M. Tullii Ciceronis Orationes, Volum 1

Portada
Whittaker ; George Bell, 1851
 

Altres edicions - Mostra-ho tot

Frases i termes més freqüents

Passatges populars

Pàgina 218 - CICERO figuram habitumque formata, ex oppidi nomine et fluminis. Erat etiam Stesichori poetae statua, senilis, incurva, cum libro, summo, ut putant, artificio facta ; qui fuit Himerae, sed et est et fuit tota Graecia summo propter ingenium honore et nomine. Haec iste ad insaniam concupiverat. Etiam, quod paene praeterii, capella quaedam est, ea quidem mire, ut etiam nos, qui rudes harum rerum sumus, intellegere possumus, scite facta et venuste.
Pàgina 273 - Siciliam ceterasque provincias iudices, in agrorum vectigalium ratione hoc interest, quod ceteris aut imposi tum vectigal est certum, quod stipendiarium dicitur, ut Hispanis et plerisque Poenorum quasi victoriae praemium ac poena belli, aut censoria locatio constituta est, ut Asiae lege Sempronia. Siciliae civitates sic in amicitiam fidemque accepimus, ut eodem iure essent quo fuissent, eadem condicione populo Romano parerent qua suis antea paruissent.
Pàgina 191 - Siculi hoc iure sunt, ut, quod civis cum cive agat, domi certet suis legibus; quod Siculus cum Siculo non eiusdem civitatis, ut de eo praetor iudices ex P.
Pàgina 570 - O nomen dulce libertatis ! o ius eximium nostrae civitatis ! o lex Porcia legesque Semproniae ! o graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas ! Hucine tandem haec omnia reciderunt, ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo qui beneficio populi Romani fasces et secures haberet deligatus in foro virgis caederetur...
Pàgina 403 - ... si in ea re nihil metus causa factum est', ut non inspiciamus, an is qui agit metus causa fecit aliquid, sed an omnino metus causa factum est in hac re a quocumque, non tantum ab eo qui agit.
Pàgina 127 - FACIET. lam quid ad praetorem uter possessor sit ? nonne id quaeri oportet, utrum possessorem esse oporteat ? Ergo, quia possessor est, non moves possessione ; si possessor non esset, non dares ? Nusquam enim scribis, neque tu aliud quicquam edicto amplecteris nisi earn causam pro qua pecuniam 117 acceperas.
Pàgina 233 - Manlius praetor ex senatus consulto de oppidis Siculorum deduxit Agrigentum, cautum est in Scipionis legibus ne plures essent in senatu ex colonorum numero quam ex vetere Agrigentinorum. Iste, qui omnia...
Pàgina 61 - Nam hoc Verrem dicere aiebant, te non fato, ut c'eteros ex vestra familia, sed opera sua consulem factum. Çuo igitur cónsules et quaesitor erunt ex illius volúntate. ' Non solum effugiemus' inquit 'hominem in quaerendo nimium diligentem, nimium servientem populi existimationi, M'.
Pàgina 573 - Facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare : quid dicam in crucem tollere?
Pàgina 275 - Adeo autem familiaritatem aliquam inter se habere videntur emptio et venditio, item locatio et conductio, ut in quibusdam causis quaeri soleat, utrum emptio et venditio contrahatur, an locatio et conductio ? Ut ecce de praediis, quae perpetuo quibusdam fruenda traduntur, id est, ut quamdiu pensio sive reditus pro his domino praestetur...

Informació bibliogràfica