Publii Ovidii Nasonis opera. Ovids Werke, berichtigt, übers. und erklärt von H. Lindemann. [With] Index zu Ovids Verwandlungen

Portada
 

Què opinen els usuaris - Escriviu una ressenya

No hem trobat cap ressenya als llocs habituals.

Pàgines seleccionades

Altres edicions - Mostra-ho tot

Passatges populars

Pàgina 14 - Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum talia deposcunt. Sic, cum manus impia saevit 200 sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen, attonitum tanto subitae terrore ruinae humanum genus est totusque perhorruit orbis. Nee tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum est, quam fuit illa lovi.
Pàgina 82 - Regia Solis erat sublimibus alta columnis, clara micante auro flammasque imitante pyropo, cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, argenti bifores radiabant lumine valvae. materiam superabat opus; nam Mulciber illic aequora caelarat medias cingentia terras terrarumque orbem caelumque, quod inminet orbi.
Pàgina 204 - ... iste ego sum: sensi, nee me mea fallit imago! uror amore mei, flammas moveoque feroque. quid faciam? roger, anne rogem? quid deinde rogabo? quod cupio mecum est: inopem me copia fecit. o utinam a nostro secedere corpore possem! votum in amante novum: vellem quod amamus abesset!
Pàgina 8 - ... ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores.
Pàgina 346 - Collis erat, collemque super planissima campi area, quam viridem faciebant graminis herbae. umbra loco deerat. qua postquam parte resedit dis genitus vates et fila sonantia movit, umbra loco venit: non Chaonis...
Pàgina 82 - Medea, repugnas : nescio quis deus obstat' ait, ' mirumque, nisi hoc est, aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur. nam cur jussa patris nimium mihi dura videntur?
Pàgina 188 - Calymne, cum puer audaci coepit gaudere volatu deseruitque ducem caelique cupidine tractus altius egit iter. rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras; tabuerant cerae : nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. at pater infelix, nee iam pater, "Icare", dixit, "Icare", dixit "ubi es?
Pàgina 8 - ... non tuba directi, non aeris cornua flexi, non galeae, non ensis erant: sine militis usu mollia securae peragebant otia gentes.
Pàgina 10 - De duro est ultima ferro. protinus inrupit venae pejoris in aevum omne nefas : fugere pudor verumque fidesque : in quorum subiere locum fraudesque dolique 130 insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi. vela dabant ventis, — nec adhuc bene noverat illos navita, — quaeque diu steterant in montibus altis, fluctibus ignotis insultavere carinae.
Pàgina 136 - ... falsa pedum primis vestigia ponit in undis, inde abit ulterius, mediique per aequora ponti fert praedam. Pavet haec, litusque ablata relictum respicit, et dextra cornum tenet, altera dorso imposita est : tremulae sinuantur flamine vestes.

Informació bibliogràfica