Imatges de pàgina
PDF
EPUB

supellectilis in Philemonis casa, epulique ab eo parati descriptio. Et qui tenuia sic ornavit, ejus ingenium etiam in majoribus, atrocibus adeo eminet.

Tanta vertigine pontus

Fervet, et inducta piceis e nubibus umbra

Omne latet cœlum duplicataque noctis imago est!
Unda, velut victrix, sinuatas despicit undas,

Nec levius, quam si quis Athon Pindumque revulsos
Sede sua totos in apertum everterit æquor,
Præcipitata ruit.

Sed totus locus, xi. 478-560, cognoscendus est; habet enim egregiam tempestatis, studii nautarum in nave servanda, et naufragii descriptionem. Idem ingenium, eadem phantasia in narrationibus elucet. Non ille summatim narrat, sed omnia ordine explicat, ut tu adstare reique interesse tibi videaris; et si quid memorabile incidit, id suis pingit coloribus. Daphnes fugientis,

Nudabant corpora venti,

Obviaque adversas vibrabant flamina vestes,
Et levis impexos retro dabat aura capillos.

Et mox de cane lepori instante,

Alter inhæsuro similis, jam jamque tenere
Sperat, et extento stringit vestigia rostro:
Alter in ambiguo est, an sit deprensus, et ipsis
Morsibus eripitur, tangentiaque ora relinquit.

Quod idem variatum, vii. 781 sqq. Adde ii. 861, lusum Europæ et falsi tauri; iii. 66 sqq. serpentem Cadmi jaculo vulneratum; 125 sqq. Actæonis per canes dilaniationem; iv. 358, Salmacidis et Hermaphroditi luctam. Ib. 480.

Tisiphone madefactam sanguine sumit
Importuna facem, fluidoque cruore rubentem
Induitur pallam, tortoque incingitur angue,
Egrediturque domo. Luctus comitatur euntem
Et Pavor, et Terror, trepidoque Insania vultu.

Incessus reginæ superbæ ejusdemque iratæ mirifice, vi. 165, notatus:

Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba,
Vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro,

Et, quantum ira sinit, formosa; movensque decoro
Cum capite immissos humerum per utrumque capillos
Constitit: utque oculos circumtulit alta superbos, etc.

Pugnam Persei cum bellua marina, iv. 710, venationem feræ Thebanæ, vii. 765, et apri Calydonii, viii. 329, quis narrare ingeniosius possit? Byblis fratri literas scriptura, ix. 521:

Dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.
Incipit et dubitat; scribit damnatque tabellas;
Et notat et delet; mutat, culpatque, probatque,
Inque vicem sumtas ponit, positasque resumit.

Pygmalion, quum statuam suam absolvisset, x. 254 :
Sæpe manus operi tentantes admovet, an sit
Corpus, an illud ebur: nec ebur tamen esse fatetur.
Oscula dat, reddique putat: loquiturque tenetque,
Et credit, tactis digitos insidere membris,
Et metuit, pressos veniat ne livor in artus.

et quæ plura sequuntur. Myrrha, x. 455,
Nutricisque manum læva tenet; altera motu
Cœcum iter explorat: thalami jam limina tangit;
Jamque fores aperit; jam ducitur intus: at illi
Poplite succiduo genua intremuere, etc.

VOL. III.

f

Innumera loca transcribenda essent, si omnia adferre vellem, quæ hac se virtute commendant. Et innumeris modis ingenium ostentavit, aliter, iii. 380, in Narcissi et Echus colloquio; aliter, vii. 813, in Cephali cantilena; aliter in conversione quadam, i. 700. Mitto sententias ingeniosas, qualis, ii. 13, facies non omnibus una, Nec diversa tamen, qualem decet esse sororum. Ad ea prævertamur, quæ vitiose in hoc genere ab eo scripta sunt.

Nempe luxuriat et lascivit ejus ingenium non raro, quum nec modum in rebus exornandis teneat, nec quid deceat curet; quam luxuriem jam Seneca, Controv. xxviii. in eo vituperat: non minus enim magnam virtutem esse, scire desinere, quam scire dicere. Ejus autem vitii exemplum memorat atque exagitat alter Seneca, N. Q. iii. 27; ubi monet, Ovidium in diluvio Deucalioneo pro magnitudine rei dixisse, Omnia pontus erant, sed mox eum ad pueriles ineptias delatum, Nat lupus inter oves, etc. : non enim esse rem satis sobriam, lascivire devorato orbe terrarum; magnifice dictum esse hoc: Exspatiata ruunt per apertos, etc. modo non curasset, quid oves et lupi fecerint: natari autem in diluvio non potuisse, sed eodem impetu pecus omne, quo raptum fuerit, mersum esse. Simili vitio, præter alias, laborat Narcissi fabula. Ut Narcisso sua facies, sic Ovidio ejus insania placuisse videtur. Nec in incendio mundi res sobria erat ii. 331 jocari, incendia lumen Præbebant, aliquisque malo fuit usus in illo; aut minutias curare ver. 211 sqq. fissaque (tellus) agit rimas, et succis aret ademtis. Pabula canescunt; ver. 252 sqq. quæ Mæonias celebrarant carmine ripas, Flumineæ volucres medio caluere Caystro. Quis enim in tam gravi calamitate cygnorum calorem curet? Sed et ver. 265 sqq. delphinas nobis ostendit latitantes. Nec in pestis descriptione,

vii. 538 sqq. modum servavit. Rectius certe abessent illa,

Non aper irasci meminit; nec fidere cursu

Cerva, nec armentis incurrere fortibus ursi.

Inepte, ii. 206 sqq. in æthere decliva viasque præcipites fingit, nec ibi 133, manifesta rota vestigia esse poterant, sed luxuriantis ingenii illa sunt. Tristem nobis et commiseratione dignissimam Actæonis narrat sortem, sed et hic ludit, iii. 199, fugit Autonoeius heros, Et se tam celerem cursu miratur in ipso. Frigida sunt illa acumina.iii. 425, de Narcisso se ipsum amante, et qui probat ille probatur, Dumque petit, petitur, pariterque incendit et ardet. Eumdem, ubi errorem suum agnovit, sic loquentem ver. 464, inducit: Flammas moveoque feroque. Quid faciam? roger, anne rogem? quid deinde rogabo? Quod cupio mecum est, inopem me copia fecit: ita non solet desperatio lascivire. Idem ver. 505: Tum quoque se, postquam est inferna sede receptus, In Stygia spectabat aqua : in limosa illa palude non poterat quisquam se spectare. Thisbe in summa desperatione, iv. 152, justo argutius dicit, quique a me morte revelli Heu sola poteras, poteris nec morte revelli. Parum placet, vii. 339, duplex illud oxymoron, ut quæque pia est, hortatibus impia prima est: Et, ne sit scelerata, facit scelus. Ipsi autem tanto magis placuerunt; repetita enim ab eo sunt quater: Cf. iii. 5; viii. 477; ix. 408. Nec placent hi lusus, vi. 560, lingua resecta moriens domina vestigia quærit, et versu 708, volando Boreæ arserunt agitati fortius ignes. Qui proprie dicuntur ignes, volando quidem ardescunt fortius, non autem illi, quos nunc poeta intelligit.-xii. 614, præclarum præcesserat epiphonema, cui autem lusus ineptissimus

subjicitur, armârat Deus idem, idemque cremárat: Vulcanus arma ejus fabricaverat, et ignis corpus ejus absumserat. Halcyone mariti naufragium metuens, et graviter dolens, xi. 700: Nunc absens pereo, jactor nunc fluctibus absens, Et sine me me pontus habet; quæ argutiæ multo deteriores etiam sunt illis, quas Thisbæ tribuit. Etiam in lusu verborum lascivia ejus passim cernitur.-xi. 484, loco, quo studia nautarum in præsentissimo periculo egregie notantur, egerit hic fluctus, æquorque refundit in æquor.-xii. 493, Cæneus ensem corpori hostili immissum manu versans vulnus in vulnere fecit. Atque repetitione verborum inepta sæpissime ludit, eaque tanto magis offendit, quando in eadem fabula plus semel occurrit.iv. 170-195: Cepit amor Solem: Solis referemus amores. Primus Hic vidisse Deus: videt hic Deus omnia primus. Tectos qui læsit amores, Lædit amore pari. Tuis omnes qui terras ignibus uris, Ureris igne novo; quique omnia cernere debes, Leucotheen spectas. Puerilem adfectationem ista habent; in quibus tamen placuisse sibi poeta videtur: neque adeo eum puto resecturum fuisse talia, si vel maxime retractare opus potuisset. Rogatus enim aliquando, ut Seneca, Declam. ii. refert, ab amicis, ut tolleret tres versus, petivit invicem, ut tres exciperet, in quos illis nihil liceret. Conscripserant illi, quos tolli vellent; secreto hic, quos tutos esse vellet. In utrisque codicillis iidem versus erant, in quibus Semibovemque virum, semivirumque bovem, et, Egelidum Borean, Egelidumque Notum. Nonnulla non amplificavit, sed prodigialiter auxit. In quo genere sunt serpens Cadmi et Erisichthonis fames. Prodigium enim est, quodque urbibus esse, Quodque satis populo poterat, non sufficit uni.

In orationibus spectatur hoc, ut non solum consilio di

« AnteriorContinua »