, ut ipse vides. Gemitus sua verba secuti.

METAMORPHOSEON

LIBER NONUS.

10

QUÆ gemitûs, truncæque Deo Neptunius heros
Caussa rogat frontis: cùm sic Calydonius amnis
Cœpit, inornatos redimitus arundine crines :
Triste petis munus: quis enim sua prælia victus
Commemorare velit? referam tamen ordine. Nec tam
Turpe fuit vinci, quàm contendisse decorum est:
Magnaque dat nobis tantus solatia victor.
Nomine si qua suo tandem pervenit ad aures
Deïanira tuas; quondam pulcherrima virgo,
Multorumque fuit spes invidiosa procorum.
Cum quibus ut soceri domus est intrata petiti;
Accipe me generum, dixi, Parthaöne nate.
Dixit et Alcides. Alii cessere duobus.
Ille Jovem socerum dare se, famamque laborum,
Et superata suæ referebat jussa novercæ.
Contrà ego: (turpe Deum mortali cedere duxi:
Nondum erat ille Deus) Regem me cernis aquarum,
Cursibus obliquis intra tua regna fluentum:
Nec gener externis hospes tibi missus ab oris,
Sed popularis ero, et rerum pars una tuarum.
Tantùm ne noceat, quòd me nec regia Juno
Odit, et omnis abest jussorum pœna laborum.
Nam quòd te jactas Alcmenâ matre creatum;
Jupiter aut falsus pater est, aut crimine verus,
Matris adulterio patrem petis. Elige, fictum
Esse Jovem malis, an te per dedecus ortum.

20

20

[ocr errors]

Talia dicentem jamdudum lumine torvo
Spectat; et accensæ non fortiter imperat iræ,
Verbaque tot reddit: Melior mihi dextera linguâ.
Dummodo pugnando superem; tu vince loquendo. 30
Congrediturque ferox. Puduit modò magna locutum
Cedere. Rejeci viridem de corpore vestem;
Brachiaque opposui: tenuique à pectore varas
In statione manus; et pugnæ membra paravi.
Ille cavis hausto spargit me pulvere palmis,
Inque vicem fulvæ jactu flavescit arenæ.
Et modò cervicem, modò crura micantia captat;
Aut captare putes: omnique à parte lacessit.
Me mea defendit gravitas; frustráque petebar. 39
Haud secus ac moles, quam magno murmure fluctus
Oppugnant: manet illa; suoque est pondere tuta."
Digredimur paullum: rursumque ad bella coïmus;"
Inque gradu stetimus, certi non cedere; eratque
Cum pede pes junctus: totoque ego pectore pronus
Et digitos digitis, et frontem fronte premebam.
Non aliter fortes vidi concurrere tauros,

Cùm pretium pugnæ, toto nitidissima saltu,
Expetitur conjux. Spectant armenta, paventque
Nescia quem maneat tanti victoria regni.
Ter sine profectu voluit nitentia contrà
Rejicere Alcides à se mea pectora: quartò
Exuit amplexus, adductaque brachia solvit :
Impulsumque manu (certum mihi vera fateri)
Protinus avertit: tergoque onerosus inhæsit.
Si qua fides, (neque enim fictâ mihi gloria voce
Quæritur) imposito pressus mihi monte videbar.
Vix tamen exserui sudore fluentia multo
Brachia; vix solvi duros à corpore nexus.
Instat anhelanti; prohibetque resumere vires : !
Et cervice meâ potitur. Tum denique tellus
Pressa genu nostro est; et arenas ore momordi.
Inferior virtute meas devertor ad artes;
Elaborque viro, longum formatus in anguem.
Qui postmam flexos sinuavi corpus in orbes;

50

60

[ocr errors]

A

« AnteriorContinua »