Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Et dolet infelix veluti de pellice vera.

831

Sæpe tamen dubitat; speratque miserrima falli ; Indicioque fidem negat; et, nisi viderit ipsa, Damnatura sui non est delicta mariti.

Postera depulerant Auroræ lumina noctem; Egredior, silvasque peto: victorque per herbas, 836 "Aura veni," dixi, "nostroque medere labori:" Et subito gemitus inter mea verba videbar Nescio quos audisse: "veni, tamen, optima,” dixi. Fronde levem rursus strepitum faciente caduca, 840 Sum ratus esse feram, telumque volatile misi. Procris erat; medioque tenens in pectore vulnus, "Hei mihi!" conclamat: vox est ubi cognita fidæ Conjugis, ad vocem præceps amensque cucurri. Semanimem, et sparsas fœdantem sanguine vestes, Et sua, me miserum! de vulnere dona trahentem Invenio; corpusque meo mihi carius, ulnis Sontibus attollo: scissaque a pectore veste Vulnera sæva ligo; conorque inhibere cruorem: Neu me morte sua sceleratum deserat, oro. Viribus illa carens, et jam moribunda, coegit Hæc se pauca loqui: "Per nostri fœdera lecti,

832. Speratque falli.] Monet Heinsius sperare, ut λiew, etiam in malam rem dici. At hoc loco bono sensu; bona enim res est, in re mala falli. Delicta mariti, maritum tanquam delicti reum.

836. Victor, idem quod versu 808. quum satiata, etc. Victor; voti compos, satiatus cæde ferarum. Labor,

æstus.

840. Caduca, quæ deciderat: vide ad ix. 650. Secundum Pherecydem Procris irruit in Cephalum, qui illo impetu perterrefactus eam interficit.

847

850

[merged small][ocr errors][merged small]

Perque Deos supplex oro, superosque, meosque; Per si quid merui de te bene; perque manentem Nunc quoque, quum pereo, causam mihi mortis, 855

amorem ;

[ocr errors]

Ne thalamis Auram patiare innubere nostris."
Dixit; et errorem tum denique nominis esse
Et sensi, et docui: sed quid docuisse juvabat?
Labitur; et parvæ fugiunt cum sanguine vires : 859
Dumque aliquid spectare potest, me spectat; et in
Infelicem animam, nostroque exhalat in ore: [me
Sed vultu meliore mori secura videtur. [ecce

Flentibus hæc lacrimans heros memorabat; et Eacus ingreditur duplici cum prole, novoque 864 Milite, quem Cephalus cum fortibus accipit armis.

Meos, quos mox adibo, inferos. Per si quid exquisitius, quam, per id quod. Ita Virgilius. Æn. iv. 317: Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam Dulce meum. Innubere; confer, nec Canis in ullos Denupsit thalamos, xii. 196.

857. Errorem nominis esse.] Art. Amat. iii. 729. jam inter virgulta latenti patuit misera jucundus nominis error. Parvo; unus Leidensis, parva, scilicet vires. Labitur, moritur.

861. Et in me Infelicem animam, etc.] Veteres morientium animas osculo excipere solebant. Hunc morem probat, apud Virgilium, Æn. iv. 685.

Anna soror Didonis: Et extremus si quis super halitus errat, Ore legam. Vultus melior, lætior, etiam, v. 501. Jam enim ex Cephalo cognoverat Auram non esse Nympham, ut ipsa crediderat ; sed lenem ventorum refrigerantium flatum. Cæterum si Apollodoro fidem habemus, Cephalus ob hanc cædem ab Areopagitis æterno exilio damnatus est. Hinc Thebas migravit, et inde ad Teleboas, in eam insulam, quæ ab ipsius nomine Cephalenia dicta est: Pausan. p. 91.

864. Duplici cum prole; cum duobus filiis Telamone et Peleo, qui militum delectum habuerant.

FINIS TOM. III.

EXCUDEBANT TALBOYS ET WHEELER.

« AnteriorContinua »