Imatges de pàgina
PDF
EPUB

centis, sed et personæ accommodatæ sint: quæ utraque laus orationibus fere omnibus, quas hoc carmen plurimas habet, debetur. Nobilissimæ sunt, xiii. 1-378, quibus Ajax et Ulysses de Achillis armis certant, quarum altera indignationem, altera calliditatem spirat, illa vehemens est, hæc composita et moderata, utraque autem argumentis fortissimis pugnat. Dissuasoria Phœbi ad Phaethontem, ii. 50-102, non modo argumentorum pondere et delectu valet, sed et animum paternum sollicitumque prodit. Plena acerbitatis est oratio, qua Scylla Minoa fugientem, viii. 108-142, insectatur. Convenienter majestati suæ Jupiter, i. 182-243, Deos convocatos alloquitur, sceleraque hominum verbis gravissimis notat. Fidenter et ad commovendum apte Tellus suam mundique causam agit, ii. 279-300. Meram zelotypiam et iram ex sui contemtu evomit Juno, ii. 511-30, apud Deos marinos. Præclare Pentheus, iii. 531-63, a novi Dei mollitie, a sacrorum ejus strepitu et a Thebanorum origine deterrendi argumenta sumit. Niobe, regina celeberrima, superbissime genus suum, opes, numerosissimamque prolem jactat, atque contemtim præ se Latonam spernit, vi. 170-202. Convenit furori juvenis incitati et perdite amantis oratio, qua Phoebus, i. 504-24, Daphnen fugientem revocat, suaque connubia commendat; ab eaque longe discrepant, quibus, ix. 16-26, Achelous Dejaniræ nuptias ambit. In omnibus his tam argumenta, quam forma orationum personis dicentium egregie attemperata. Idem valet de soliloquiis; quod apparebit, si quis v. c. quæ, iii. 262-72, Juno, et, vi. 687-701, Boreas secum loquuntur, et separatim et inter se collata consideraverit. Narrationes nonnullas auctor aliis tribuit, eæque moratæ satis sunt; ideoque forma dissident tam a se in

vicem, quam ab Ovidianis. Alius color iis est, quæ, iii. 582-691, Acœtes; alius, quæ, v. 577-641, Arethusa de se; alius, quæ Æacus, vii. 518-660, de peste et Myrmidonum suorum origine; alius denique, quæ Cephalus, vii. 690-862, de Procride sua, referunt. In prima nautam de rebus suis garrientem et causa sua fidentem audire tibi videris; ideoque et ignoscimus facile poetæ, quod Penthea furibundum longis illis ambagibus aures præbentem finxit. Altera simplicitate est conspicua. In ultima adfectus tenerrimus narrantem ab initio usque ad finem deducit, studiumque venandi interlucet. Narrationibus interpositæ sunt locorum, hominum rerumque descriptiones, quæ multitudine, varietate et præstantia sua non exiguam operis partem efficiunt. Quocumque oculos circumtuleris, descriptiones tibi occurrent sive imagines, quæ te advertent et tenebunt. Phantasiam poetæ in iis enitere jam supra monui, sed et judicium ejus in deligendis partibus, ex quibus imagines compositæ, atque vim poeticam in iis exornandis admirari licet. In regia Solis, ii. 25-30, non aurum rursus nobis et pyropum ostendit, sed, ut personas, Diem, Mensem, Annum, Secula, Horas, Ver, Æstatem, Autumnum, Hiemem. Alas Dædali, viii. 189, ostendit nobis suavi similitudine interposita: Sic rustica quondam Fistula disparibus paulatim surgit avenis. De apro Calydonio, viii. 282-97, tum 338-40, nil memorat, nisi quod ad consilium pertinet; hoc est, quod declarat, quam horrenda fuerit bellua, quantum damnum attulerit agris, et quot juvenum concursu opus fuerit ad eam debellandam. Sed, ut jam dixi, totum carmen ejusmodi luminibus distinctum est, neque adeo est, quod plura jam recenseam.

Etiam in adfectibus mentis humanæ, tam motibus tene

ris, quam vehementioribus perturbationibus notandis egregius artifex Noster reperitur. Paternus adfectus paucis, sed bene, viii. 210, descriptus,

Inter opus monitusque genæ maduere seniles
Et patriæ tremuere manus,

copiosius, ii. 91-99, in Phoebo, do pignora certa, etc.; et, vi. 496-510, in Pandione sene filiam dimittente. Maternum animum, ix. 375-81, egregie exserit Dryope in lotum transiens, sollicitudine de filii educatione atque salute. Mutuum juvenis puellæque, tædæ jure jungi cupientium, amorem bene describit Pyrami et Thisbes fabula. Flagrantissimum uxoris in maritum amorem Halcyone verissime refert, xi; ubi maritum discessurum esse comperit, 416-43, et in discessu ipso, 464 sqq. idemque illo absente transit primum in desiderium, 573-81: mox, ubi de obitu ejus somnio monita est, in gravissimum luctum 678-709, et ubi corpus ejus natans prospicit 716 sqq. Mariti in conjugem animum non male exprimit Deucalion, i. 351-62, et multo melius Cephalus, vii. 690 fin. Tetræ et furentis libidinis naturam nobis ostendit Tereus, vi. 455 sqq. summi furoris Procne, ver. 610 sqq. Sed in primis memorari merentur loca, in quibus perturbatio mentis cum alia perturbatione aut cum sana ratione diu pugnat, ut in animo Medeæ, vii. 10 sqq. Scyllæ, viii. 44-80, Althææ, 462-511, Byblidis, ix. 473 sqq. Myrrhæ, x. 320 sqq. Hæc satis probant, egregiam Ovidio fuisse animi humani scientiam. Parum contra, ii. 381-400, Phoebus placet, qui in luctu et ira stultos homines imitatur. Perversis acuminibus corruptas esse nonnullas ejus generis notationes, ut, iii. 463-692, jam supra est admonitum.

Similitudines, quibus res varias vel illustrare voluit vel

exornare, multæ sunt probandæ, nec ingenio magno indignæ.-iii. 111: Sic ubi tolluntur festis aulæa theatris, etc. Ver. 568: Sic ego torrentem, etc. quibus illustratur vehementia iræ inhibitæ.-iv. 354, Hermaphroditus nudus in aqua, translucet, ut eburnea si quis Signa tegat claro, vel candida lilia, vitro. Dædalus antevolans nato timet, velut ales, ab alto Quæ teneram prolem produxit in aera nido. Suavissima est, x. 190, quam tamen Virgilio debet. Ibi Hyacinthus jacet, Ut si quis violas, riguove papaver in horto, Liliaque infringat, etc. Laudandus et locus, xi. 508-36, quo navis fluctibus jactata cum urbe oppugnata comparatur. Sed sæpe in hoc genere ornamentorum inveniendo et adhibendo fuit infelix. Ineptum est illud, iii. 44: Cadmi serpens tanto est corpore, quanto, Si totum spectes, geminas qui separat Arctos. Male, ii. 825, mutatio mulieris in saxum cum cancro, corporis malo late serpente, comparatur; nec bene, vi. 48, Arachnæ rubor, vicissim apparens et evanescens, cum aere sub Auroræ ortum purpureo.-ix. 170, Herculis cruor stridit, ceu lamina candens Tincta lacu. Temere, iv. 362-67, similitudines cumulavit et sine delectu posuit. Idem judicandum est de sententiis incertis, quarum aliæ placent, aliæ improbandæ sunt. Vere, ii. 447, monet, Heu, quam difficile est, crimen non prodere vultu! Vere etiam, iv. 64: Quo magis tegitur, tectus magis æstuat ignis, nempe amoris. Sæpe repeti videmus, ut verissimum, ex vii. 21: Video meliora proboque; Deteriora sequor. Græcis debet, quæ, iii. 135, ad Cadmum transtulit, scilicet, ultima semper Exspectanda dies homini, dicique beatus Ante obitum nemo supremaque funera debet.

Anachronismi se sæpe reum fecit: i. 218, Arcades commemorantur, qui serius ab Arcade nomen invenere; i. 373,

de ornamentis templorum Deucalionis ætate loquitur, ut de suo tempore. Serius etiam acciderunt, quæ iii. 559, de Acrisio memorat. Jam Pandionis tempore Corinthum, vi. 416, nobilem ære vocat, atque ver. 423, Athenis ante Thesea muros tribuit; eodemque tempore et convivas discumbentes, viii. 565, xii. 155, fingit. Interdum tamen diligentius scribit, ut, ii. 219, nondum Eagrius Hæmus; vi. 415, Nondum torva Calydon invisa Diana; ver. 418, Neque adhuc Pittheia Trazen. Mythologiam et rerum naturam nonnunquam confundit. Triones, Phaethonte Solis currum agente, tentant, ii. 172, vetito æquore tingui, et, ver. 530, demum Juno hoc impetrâsse legitur, ut vetarentur tingui. Ver. 253, cycni calescunt in Caystro, et paulo serius, ver. 377, Cycnus rex fit nova avis hujus nominis. Peccat Ovidius interdum et in physicis, ut quum, iii. 675, delphinis squamas tribuit. Repetitionem ejusdem verbi aut hemistichii aut integri versus vario modo adfectat, quanquam in eo interdum vis aliqua aut virtus inest.-i. 33: secuit, sectamque. Ver. 142: prodierant; prodit bellum. Ver. 158: incaluisse ferunt, calidumque. Ver. 206 sqq. compressit-pressus. Ver. 642: Naides ignorant, ignorat et Inachus ipse. Ver. 643: patrem sequitur, sequiturque sorores.—ii. 399: sævit: Sævit enim.—v. 15: deseruere suas Nymphæ vineta Tymoli, Deseruere suas Nymphæ Pactolides undas.-vi. 419: Quæque urbes alia bimari clauduntur ab Isthmo, Exteriusque sitæ bimari spectantur ab Isthmo.-viii. 628: Mille domos adiere, locum requiemque petentes: Mille domos clausere seræ.-i. 325: Et superesse videt de tot modo millibus unum, Et superesse videt de tot modo millibus unam.-iv. 306, 9:

Salmaci, vel jaculum, vel pictas sume pharetras;
Et tua cum duris venatibus otia misce.

VOL. III.

g

« AnteriorContinua »