Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Quæ tamen ex illis aliquo pars humida, succo,
Et terrena fuit, versa est in corporis usum.

Quod solidum est, flectique nequit, mutatur in ossa :
Quod modo vena fuit, sub eodem nomine mansit. 410
Inque brevi spatio, Superorum numine, saxa
Missa viri manibus faciem traxere virilem:
Et de femineo reparata est femina jactu.
Inde genus durum sumus, experiensque laborum:
Et documenta damus, quâ simus origine nati.
Cetera diversis tellus animalia formis

420

Sponte suâ peperit; postquam vetus humor ab igne
Percaluit Solis; cœnumque, udæque paludes
Intumuere æstu: fecundaque semina rerum,
Vivaci nutrita solo, ceu matris in alvo
Creverunt, faciemque aliquam cepere morando.
Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros
Nilus, et antiquo sua flumina reddidit alveo,
Etherioque recens exarsit sidere limus;
Plurima cultores versis animalia glebis

Inveniunt, et in his quædam modò cœpta sub ipsum
Nascendi spatium: quædam imperfecta, suisque
Trunca vident numeris: et eodem in corpore sæpe
Altera pars vivit; rudis est pars altera tellus.

Quippe ubi temperiem sumsere humorque calorque, Concipiunt et ab his oriuntur cuncta duobus: 431 Cúmque sit ignis aquæ pugnax; vapor humidus

omnes

Res creat, et discors concordia fœtibus apta est.
Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti
Solibus ætheriis, almoque recanduit æstu ;
Edidit innumeras species: partimque figuras
Retulit antiquas; partim nova monstra creavit.
Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python,
Tum genuit: populisque novis, incognita serpens,
Terror eras; tantum spatii de monte tenebas. 440
Hanc Deus arcitenens, et numquam talibus armis
Antè, nisi in damis capreisque fugacibus, usus,
Mille gravem telis, exhaustâ penè pharetrâ,

Perdidit, effuso per vulnera nigra veneno.
Neve operis famam possit delere vetustas,
Instituit sacros celebri certamine ludos,
Pythia, de domitæ serpentis nomine dictos.
His juvenum quicumque manu, pedibusve, rotâve
Vicerat; æsculeæ capiebat frondis honorem.
Nondum laurus erat; longoqué decentia crine 450
Tempora cingebat de quâlibet arbore Phœbus.
Primus amor Phoebi Daphne Peneïa; quem non
Fors ignara dedit, sed sæva Cupidinis ira.
Delius hunc nuper, victâ serpente superbus,
Viderat adducto flectentem cornua nervo :
Quidque tibi, lascive puer, cum fortibus armis?
Dixerat: ista decent humeros gestamina nostros;
Qui dare certa feræ, dare vulnera possumus hosti.
Qui modò, pestifero tot jugera ventre prementem,
Stravimus innumeris, tumidum Pythona, sagittis. 460
Tu face nescio quos esto contentus amores
Irritare tuâ: nec laudes adsere nostras.

Filius huic Veneris; Figat tuus omnia, Phœbe;
Te meus arcus, ait: quantóque animalia cedunt
Cuncta tibi, tantò minor est tua gloria nostrâ.
Dixit: et eliso percussis aëre pennis
Impiger umbrosâ Parnasi constitit arce:
Eque sagittiferâ promsit duo tela pharetrâ
Diversorum operum. Fugat hoc, facit illud amo

rem.

Quod facit, auratum est, et cuspide fulget acutâ í 470 Quod fugat, obtusum est; et habet sub arundine plumbum.

Hoc Deus in Nymphâ Peneïde fixit; at illo
Læsit Apollineas trajecta per ossa medullas.
Protinus alter amat; fugit altera nomen amantis,
Silvarum latebris, captivarumque ferarum
Exuviis gaudens, innuptæque æmula Phœbes.
Vitta coërcebat positos sine lege capillos.
Multi illam petiere: illa aversata petentes,
Impatiens expersque viri, nemorum avia lustrat:

Nec quid Hymen, quid Amor, quid sint connubia

curat.

480

Sæpe pater dixit: Generum mihi, filia, debes.
Sæpe pater dixit: Debes mihi, nata, nepotes.
Illa, velut crimen, tædas exosa jugales,
Pulchra verecundo suffunditur ora rubore;
Inque patris blandis hærens cervice lacertis,
Da mihi perpetuâ, genitor carissime, dixit,
Virginitate frui: dedit hoc pater ante Dianæ.
Ille quidem obsequitur: sed te decor iste, quod optas,
Esse vetat; votoque tuo tua forma repugnat.
Phoebus amat; visæque cupit connubia Daphnes: 490
Quæque cupit, sperat : suaque illum oracula fallunt.
Utque leves stipulæ demtis adolentur aristis;
Ut facibus sepes ardent, quas, fortè viator
Vel nimis admovit, vel jam sub luce reliquit ;
Sic Deus in flammas abiit: sic pectore toto
Uritur, et sterilem sperando nutrit amorem.
Spectat inornatos collo pendere capillos.

Et, Quid si comantur? ait. Videt igne micantes,
Sideribus similes, oculos. Videt oscula; quæ non
Est vidisse satis. Laudat digitosque, manusque, 500
Brachiaque, et nudos mediâ plus parte lacertos.
Si qua latent, meliora putat. Fugit ocior aurâ
Illa levi: neque ad hæc revocantis verba resistit :
Nympha, precor, Penëi, mane: non insequor hostis.
Nympha, mane. Sic agna lupum, sic cerva leonem,
Sic aquilam pennâ fugiunt trepidante columbæ;
Hostes quæque suos. Amor est mihi caussa sequendi.
Me miserum! ne prona cadas, indignave lædi
Crura secent sentes; et sim tibi caussa doloris.
Aspera, quâ properas, loca sunt. Moderatiùs, oro, 510
Curre, fugamque inhibe: moderatiùs insequar ipse.
Cui placeas, inquire tamen. Non incola montis,
Non ego sum pastor: non hîc armenta, gregesve
Horridus observo. Nescis, temeraria, nescis
Quem fugias: ideoque fugis. Mihi Delphica tellus,
Et Claros, et Tenedos, Pataræaque regia servit.

Jupiter est genitor. Per me, quod eritque, fuitque, Estque, patet: per me concordant carmina nervis. Certa quidem nostra est: nostrâ tamen una sagittâ Certior, in vacuo quæ vulnera pectore fecit. Inventum medicina meum est; opiferque per or

bem

Dicor; et herbarum subjecta potentia nobis.

520

Hei mihi, quòd nullis amor est medicabilis herbis:
Nec prosunt domino, quæ prosunt omnibus, artes!
Plura locuturum timido Peneïa cursu

Fugit; cumque ipso verba imperfecta reliquit:
Tum quoque visa decens. Nudabant corpora venti,
Obviaque adversas vibrabant flamina vestes ;
Et levis impexos retro dabat aura capillos:
Auctaque forma fugâ est. Sed enim non sustinet
ultrà

550

540

Perdere blanditias juvenis Deus: utque movebat
Ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu.
Út canis in vacuo leporem cùm Gallicus arvo
Vidit; et hic prædam pedibus petit, ille salutem:
Alter inhæsuro similis, jam jamque tenere
Sperat, et extento stringit vestigia rostro :
Alter in ambiguo est, an sit deprensus, et ipsis
Morsibus eripitur, tangentiaque ora relinquit:
Sic Deus, et virgo est: hic spe celer, illa timore.
Qui tamen insequitur, pennis adjutus Amoris
Ocior est, requienique negat: tergoque fugaci
Imminet; et crinem sparsum cervicibus adflat.
Viribus absumtis expalluit illa: citæque
Vieta labore fugæ, spectans Peneïdas undas,
Fer, pater, inquit, opem ; si flumina numen habetis.
Quâ nimiùm placui, tellus, aut hisce, vel istam,
Quæ facit ut lædar, mutando perde figuram.
Vix prece finitâ, torpor gravis adligat artus :
Mollia cinguntur tenui præcordia libro :
In frondem crines, in ramos brachia crescunt.
Pes, modò tam velox, pigris radicibus hæret :
Ora cacumen obit: remanet nitor unus in illâ.

550

Hanc quoque

trâ

Phoebus amat: positâque in stipite dex

Sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus.
Complexusque suis ramos, ut membra, lacertis,
Oscula dat ligno: refugit tamen oscula lignum.
Cui Deus, At conjux quoniam mea non potes esse,
Arbor eris certè, dixit, mea. Semper habebunt
Te coma, té citharæ, te nostræ, laure, pharetræ.
Tu ducibus Latiis aderis, cùm læta triumphum 560
Vox canet; et longæ visent Capitolia pompa.
Postibus Augustis eadem fidissima custos

Ante fores stabis; mediamque tuebere quercum.
Utque meum intonsis caput est juvenile capillis;
Tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.
Finierat Pæan. Factis modò laurea ramis

Adnuit: utque caput, visa est agitâsse cacumen.
Est nemus Hæmoniæ, prærupta quod undique

claudit

570

Silva: vocant Tempe: per quæ Penëus, ab imo
Effusus Pindo, spumosis volvitur undis:
Dejectuque gravi tenues agitantia fumos
Nubila conducit, summasque adspergine silvas
Impluit: et sonitu plus quàm vicina fatigat.
Hæc domus, hæc sedes, hæc sunt penetralia magni
Amnis in hoc, residens facto de cautibus antro,
Undis jura dabat, Nymphisque colentibus undas.
Conveniunt illuc popularia flumina primùm;
Nescia gratentur, consolenturne parentem,
Populifer Spercheos; et irrequietus Enipeus,
Apidanusque senex, lenisque Amphrysos, et Æas;
Moxque amnes alii: qui, quâ tulit impetus illos, 581
In mare deducunt fessas erroribus undas.
Inachus unus abest: imoque reconditus antro
Fletibus auget aquas: natamque miserrimus Iö
Luget, ut amissam. Nescit vitâne fruatur,

An sit apud manes: sed quam non invenit usquam,
Esse putat nusquam; atque animo pejora veretur.
Viderat à patrio redeuntem Jupiter Iö

« AnteriorContinua »