Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Practice, nunc denuo ab ipfo auctore

recognita, & autta.

3.

IHS

DOMIN

COLONIAE AGRIPPINAE,

Apud Bernardum Gualtherium,

Anno Domini, M. DC. t.

Vm omnis me Mathematicarum
rerum cognitio delectat, tum ve-
rò ex Arithmeticæ tractatione in-
credibilem capio voluptatem, id-

que non folum ob eximiam quadam eius di-
gnitatem, fed etiam, quod fine Arithmetica, In Epino?
vt ego quidem exiftimo,nulla fciétia, vt Pla- mide.
to audet dicere, neque ipfa hominnm focie-
tas poflit confiftere. Plurima enim in mutuis
commercijs, conuentifque, quibus ferè hæc
hominum coniunctio continetur tempora
incidunt, vt rationes accepit, & expéfi reddé-
dæ, repofcendæve fint tabulæ conficiendæ,
numerus æqualiter, vel inæqualiter, certa
quadam proportione feruata, in plures partes
diuidendus, fumma fubducenda: quibus in
rebus circumuenire, & circumueniri, æque
turpe, & perniciofum eft. Itaque audacius il- In Epino-
lud quidem,fed tamen verè dixit Plato, pru- mide,& in
dentiam,atque adeò humanitatem omnem è 7.de Rep.
mundo eos tollere, qui Arithmeticam è vita
tollant: cum fine ea neque publicæ, neque
priuatæ res conftare poflint. Iam verò cæ-
tere difciplinæ fic Arithmetica nituntur,
vt hæc non videatur concidere poffe, quin
illæ cafu eodem labefactatæ corruant. Ne-
que enim aut Aftrologus, aut Geome-
tra theoremata in vulgus probabat fua, vt

[ocr errors]

In 7.de Rep.

4

non folum veritatem, fed etiam voluptatem habeant cum vtilitate coniunctam, qui vniuerfam numerorum naturam animo penitus comprehenfam non habuerit: quòd fi tantillum in rationibus putandis lapfus fuerit, iam cæterarum rerum ingentem ruinam videas. Atque idcirco princeps ingenij Plato hand veftibulum,& aditum ad reliquas doctrinas voluit efle,non ea folum caufa, quòd illæ fine numeris nullæ fint, verùm etiã quòd numerorum tractatione nitefcit animus,& præpa ratur ad reliquos doctrinæ fatus recipiendos Huius ego præftantiffimæ fcientiæ pulchritudine captus, olim dedera me ad totam numerorum naturam inueftigandam, vt cum illam animo,fcientiaque comprehendissem, tum demum literis eam illuftrarem, atque Arithmeticæ præcepta, Algebræq; documenta, (rem ita non omnibus cognitam ) quibus in vita præclarius vix aliquid reperias, ad certa quedam capita,& faciliores demonftra tiones reuocarem, vt cuiuis aperta, & prom pta effent. Res erat præclara illa quidem, fed multi laboris,atque temporis. Itaque interea dum opus illud à me limatur politius, cœpi, que ex multorum libris difperfa collegeram, feparatim ad meum vfum in commentariolú referre, vt videlicet ad manus mihi effent, meisque auditoribus explicarem: qui enim hactenus Arithmetică tractarunt, ij aut mul

titudi

« AnteriorContinua »